Verses from a letter to Boniface University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/LVLL.Boniface.Vers Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Verses from a letter to Boniface
Crescere te Deus omnipotens in opus pietatis Perpetuo faciat lucro multarum animarum, Dives opum celi, auscultare Dei merearis Ut tandem vocem laetam: ‘Bone serveque fide, Summa tui dominique Dei nunc gaudia scande; Pauca super fidus fueras quia, multa super te Constituam’. Requies tibi sit haec certa salusque Spesque favente Deo pariter, qui cuncta creavit Ac regnans vivit, seclis prior omnibus idem, Calce carens et principio. Clementia cuius Me miserum te larga monebat adire magistrum, Mole gravi noxae pressus sine lumine cordis; Otia dum vagabundus amabam dulcia credens, Quae constant cunctis animabus noxia semper. Pectoris obtusi tenebras sed gratia dempsit Salvantis Christi, gratis pia sensibus augens Dona meis stolidis. Cui laus et honor sine fine. Atque tui crescat tibi in arce laboris Olimpi Directi callis ductor mercesque corona Ingeniique tui, quo sum pars ultima magni.