De Sancto Birino
1. Caelum, mare, tellus
et, quae sunt, cuncta,
2a. Caelos qui regit
summa potentia,
Domino
laudum iubilent organa.
2b. Praesens et turba
mente benivola,
consona
voce personet cantica.
3a. Qui loca orbis ampla
atque longa
terrarum spatia
3b. Doctrina catholica
illustravit
sacra dans mandata,
4a. Apostolicos
eligens doctores
fide fortissima
4b. Ac sanctitate
praeditos necnon et
mira scientia.
5a. De quorum arce summa
et perspicua
5b. Adest Birinus tamquam
gemma splendida.
6a. Provincia
cuius ista
per virtutum merita
6b. Catholica
sacramenta
tenet ac fundamina.
7a. Dei providentia
quem ante [haec] saecula
tanta replevit gratia,
7b. Gentem quo barbaricam
adiret spontaneus
fide fultus intrepida.
8a. Regem lavacro
salutis mox regenerat
gentemque permaximam
format ad regna
caelestia.
8b. Omnes ad alta
levate mentis capita,
Christo laudum carmina
voce referte
clarisona,
9a. Nos lucerna
qui donavit tanta
patris huius
praesentia
9b. Conclamemus
simul omnes una:
Christe, salva
[…]
10. Nos per saecla.