# Diebus Dominicis 1. Exsultate Deo, 2a. agmina […] fidelia, 2b. Tympano et cithara organica, 3a. Nec vox corde devota contabescat qualibet desidia, 3b. Eius ne magnalia silentii culpa tegantur ulla. 4a. Immo [vox] dignas personet odas, 4b. Quo digna resolvantur piacla. 5a. Nam idem aethera 5b. Et terrae machinam 6a. Gubernat prudentia virtute nati socia; 6b. Persona enim trina gaudet una essentia. 7a. Tripertita normula fert patris, filii et sancti spiritus nomina; 7b. Maiestatis unitas et compar gloria sacrae sunt copulae insita. 8a. Haec per terrarum fides est promulgata quattuor climata, 8b. Cui renitens vanitas perhorrescit inferni tartara. 9a. Sed nos hac dulcisona melodia 9b. Pangamus Christo [clara] praeconia; 10. Carnis sarcina posita scandamus astra.