De Omnibus Sanctis
1a. Gaudet clemens Dominus
super agmina sacra.
1b. Christe, tua agmina
iubilant voce clara
2a. Laudes per arva, propter quas
caelica obtinere
valeant gaudia;
2b. Laudis enim cum gloria
Iam nunc intonant praeconia
sanctorum agmina
3a. Astra super et arva
infra sataque necnon alta
maris habitacula.
3b. Iugiter exstant digne
Christum Dominum laudantia
per saecula omnia,
4a. Quae sine fine parat
sanctis sedes almas;
nostra caterva
cui reddit gratias.
4b. Ergo fidei vera
norma antecedat
ac consequantur
Olympica studia,
5a. Per quae regis angelica
percipiamus suffragia,
nec differat largire
immensa sua clementia
5b. Nobis angelicam vitam;
Cuius sacra rutilant dona,
Queis aeternae vitae
consequimur magna praemia.
6. In nos antiqui a
serpentis liberet
dementia
7a. Esse qui cuncta gloria
et sophismata
perfecerat magna
7b. Agmina semper caelica;
Quam beata
sanctorum sunt agmina!
8a. Capiat plebs nostra
hic et in caelis gloriam,
8b. Et nos modo una
dantes organa consonora.
9a. O mira dona et nobis
gratuita
dedit remedia!
filium unicum misit
in terra.
9b. Quare petimus supplices
Trinitatem
sanctam cernentia
in gloria aeterna
omnia,
10. Custodiamus caritatem,
teneamus
castitatem bonam
11. Fidemque immaculatam
reddamus salvam.