De Sanctis Innocentibus University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/N.Hymn.SInnoc Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems De Sanctis Innocentibus
1. Pura Deum laudet innocentia 2a. Innocens Christus sua quam sacrat infantia 2b. Parvulorum et morte martyrum pretiosa, 3a. Quos saevitia […] Herodis dare neci iusserat 3b. Dum extinguere nititur illum qui vitam dare venerat; 4a. Natum namque regem audierat, Quem succedere sibi posse inani pavore formidabat, quia non caeli regem noverat; 4b. Mox invidia accensus et ira fervida […] infantes a bimatu et infra 5a. Occidi iubet in tota Davidis Bethleem pariter et eius per cuncta confinia. 5b. Statim militum pergunt agmina Ac tyrannica complent iussa mactantes millia innocentum inter dulcia matrum ubera. 6a. O impietas, o saeva nimium feritas, […] o nunquam audita crudelitas, 6b. Insontes culpa non est quae noxios faciat aliqua et mortis subeunt discrimina. 7a. O Christi miranda semper et in istis gratia, 7b. Pro se passis aeterna quibus est largitus praemia. 8. Ipsi laus sit nunc et in saecula.