# In Resurrectione Domini 1. Psalle lyrica carmina 2a. Iubilans Domino, turmula 2b. Praesens, mera cum symphonia. 3a. Ipsum nam condecet laus, gloria, Quem laudat in caelo angelica universa dignitas. 3b. Is enim caeli, terrae machinam, Pelagus atque ex nihilo, quae sunt, creavit omnia. 4a. Is deiectum paradisicolam reduxit ad aeternae vitae pascua, […] 4b. Carnem sumens pro nobis humanam, natus matre de vera sancta Maria, Virgine casta. 5a. Hinc crucis mysterio devastans mortem claustra fregit infernalia, 5b. Chirographum antiquae praevaricationis delens morte sua. 6a. Sic surgens zabulo triumphato die tertia, […] 6b. Quis fisus fuerat, eius arma aufert omnia Forti dextera. 7a. Eiusque cuncta spolia diripiens vehit secum ad astra 7b. Angelicis agminibus pastor bonus constituens socia. 8a. Quapropter huius in laude pangite, gentes, cum populis iubilamina, 8b. Ipsius cruore sacro redemptae mortis a vinculo vita reddita In poli aula. 9a. Ubi pariter laetemur semper cum ovibus ad patris dextram, […] 9b. Cum examine supremo iudex iudicabit cuncta saecula Flammis purgata. 10. Simul resonent redempta: Fiat.