Diebus Dominicis
1. Lyra pulchra
2a. Regem angelica
canat per saecula;
2b. Vox promat et nostra
cui “Alleluia”,
3a. Clavi clementiae,
vatum qui clausa pandens
symbola
3b. Processit virginis
agnus et sponsus arva
in ista,
4a. Quo sua, quos condidit
maiestas deifera
illius, salvaret
pulchra praesentia homifera.
4b. O miranda bonitas,
sic redisse gaudia,
perisse crimina
captiva et resolvi saecula!
5a. Stupet natura,
casta quod parturit
femina;
5b. Nunquam saecula
facta similia
viderant.
6a. Crevit virgine
matre humanitas,
cui est patre
semper divinitas;
nostra carnalia
sumpsit et spatia,
qui Alpha
est et O per omnia.
6b. Cantat hoc mundus,
polus et iubilat;
signa innuunt
plura et fulgida
hunc esse Dominum,
homo pro homine
salvare
qui perdita venerat.
7a. Hunc plebs ab Hebraea
degener gloria,
calice erroris
Iudaea ebria,
celso suspendio
crucis mortifero
confixit
parricida pessima.
7b. Hic rem inauditam
perficit post crucem;
claustra leo fortis
nam fergit Erebi
sanctaque spolia
regno rex supero
evexit
dextra vexillifera.
8a. Tali ordine qui
clemens nos redemerat,
8b. Nobis venia sit
et corona pax et alma.