In nativitate Domini University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/N.Hymn.InNavDom Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems In nativitate Domini
1. Castae et incorruptae pangamus iubila Mariae, 2a. Quae sine corporea peperit Christum macula, 2b. Alloquia credula suscipiens angelica. 3a. Hodie sidera melliflua persolvunt Deo cantica; 3b. Etenim omnia sunt prodita videntum vaticinia. 4a. Virgo Deo gravida nova dat saeculo miracula. 4b. Maiestas omnifica latet intra claustra tenerrima. 5a. Nam deifica potestas atque natura, Volens agmina redintegrare caelestia superbiendo depravata, 5b. Non auriflua praeoptavit palatia, Sed virginea elegit membra, castifico virore delectabilia. 6a. Exsulta iam, candida mater et sponsa, cara et perfecta columba, 6b. Virgula Davidica, cuius florida nunquam marcescet prosapia. 7a. Excelsa supra sidera virgo sola, stupent astra matutina, te supera venerantur luminaria. 7b. Inferna tremunt tartara cito praedam, quam ceperant, amissura; ex quo nostra Sathan corrupit primordia. 8a. Eia, et eia, mater castra, propitia esto vernulis per saecula, 8b. Qui te devota et canora concelebrant unanimiter symphonia. 9a. Te lingua, te praecordia laudant intima. 9b. Exora iam pro universa […] 10. Tibi consolidata sancta ecclesia.