De Sancto Benedicto University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/N.Hymn.SBenedict Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems De Sancto Benedicto
1. Arce superna cuncta qui gubernat sidera, 2a. Regit arva pariter, moderatur maria, quae creavit omnia, 2b. Plebs in aula dicata pie Christo precata nunc effunde devota, 3a. Patronumque Benedictum exora, Cum salute sempiterna veniam capias quo caelestem, eius sancta sequens exemplaria, Ut, cuius ovans veneraris festa praeclara, quae nitent in orbe annique revexit orbita, 3b. Illius in hac sede tumulata dum membra fuere beata, corma quae iungaris organa, Quem elegit, cum excessit ab humo, Atque mundi perlustravit sub solis radio per immensa sacra visa Deo dante spatia, 4. Polorum regna scandere possis felicia Eiusdem modo sanctisque iungi, qui Deo semper astant tripudiantes. 5a. In patria multiplica(ta) quibus doxa 5b. Pro merita micantia dat actea. 6a. Quorum ut queamus unitate 6b. Et consocietate gaudere, 7. Preces supplicum in caelo perferas, Quo nos pietas divina nuper faciat post funus gratulanter 8a. Subvehi ulnis almis angelorum […] 8b. Implorant famulorum, sancte, laudes, quas celebrat plebs monastica. 9a. Nunc ergo, pie, dies nostros obtentu dona pace et vitam claritate nostram; 9b. Et per saecula regi nostro sit decus et potestas cum sanctis, qui donat beata 10. Praemia.