De Sancto Ethelwoldo
1. Laude celebret
vox quoque Deum
dulcisona;
2a. Qui in suis
mirabilis est sanctis,
eorum dans meritis
magna mirabilia;
2b. Qui per tota
splendificant saecula
astrea mirifice
velut luminaria.
3a. Perspicua
inter quos emicat
inclita
Domini gemma
stelligera
Athelwoldus curia;
3b. Quem Anglica
honorat patria,
laudat et
Dei dilecta
ecclesia,
amat et plebs caelica.
4a. Qui praesul excelsa
docuit Anglos
caeli scandere palatia
sua per exempla lucida.
4b. Modo et immensa
gaudia habet,
quae semper optavit in ista
versans mortali tristitia.
5a. Hinc tibi sit,
Christe, gloria,
Via, lux, veritas
paxque tuorum,
omnia per tempora.
Caelica
per quem pollet Athelwoldus
in aula;
5b. Pro meritis
cuius nunc nostras
Preces et munera
hac domo sacra
suscipe per saecula
Praemia
et fulgida nos revoca
ad alta.
6a. Quo stola aurea
corona et gloriosa
comptus promicat.
6b. Pastor hic rutilans
lampas ecclesiae sanctae
satis inclita,
7a. Iam inter superna
coruscans sidera
in conspectu
Domini sidus nunc
aureum omni
virtutum gloria,
7b. Sacra qui talenta
prudenter dispersit,
duplicavit
lingua doctiloqua
pro sibi palma
futura supera.
8a. Et quia nostra
merita non valent
obtinere talia,
8b. Tua nos sola,
Domine, adiuvet,
petimus, clementia;
9a. Quae nos semper muniat,
Et piis precibus almi
omnibus Athelwoldi
relaxa peccamina,
Nobis pacis tempora
et praesta
9b. Semperque prosperrima,
Regna concede beata
sanctorum in gloria
et sancta tabernacla;
Ubi pater aureus,
quem nostra
10a. Cantat nunc camoena
consono concentu resultans
cantica,
10b. Tua perfruitur
sine fine veneranda
praesentia;
11a. Quia te solum
dilexit Dominum
super omnia,
11b. Tua iugiter
complens fideliter
iussa caelica.
12a. Cuius per sacra
suffragia
12b. Nostra emunda
praecordia,
13. Qui regnas per saecula.