Bibliotheca magnifica (enigmata on the liberal arts) (12) University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/N.BibliothecaMag.Aenig Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Bibliotheca magnifica (enigmata on the liberal arts) (12)
BIB 1 Me sine matre pater genuit pariente puellam, sed genita prole non erat ille prior. Virgine uirgo forem quanquam de perpete perpes, non mihi abest nullo coniuge matris honor. Sunt mihi nam ternae patrio sine semine natae, sed mea uirginitas semper in aeua manet. Terna mihi est species, oculi tot fronte sub una, ubera tot niueo pectore sacra tument, totque meo latices turgent de uentre manantes, lota sophistarum pro quibus quisque nitet.
BIB 2 Innuba me genuit genitrix de coniuge nullo, dum sit patris amor est mihi matris honor; mater enim constat mea patris origine sola, ast ego de sola sum genitrice sata. Sed quanquam genitrix mea uirgo perenniter instet, foemineae sobolis pignora trina tulit. Sunt mihi bis binae species, tot lumina lucent, pignora tot genui uirgo sed ipsa manens, inque meo turgent niueo tot pectore mammae, tot quibus aeterno fonte fluenta manant.
BIB 3 Me sterilem genuit patrio sine semine mater, sed mihi sunt propria proles in aeua manens. Sunt mihi germanae genitae de uirgine trinae, quae sine me nequeunt numina habere sua. Bina patet species duplici sub fronte tot ora; ubera tot niueo pectore sacra tument. Una mihi species hilaris ut lumine trino, altera sic triplici munere lucis ouat.
BIB 4 Sunt mihi tres mirae species, sunt lumina sena, quaelibet ut species lumina bina ferat. Unus eorum oculus uigilans in celsa tuetur; rite suum uisum alter ad ima premit, Tertius ante uidet, quartus sed retro retorquet; quintum sextumque dextra sinistra tenent. Metior at radio coelum pelagumque solumque, terra tamen tribuit nomen in aeua mihi.
BIB 5 Vox mea non sonuit penitus non atque sonabit, nulla canora tamen uox sine me resonat. Sunt mihi tres mirae species, sunt lumina trina, ubera tot niueo pectore sacra tument. Me sine dulce nihil tubicen, citharista, poeta, clangore, fidibus, carmine ferre queunt. Nescio quid fuerit resonant cum carmina uatum, quippe mihi nullus sensus inesse potest.
BIB 6 In terris mihi grata domus, sed pascor Olympo, tot mihi sunt oculi quot polus astra uehit, ast mea sceptra manent sese dum tempora uoluunt, dumque suas moueant lux tenebraeque uices. Ipse sed extinguar, mea gloria cuncta peribit, luxerit aeterne dum sine nocte dies.
BIB 7 Sunt mihi germanae genitae de uirgine binae; una secunda meo est, altera honore prior; una creaturas ego ritus tertia linguas, Ordinat in species, diuidit atque suas, prima secunda tacent, loquitur sed tertia sola, Pro nobis etenim sunt sibi uerba data. Sunt mihi bis binae species, bis lumina bina: pignora tot genui uirgo sed ipsa manens.
BIB 8 Sunt mihi germanae patrio sine semine ternae: nam genitrix nostra uirgo per aeua manet. E quibus una modos humanis moribus optat, ne plus quisque petat quam sibi sorte datur. Altera prudentum defendit ab hoste cateruas, insidiae cunctae cui sine nube patent. Tertia Christicolis uires largitur enormes, cuncta quibus facile ferre pericla queant. Quarta, tenens geminam lancem moderaminis aequi, sedibus in summis iudicat ante Deum. Illa, nuens iustis coelestia scandere regna, imperat iniustis Ditis adire domos.
BIB 9 Est mihi sola parens, geminae sine patre sorores, quarum notitia me pereunte perit. Tres mihi sunt species, fulgent tot fronte sub una lumina; tot genui pignora uirgo manens. Imperio quorum cunctae per secula linguae expediunt uitam, quae sine labe nitent.
BIB 10 Littera distribuit mihi nomen Graeca perenne; nescio sed quid sit littera, quidue potest. Grammata cuncta meae ditioni et singula uerba subdita, sed nota grammata nulla mihi.
BIB 11 Ast mihi tradiderat nomen foecunda loquela: singula despiciens plurima uerba fero. Me ueneranda phalanx reueretur in aeua rethorum, dum sine me nequeunt quae referenda loqui.
