# Inscription on a Church built by King Ine (688-726) Siderei montes, speciosa cacumina Sion A Libano geminae flore comante cedri Coelorum portae, lati duo lumina mundi Ore tonat Paulus, fulgurat arce Petrus. Inter apostolicas radianti luce coronas, Celsior ille gradu, doctior hic monitis Per corda hunc hominum reserantur, et astra per illum. Quos docet iste stylo, suscipit ille polo. Pandit iter coeli hic dogmate, clauibus alter. Est uia cui Paulus, ianua fida Petrus. Hic petra firma manens, ille architectus habetur, Surgit in his templum, quo placet ara Deo. Anglia, plaude libens, mittit tibi Roma salutem: Fulgor apostolicus Glastoniam irradiat. A facie hostili duo propugnacula surgunt, Quos fidei turres urbs caput orbis habet. Haec pius egregius rex Ina refertus amore, Bona suo populo non moritura dedit. Totus in affectu diuae pietatis inhaerens, Ecclesiae iuges amplificauit opes. Melchisedech noster merito rex atque sacerdos, Compleuit uerae relligionis opus. Publica iura regens, et celsa palatia seruans Unica pontificum gloria, norma fuit. Hinc abiens illic meritorum uiuit honore, Hic quoque gestorum laude perennis erit.