# De Omnibus Sanctis 1a. Gaudet clemens Dominus super agmina sacra. 1b. Christe, tua agmina iubilant voce clara 2a. Laudes per arva, propter quas caelica obtinere valeant gaudia; 2b. Laudis enim cum gloria Iam nunc intonant praeconia sanctorum agmina 3a. Astra super et arva infra sataque necnon alta maris habitacula. 3b. Iugiter exstant digne Christum Dominum laudantia per saecula omnia, 4a. Quae sine fine parat sanctis sedes almas; nostra caterva cui reddit gratias. 4b. Ergo fidei vera norma antecedat ac consequantur Olympica studia, 5a. Per quae regis angelica percipiamus suffragia, nec differat largire immensa sua clementia 5b. Nobis angelicam vitam; Cuius sacra rutilant dona, Queis aeternae vitae consequimur magna praemia. 6. In nos antiqui a serpentis liberet dementia 7a. Esse qui cuncta gloria et sophismata perfecerat magna 7b. Agmina semper caelica; Quam beata sanctorum sunt agmina! 8a. Capiat plebs nostra hic et in caelis gloriam, 8b. Et nos modo una dantes organa consonora. 9a. O mira dona et nobis gratuita dedit remedia! filium unicum misit in terra. 9b. Quare petimus supplices Trinitatem sanctam cernentia in gloria aeterna omnia, 10. Custodiamus caritatem, teneamus castitatem bonam 11. Fidemque immaculatam reddamus salvam.