In Die Paschalis
1. Pange, turma, corde, vultu
Christo praeconia,
2a. Concelebrans
admiranda
2b. Paschalia sacramenta.
3a. O beneficia!
3b. O quam mirifica,
4. Omni saeclo posita,
5a. Alto polo micantia,
5b. Magna solo fulgentia!
6a. Quae licet ampla
miretur ecclesia
sancta catholica,
6b. Haec tamen alma
praecellunt instantia
festiva gaudia
7a. Sui per insignia.
Ergo clara
concrepent organa,
7b. Et mundana
reboet machina.
Gaude, praedulcisona,
8a. Quia damnata
nocte et calcata
morte perpetua
8b. Christus ad aethra
hodie praecelsa
redit victoria.
9a. Ante saecla
arcana
praenotata complentur
hac die fulgida;
9b. Prophetarum
praesaga
sacra verba nudantur
hac luce splendida.
10a. Agnus Dei sine macula
surrexit hodie morte victa,
Christus, immensa gloria.
10b. Gaude, mater o catholica,
laetare, exsulta, circumfusa
longe late[que] ecclesia,
11a. Mentis alacritate
[…]
[…]
iunge canticis cantica.
11b. Christus hac die clara
morte perempta
te clemens altam
restauravit in patriam.
12. Dicant omnes Alleluia.