# Miracula S. Nyniae Rex deus eternus, patris veneranda potestas, Tempore completo celi de culmine Christus Venerat et castae matris de corpore carnem Suscepit, ut nostrum quemquam salvaret ab ira. Divinorum operum rerumque aeterna potestas Matris concessit cum virginitatis honore Fulgere perpetuo cunctis venerabile corpus, Clara salutifere posuit solatia vitae. Multa per innumeras micuere lumina terras, Late per populos domini pia gratia fluxit, Ut cecinit lyrico psalmista carmine plenus Flamine divino: Dominus regnavit in orbe, Exultent terrae, laetatur et insula quaeque. Dixerat, et celsi completa est sanctio vatis, Nam deus omnipotens, lychinos qui sparserat orbi, Multa suis late concessit lumina seclis. E quibus enituit praeclarus doctor in orbe, Nomine qui Ninia patrio de sermone dictus Extitit egregius celesti gurgite pollens, Magnificus meritis, divino munere fretus; Plurima nostratim paravit signa stupenda, Eius et eloquio multi precordia Christo Credula pandentes vasta glomerante caterva, Mistica qui sedule Christi precepta capessunt. Sic hominum cuneos gravi de morte vocatos Duxit ad astriferi rutilantia sidera celi; Semper enim sacrum Christi pro nomine pectus Iungi deo mavult primo conversus ab evo Ydri quam nimbis venati cedere saevis. Exin fluctivagi conscendit litora ponti Atque sacer pande captabat viscera cymbae Extensaque avidis volitabant carbasa flabris, Donec barcha rudi transvecto robore pontum Liquerat et fulvis proram defixit harenis. Inde pedem referens conscendit passibus Alpes, Lactea qua tacito labuntur vellera celo, Aggeribus niveis cumulantur germina montis. Exin sacratis perrexit querere plantis Pontificis summi sanctis firmarier orsis, Qui tum forte sacer veterum munimenta priorum, Culmen apostolicis meruit servare triumphis. Cuius in adventu gaudet clementia Romae, Terrarum domine candentia menia mansit Perque dies plures divina oracula visit Pervigil excubiis mundi luminaria poscens Et ceteros passim lustravit in ordine sanctos, Quos deus eternis ornatos iure triumphis Aurea florigere provexit ad atria vitae. Sed hominem sanctum tenuit dum candida Roma, Gesserat eximios meritis fulgentibus actus, Rex etiam Christus magno redimivit honore: Namque sacerdotis summi fastigia nanctus, Scilicet ut sacrae lampas fulgesceret edis Posset et umbriferas noctis auferre tenebras Splendens ac pateat summo de stipite fulgens. Hinc vertens gressus patriam revisit amenam. Agonitheta magnus saturavit in orbe phalanges Et patrias fines prudenti famine pernix Assiduo docuit praesul certamine clarus, Quatenus devicto instantis discrimine belli Purpureas tenerant Christo veniente coronas. Quae tibi digna canam praesul venerandus in orbe, Vel quis digna potest componere carmina versu, Prospera qui populis Christi praecepta dedisti Doctor ubique pius Pictorum examina nanctus? Idola colentes turparunt mortis in umbra, Quos ille ad Christum vertit pietate magistra; Cuncti certatim merguntur gurgite sancto, Flagitium sceleris purgabant fonte perenni. Sic namque ore pio seminavit germina vite, Iam late per populos auxit lucranda talenta, Plurima basilicis construxit rura novellis, Quae nunc eximio monachorum examine pollent, Vere Christicole servant monastica iura. Ultima sic docuit terrarum docmate regna, Praemia capturus, cum terrae sponte deiscunt Atque omnes surgunt Christo veniente per orbem. Pictorum interea populos et rura relinquens Venerat ad natos domino comitante Britanos Mente manu castus curans ovilia pastor Commissosque greges fervet defendere ab hoste; Finibus et nostris vulgato nomine