Verses from Vita S. Dunstani University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/N.BVDunstan.Vers Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Verses from Vita S. Dunstani
Sed quod contulerat sibi signum summa Majestas In studiis ipsis parvo pro posse patebo. Contigit hunc laborare diu nam febribus artis, In tantum ut frenesis morbum pateretur amarum, Inmemor atque sui per deliramenta nugarum, Plurima verborum vacua jactasset ab ore. Cladibus his fessus, committitur et mulieri Cuidam, quæ tenero tunc suppeditaret alumpno, Et curam gereret sub ea ne peste periret. At memorata lues puerum superaucta premebat, Ut velut exanimis jacuisset ad ultima stratus, Omnibus et membris fieret quasi jam moriturus. Cumque diu sic mole mali gravaretur operti, Ecce repente movens abiit, propereque resurgit, Fustem ac surculeum rapuit tunc forte repertum; Quocum percutiens ambabus partibus auras, A canibus rabidis quasi se defenderet, ibat. Sic quoque nocte ferunt ut ad usque peribula templi Solivagus properaret, et inde veniret ad altos Ascensus graduum, quo scandere summa solebant Artifices operum, qui cum discrimine grandi Ipsius, heu! timidi texere cacumina templi. Illic ut validus summam conscendit in arcem, Et nimis incaute super hac stetit atque meavit. Sed Domini pietas rapuit de fastigiorum Casibus insontem; ponens quoque inde deorsum Incolumem membris salvum, sanumque locatum Intus in hoc eodem templum, de culmine vexum, Quo duo custodes pariter de more cubabant, Ut simul inter eos pausaret tertius ille. Ipse tamen nescivit qua ratione veniret Excogitare modum, vivensve sub æthere quisquam. Ostia nam templi nulli patuere meanti, Arcuit ast eadem ferrum sub cortice durum. Optime nunc lector, celeri sermone fatere Quid tibi veridico videatur in hoc pusione: Si talem dubites superum conscendere templum, Qui hic clausis foribus pro salvatione ruinæ Conditur in templo, ut redimat de labe maligna Postea perplures et mittat ad æthera turmas, Dogmata distribuens necnon exempla relinquens: Exsurgat patiens humilis ruat atque superbus.