# De Sancto Birino 1. Caelum, mare, tellus et, quae sunt, cuncta, 2a. Caelos qui regit summa potentia, Domino laudum iubilent organa. 2b. Praesens et turba mente benivola, consona voce personet cantica. 3a. Qui loca orbis ampla atque longa terrarum spatia 3b. Doctrina catholica illustravit sacra dans mandata, 4a. Apostolicos eligens doctores fide fortissima 4b. Ac sanctitate praeditos necnon et mira scientia. 5a. De quorum arce summa et perspicua 5b. Adest Birinus tamquam gemma splendida. 6a. Provincia cuius ista per virtutum merita 6b. Catholica sacramenta tenet ac fundamina. 7a. Dei providentia quem ante [haec] saecula tanta replevit gratia, 7b. Gentem quo barbaricam adiret spontaneus fide fultus intrepida. 8a. Regem lavacro salutis mox regenerat gentemque permaximam format ad regna caelestia. 8b. Omnes ad alta levate mentis capita, Christo laudum carmina voce referte clarisona, 9a. Nos lucerna qui donavit tanta patris huius praesentia 9b. Conclamemus simul omnes una: Christe, salva […] 10. Nos per saecla.