# De Pentecoste Infra Octavas 1a. Gaude, mater ecclesia, filiorum adoptione fecundata, 1b. Quos spiritus almiflua cooperante sancti parturisti gratia. 2a. In his ergo devote sacra sollemniis pange Deo cantica, 2b. Quibus sanctus paraclitus largitus est nobis sua charismata. 3a. Hac namque in die, repentino sonitu mundo intonante, hora tertia 3b. Apparens in igne alumnorum pectora virtute divina reddit flagrantia; 4a. Quorum praeconiis sacra emanarunt vitae dogmata, 4b. Quibus nos mundantes viva digne sibi praeparemus templa, 5a. Nos sibi possideat quatenus habitacula 5b. Secumque nos ad sua transvehat palatia; 6a. Ubi perpetua mereamur iucundari gloria 6b. Atque sine fine voce Deum laudare hymnidica. 7a. Spiritus alme, nos vitiis munda, virtutum floribus orna; 7b. Sit tibi gloria cum patre et nato, qui regnas unus Deus 8. Per saecula.