De Pentecoste
Infra Octavas
1a. Gaude, mater ecclesia,
filiorum
adoptione fecundata,
1b. Quos spiritus almiflua
cooperante
sancti parturisti gratia.
2a. In his ergo devote sacra
sollemniis pange
Deo cantica,
2b. Quibus sanctus paraclitus
largitus est nobis
sua charismata.
3a. Hac namque in die,
repentino sonitu
mundo intonante,
hora tertia
3b. Apparens in igne
alumnorum pectora
virtute divina
reddit flagrantia;
4a. Quorum praeconiis sacra
emanarunt
vitae dogmata,
4b. Quibus nos mundantes viva
digne sibi
praeparemus templa,
5a. Nos sibi possideat
quatenus habitacula
5b. Secumque nos ad sua
transvehat palatia;
6a. Ubi perpetua
mereamur
iucundari gloria
6b. Atque sine fine
voce Deum
laudare hymnidica.
7a. Spiritus alme,
nos vitiis munda,
virtutum floribus orna;
7b. Sit tibi gloria
cum patre et nato,
qui regnas unus Deus
8. Per saecula.