De Omnibus Sanctis University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/N.Hymn.DeOmnSS1 Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems De Omnibus Sanctis
1. Almae caelorum turmae concrepent Alleluia 2a. In die hac sacrosancta, sanctis omnibus splendida, 2b. Quae nobis exstat annua, sed iis est continua. 3a. Celsa angelorum agmina laude iucunda Christo resultant organa, 3b. Mundanaque modulamina iam nunc intonant praeconia cum laetitia. 4a. Quae supra sidera pulchra, quaesunt profunda, omnimoda quae sunt laudum genera, 4b. Proclamant voce sonora Christum Dominum laudantia per saecula omnia. 5a. Qui sanctorum gloria est et victoria, Laus et corona, lux atque laetitia, 5b. Praestans illis talia aurea praemia, Quae vox humana non explicat aliqua. 6a. O stella maris inclita, O domina, mundi regina, Oratione pia tu nostra ablue facinora 6b. Donante Dei gratia, Cuius sacra rutilant dona, Queis aeternae magna consequamur vitae praemia 7a. Per suffragia tua, beata virgo puerpera, 7b. Porta aurea, purpura regis atque dignissima. 8a. Vox angelica quam clara, quae Deo semper concinit Alleluia! 8b. Terra que sata humana, quam beata sanctorum sunt agmina. 9a. Quae patriarchica lustrat plebs atque prophetica, 9b. Lux apostolica mors ac martyrum pretiosa. 10a. O praesulum perspicua, Confessorum praecelsa, atque virginea, omniaque sancta agmina 10b. Quam pulchra sunt et quam laeta! Trinitatem sanctam cernentia per cuncta (in) gloria aeterna saecula, 11a. Quae miseratione sua nos abluat ab omni macula 11b. Et sua pietate sola sanctis iungat in illa patria, 12. In qua sine fine regnat pax sempiterna.