# Diebus Dominicis 1. Lyra pulchra 2a. Regem angelica canat per saecula; 2b. Vox promat et nostra cui “Alleluia”, 3a. Clavi clementiae, vatum qui clausa pandens symbola 3b. Processit virginis agnus et sponsus arva in ista, 4a. Quo sua, quos condidit maiestas deifera illius, salvaret pulchra praesentia homifera. 4b. O miranda bonitas, sic redisse gaudia, perisse crimina captiva et resolvi saecula! 5a. Stupet natura, casta quod parturit femina; 5b. Nunquam saecula facta similia viderant. 6a. Crevit virgine matre humanitas, cui est patre semper divinitas; nostra carnalia sumpsit et spatia, qui Alpha est et O per omnia. 6b. Cantat hoc mundus, polus et iubilat; signa innuunt plura et fulgida hunc esse Dominum, homo pro homine salvare qui perdita venerat. 7a. Hunc plebs ab Hebraea degener gloria, calice erroris Iudaea ebria, celso suspendio crucis mortifero confixit parricida pessima. 7b. Hic rem inauditam perficit post crucem; claustra leo fortis nam fergit Erebi sanctaque spolia regno rex supero evexit dextra vexillifera. 8a. Tali ordine qui clemens nos redemerat, 8b. Nobis venia sit et corona pax et alma.