De Sancto Andrea University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/N.Hymn.DeSAnd Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems De Sancto Andrea
1a. Clara cantemus sonoriter cantica 1b. Sancto Andreae praedulci melodia. 2a. Qui caeli curia victoria pollet apostolica; 2b. Quem mundus celebrat fratrem Petri plena laudum gloria. 3a. Hic Achaiam ingressus idolis plurimis deditam 3b. Solum Dominum colendum docuit fide catholica. 4a. Cuius mox dogmata agmina plurima Christo munera dantia. 4b. Hoc cernens perfidus nimia exarsit invidia Aegaeas, caecata ferens pectora, 5a. Et Dei dilectum per verbera carceris quoque adflixit iniuria. 5b. Quem videns invictum per omnia perduci iussit crucis ad suspendia. 6a. Qui exsultans ibat et Dominum mente laudabat devota 6b. Et, cum crucem a longe cerneret, voce inquit laetissima: 7a. “Salve, o crux sancta, me eius, qui te sacraverat, vernulam.” 7b. In qua et adfixus biduo superna populis praedicabat gaudia. 8a. Cui, cum tandem mors sanctissima 8b. Instaret, gaudens prompsit talia: 9a. “Iam regem meum video, ipsum iam adoro sua pandentem regna mihi pervia,” 9b. Et cum splendore nimio fuso ab aethere dignus laurea victor scandit sidera. 10. Cuius nos se sequi sancta iuvent merita.