# In Epiphania Domini (6 January ?) 1. Gaude, virgo ecclesia, 2a. Christi et tuas recolens spirituales nuptias, 2b. Quas reges magi celebrant dona ferentes mystica. 3a. In his omnia a sponso- conduntur nova divina potentia; 3b. Aquas legales in vina evangelica vertit virtute sua. 4a. Hac in die fluenta sacrat Iordanica; 4b. Rex et caeli Dominus servo se inclinat, 5a. Insons ipse tuas lavans maculas, 5b. Ut sis ei sancta et incorrupta, 6a. Thoro eius digna et regali corona, 6b. Mater filiorum, virgo tamen intacta, 7a. Ut et secum praevaleas habitare in caelesti curia 7b. Et, qua corda exhilarat, angelica perfruaris gloria; 8. Quo nos ipse sibi servientes perducat.