De sancto Martino
1a. Promere chorda
iam conetur intima
1b. Carmine signa
Martini multiflua,
2a. Gestavit qui bellica
meriti
tela mole praedita,
Christi dextera
collata munifica,
2b. Per quae vincens agmina
virtutum
studio tartarica
caeli splendida
conscenderet gaudia.
3a. Satus nam praefulgida
locuplete satis prosapia,
3b. Mandata legens sacra,
mundana deseruit prospera.
4a. Baptismi sacramenta
necdum percipiens solita,
4b. Texit egeni nuda
corde Christi gerens monita.
5a. Sed de supera
certus laurea,
quod duraret,
fatur illi verba
strato quiescenti talia:
5b. “Martinus fida
gerens pectora,
pollens vita,
mihi contulit ista
adhuc catechuminus tegmina.”
6a. Trina defunctorum post busta
restauraverat vitae corpora,
6b. Ipseque, peracta post mira,
corporea liquit ergastula.
7a. Tonante protinus
nam vulgo
tali praeconio,
lamentans monachica
7b. Atque virginea
caterva
voce proruperat
lacrimosa talia:
8a. “O pastor, hanc catervam
cui committis nunc exiguam,
caeli scandens patriam?
8b. Invadent enim illam
rapacum luporum mordentia
plurimorum agmina.”
9a. Inter talia
sed sanctus verba
caeli conscendit alta
fulgida
comptus victoria;
9b. Hicque modica
contentus vita
Abrahae patriarchae
mansitat
sinu per saecula.
10. Et nos, Martine
fac prece benigna
frui palma.