BIB 12 Sunt mihi germanae genitae de uirgine binae, nominibus quarum sacra sophia uiget. Grammatibus cunctis uariauerat una figuras, altera dicendi ferre perita modos. Ast ego mente sollers breuiter discrimina rerum segrego quam nulla fallere menda queunt. Omne sylogismis dubium manifesto repertis: quippe sophistarum mens mihi Graeca domus. Sed mihi dum pauci praestant habitacula digna, mens sine me dubia multa relinquit inops.
LOR 1 Sunt mihi diuerso uaria sub tempore fata: me pater in primis fecit sine matre supremus, postque per alterius genitoris semen in orbem consatus egrediens matris de uentre processi. Ecce sub ancipiti saeclo cum fine timendo ultima nunc trepide uereor iam fata superstes, quando miser nimium gelida sub morte rigescens matris et in propriae gremium deponar ibique, usque quo mortalis claudantur tempora uitae, abditus exspectem sub morte nouissima fata, per genitorem iterum recreandus in ordine primo in regione poli aut mortis sine fine manendus.
LOR 2 Dum domus ipsa mea dormit, uigilare suesco atque sub angusto tenear cum carcere semper, liber ad aetheream transcendo frequentius aulam, alta supernorum scrutans secreta polorum. Omnia quin potius perlustro creata sub orbe, rura peragro salumque peto, tunc litora linquens finibus immensum fundum rimabor abyssi; horriferae minime pertranseo claustra Gehennae, ignea perpetue subeo sed tartara Ditis. Haec modico peragro speleo si claudar in aruis mortifero concussa ruant ni ergastula casu. Sin uero propria dire de sede repellor, mortis in occasu extimplo fit pulpa putrescens; sic sunt fata mea diuersa a patre creata.
LOR 3 De mare ueliuolo consurgo, per aethera trano, aurea luciflui cedunt cui sidera caeli; postea horrifera uentorum mole reuincor, sicca peto subito terrarum terga resoluens; atque sub ingenti repeto sic murmure pontum, ast tamen imbrifero perfundo gurgite mundum, unde ualet populis spissam producere messem.
LOR 4 Me pater ex gelido generat dum tergore matris, quamdiu horriferis ipsam complectitur alis; magna sub ingenti mihimet patre corpora surgunt, donec ipse prius fato terrente recedat aestibus aethereis sole uaporante fugatus. Tunc ego morte cadens propriam progigno parentem; tempore post iterum haut multo gignenda per ipsam.
LOR 5 Lucidus et laetus quinis considere ramis saepe solent pariter splendentes, laeta iubentes aedibus in mediis fieri non tristia corda. Dumque simul ludunt ramisque tenentur apertis, dulcia quin bibulis tradunt et bassia buccis; multifer egreditur tantumque remanet adhaerens lucidus in ramis, quibus antea sedit uterque.
LOR 6 Nubibus e tetris uidi dilabere quandam: ipsa uelox cecidit super ardua tecta domorum. Mollis erat uisu necnon lenissima tactu; inde cadens dorsumque cauauit leniter asprum dura super terram sibimet quae terga cadenti praebuit, infixus terrae stabilisque manendo.
LOR 7 Scribitur octono siluarum grammate lignum; ultima terna simul tuleris si grammata demens, milibus in multis uix postea cernitur una.
LOR 8 En uideo sobolem propria cum matre morantem, mandre cuius pellis in pariete pendet adhaerens.
LOR 9 Candida uirgo suas lacrimas dum seminat atras, tetra per albentes linquit uestigia campos lucida stelligeri ducentia ad atria caeli.
LOR 10 Saeua nefandorum non gessi furta latronum nec diro humanum fudi mucrone cruorem, sed tamen in laqueo reus ut fur pendeo longo. Si quis at ardenti tangit mea uiscera flamma, mox simul egregiam lumen dispergo per aulam; sicque meo noctis tetras depello tenebras lumine, clarifica perfundens luce sacellum.
LOR 11 Quando fui iuuenis bis binis fontibus hausi; postquam consenui montes uallesque de imis sedibus euertens naturae iura rescidi. Post misero fato torpenti morte tabescens, mortuus horrende uiuorum stringo lacertos, necnon humanis praebens munimina plantis, frigoris a rigidis inlaesas reddo pruinis: sic mea diuersis uariantur fata sub annis.
LOR 12 Silua fui dudum crescens in sentibus aspris, lymfa uelut fueram decurrens clara per amnem; tertia pars mihimet tradenda est arte reperta. Lucifica nigris tunc nuntio regna figuris, late per innumeros albos si spargas agellos; necnon horrifera soleo tunc tartara trusum grammate terribili narrare uitanda relatu.