Diebus Dominicis
1. Exsultate Deo,
2a. agmina
[…]
fidelia,
2b. Tympano
et cithara
organica,
3a. Nec vox corde devota
contabescat
qualibet desidia,
3b. Eius ne magnalia
silentii
culpa tegantur ulla.
4a. Immo [vox]
dignas personet odas,
4b. Quo digna
resolvantur piacla.
5a. Nam idem aethera
5b. Et terrae machinam
6a. Gubernat prudentia
virtute nati socia;
6b. Persona enim trina
gaudet una essentia.
7a. Tripertita normula
fert patris, filii
et sancti spiritus
nomina;
7b. Maiestatis unitas
et compar gloria
sacrae sunt copulae
insita.
8a. Haec per terrarum
fides est promulgata
quattuor climata,
8b. Cui renitens
vanitas perhorrescit
inferni tartara.
9a. Sed nos hac dulcisona
melodia
9b. Pangamus Christo [clara]
praeconia;
10. Carnis sarcina posita
scandamus astra.