Diebus Dominicis
1. Alme Deus
cui serviunt cuncta,
2a. Quae gerit polus,
tellus et quae prorogat,
2b. Et quae dant maris
alta receptacula;
3a. Iussit ut constituens
omnia
tua sapientia,
ima, media
quae regit et ardua.
3b. Hinc te cantant angeli,
laudant et
archangeli, Cherubin
atque Seraphin
dulci voce resonant.
4a. Abraham
cum sociis David
et cum prophetis praedicat;
4b. Salomon
et sapiens lingua
iucunda te glorificat.
5a. Princeps claviger
et Petrus
tuba te celebrat aurea;
5b. Paulus legifer
resultat,
et apostoli pronuntiant.
6a. Hinc et martyrum
phalanx rosea,
confessorum
chorus atque candens
te canit et plebs
virginea;
6b. Hinc et innocens
tua columba
ecclesia,
quae mater est nostra
tuaque sponsa
carissima,
7a. Te cantat in suis
cimbalis
tibi et Alleluia
concrepat.
7b. Nos quoque cum laude
consona
ad te clamamus voce
cernua:
8a. O Christe Domine,
miseris
parce tu famulis
tua pro clementia;
8b. Supplices protege,
rex pie,
tironesque tuos
tua sancta romphaea;
9a. Coronam daque servis,
pro quibus tuam
claram dederas
stauro pendens
purpuram;
9b. Divites fac et fide,
propter quos pauper
factus es carne,
pacis et da
tempora.
10a. Cumque iusseris
sub hora mortis
vita nos hac migrare,
tua nos
dextra recipiat,
10b. Atque inferni
de potestate
libera, o rex pie,
et perduc
ad caeli regiam,
11. Ubi per saecla
laetemur omnia
sempiterna.