# De Sancto Ethelwoldo 1. Laude celebret vox quoque Deum dulcisona; 2a. Qui in suis mirabilis est sanctis, eorum dans meritis magna mirabilia; 2b. Qui per tota splendificant saecula astrea mirifice velut luminaria. 3a. Perspicua inter quos emicat inclita Domini gemma stelligera Athelwoldus curia; 3b. Quem Anglica honorat patria, laudat et Dei dilecta ecclesia, amat et plebs caelica. 4a. Qui praesul excelsa docuit Anglos caeli scandere palatia sua per exempla lucida. 4b. Modo et immensa gaudia habet, quae semper optavit in ista versans mortali tristitia. 5a. Hinc tibi sit, Christe, gloria, Via, lux, veritas paxque tuorum, omnia per tempora. Caelica per quem pollet Athelwoldus in aula; 5b. Pro meritis cuius nunc nostras Preces et munera hac domo sacra suscipe per saecula Praemia et fulgida nos revoca ad alta. 6a. Quo stola aurea corona et gloriosa comptus promicat. 6b. Pastor hic rutilans lampas ecclesiae sanctae satis inclita, 7a. Iam inter superna coruscans sidera in conspectu Domini sidus nunc aureum omni virtutum gloria, 7b. Sacra qui talenta prudenter dispersit, duplicavit lingua doctiloqua pro sibi palma futura supera. 8a. Et quia nostra merita non valent obtinere talia, 8b. Tua nos sola, Domine, adiuvet, petimus, clementia; 9a. Quae nos semper muniat, Et piis precibus almi omnibus Athelwoldi relaxa peccamina, Nobis pacis tempora et praesta 9b. Semperque prosperrima, Regna concede beata sanctorum in gloria et sancta tabernacla; Ubi pater aureus, quem nostra 10a. Cantat nunc camoena consono concentu resultans cantica, 10b. Tua perfruitur sine fine veneranda praesentia; 11a. Quia te solum dilexit Dominum super omnia, 11b. Tua iugiter complens fideliter iussa caelica. 12a. Cuius per sacra suffragia 12b. Nostra emunda praecordia, 13. Qui regnas per saecula.