# Verses from a letter addressed to Archbishop Dunstan Multiplices grates tibi sint, laudesque salutes, Tot tibi sint grates sunt guttæ quot pluviarum, Quot folia et sabula, sidera quotque poli. Tot tibi sint laudes per mundum quot creaturæ, Quot gleuæ et pulvis, saxaque, ligna simul. Quot fieri possunt ponti de gurgite stillæ, Tot tibi proveniant munera clara Dei. Cunctaque complector; tibi tot sint gaudia semper Quot nullum capere cor queat os[ve] loqui. Te delecte [. .]pe me quia lætificasti Doctorum ductor sapiens tu vir sapientum! Tu tuba coelestis, tu nabli cordaque cantrix, Tu in montem passer migrans, tu castaque turtur, Tu astutus colober, cervus qui transilit Alpes, Tu coccos bis tinctus Christum et amando propinquus, Tu fons irriguus foecundans arida mentis, Promere digne nequeunt te famine mille; Carne es sic pulcher sic pulcher acumine sensum Alter te nullus pulchrior esse queat; Es sapiens, verax, sollers, mitissimus, [almus], Præsagus, celebris, dapsilis atque po[litus], Facundus, castus, clemens, cautusque, benignus, Jocundus, famosus, clarus, fortis, amandus, Angelicus, dulcis, verecundus, æquus ubique; Tu coluber prudens, simplex sine felle columba; Te genus et sensus dat cunctis esse sodalem, Te mihi propitium præstet amica fides.