# Diebus Dominicis 1. Alme Deus cui serviunt cuncta, 2a. Quae gerit polus, tellus et quae prorogat, 2b. Et quae dant maris alta receptacula; 3a. Iussit ut constituens omnia tua sapientia, ima, media quae regit et ardua. 3b. Hinc te cantant angeli, laudant et archangeli, Cherubin atque Seraphin dulci voce resonant. 4a. Abraham cum sociis David et cum prophetis praedicat; 4b. Salomon et sapiens lingua iucunda te glorificat. 5a. Princeps claviger et Petrus tuba te celebrat aurea; 5b. Paulus legifer resultat, et apostoli pronuntiant. 6a. Hinc et martyrum phalanx rosea, confessorum chorus atque candens te canit et plebs virginea; 6b. Hinc et innocens tua columba ecclesia, quae mater est nostra tuaque sponsa carissima, 7a. Te cantat in suis cimbalis tibi et Alleluia concrepat. 7b. Nos quoque cum laude consona ad te clamamus voce cernua: 8a. O Christe Domine, miseris parce tu famulis tua pro clementia; 8b. Supplices protege, rex pie, tironesque tuos tua sancta romphaea; 9a. Coronam daque servis, pro quibus tuam claram dederas stauro pendens purpuram; 9b. Divites fac et fide, propter quos pauper factus es carne, pacis et da tempora. 10a. Cumque iusseris sub hora mortis vita nos hac migrare, tua nos dextra recipiat, 10b. Atque inferni de potestate libera, o rex pie, et perduc ad caeli regiam, 11. Ubi per saecla laetemur omnia sempiterna.