Poem from a letter to Beatus of Liebana University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/N.BeatusL.Vers Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Poem from a letter to Beatus of Liebana
Incolomem Christi faciat te gratia semper, Praeveniat donis, augeat et meritis. Partibus occiduis mundi lux luceat alma Per te catholicae, sancte pater, fidei, Ne corda excedat stultorum umbratilis error, Qui nova nunc gaudent [fingere] verba sibi Nec sunt contenti sanctorum dogmate patrum, Nec placet illorum mentibus alma fides, Sed sibi cisternas fodiunt sine luminis unda, In quibus haud ulla est vivida fontis aqua. Quos tua castiget, clarus, sapientia, doctor, Nec valeant populo plusve nocere Dei. Hoc opus est vobis merces et causa perennis, Hoc te sanctorum conscociat numero, Corque tuum Christi magno repleatur amore, Sit tibi, sancte, potens semper in ore Dei, Atque memor nostri valeas sine fine beatus, Cum sanctis teneas regna beata Dei.