vatis Enituit clarus cunctis habitantibus istic, Candida qui primus nitide fundamina Casae Fecerat et celsi veneranda cacumina templi, Quo pater omni evo mentis splendore coruscans Sideris ad speciem perfecta nitentia fulsit. Martini haec meritis aedis veneranda coruscat, Quam pater excelsus Christi dignusque sacerdos Coctilibus muris fundatam et culmine celsam Sanctificans domino Martini nomine dicat. Hec domus est domini, quam plures visere certant; Ardua murifici fulgent insignia templi, Nam curant multi morbo contracti vetusto, Prompta saluifere capessunt munera curae Omnibus et membris sancti virtute virescunt. Arbiter eternus, qui condidit omnia, sanctum Late per populos lustravit stemmate claro, Finibus in nostris cuius radiante nitore Virtutum species vir vere in pectore sacro Omnibus et meritis micuit venerandus in orbe. Extitit hic letus primo vocitatus ab evo Iamque sacris fulgent praeclara cunabula factis. Rex fuit incestus Tudvael pariterque cruentus, Sub quo servator praecelsi pastor ovilis Eximium columen vigili tutamine mandris Praefuit et moderans eternis legibus illas, Congessitque sacras multis de gentibus oves, Ex quibus et plures ceu fulgida lumina celi Virtutum titulis florebant in bona vitae. Sed rex prefatus non sontem pelleret arvis Deque suis praedis extorrem trusit inicus. Continuo meritam praesumptor senserat iram, Siquidem extimplo languescens damna oculorum Incidit et nigras extinctis vultibus umbras Suscepit et cecus, non longo tempore, mansit. Et rex continuo memoratus ille malorum Affatus famulum: procerum visitare memento Proque meis rogitans culparum nexibus esto. Paenitet, en fateor, commissi sceleris olim. Dixerat, et properis volitabat gressibus inde Nuncius ac vatis praesentia corruit almi, Sternitur et glebis, quin plantis oscula figit Ac lacrimis rigat omne solum, pro calcibus orans Affatus Christi servum gemituque precatur: O, carus dominus viduatus lumine claro, Confiteor, iacet tenebrosis saucius umbris, Morte luet meritum, nec me sententia fallit. Sed perge, obsecro, tam nigram discute noctem, O decus et famae merito pars maxima nostre. Culpa quidem gravis est, venia sed digna , reatus. Haec ubi dicta dedit lacrimoso gurgite plenus Nuncius ac trepidus balatu impleverat auras, Olli respondens sonuit pia verba propheta : Surge igitur properans humidosque abstergere fletus, Dona novella ferens dominum visitare memento Et me venturum expeditis praecurrere plantis Incipe, nam regi cunctus donabitur error. Dixerat, et gaudens domini penetralia visit, Omnia veridicis pandebat in ordine dictis Quae sint gesta pie vel quae sint dicta per illum. Venerat interea vates summusque sacerdos, Quo rex depressus morbo languebat acerbo. Continuo cephal iacentis dextera signat. Instaurata salus serpit tenebrasque repellit, Saucia restituit gemmarum lumina clemens Et stipulante deo pulse periere tenebrae. Quod rex prospiciens laudes gratesque rependit Et dominum promsit per sanctum mira operantem. Presbiter interea baptiste munere functus, Quem novo incesti pulsabat mania demens Sacrilegum patrare nefas cum clamore latrans; Lurida sancto medicante infamia cessit. Splendida dum proceris fluitabant dogmate dicta, Late per populos provulgans ore loquelas Plurima quadrifluis seminavit flumina rivis Gurgitibus puris populorum corda rigabat. Ast ubi credentes inrorat dogmate claro, Ecce inter populos matris profertur ab alvo Hesternae noctis natus sub tempore parvus Atque sacer sancti culpatur crimine prisco Presbiter, at senior petito silentio dixit: Hunc credo insontem, sed tu quoque famine, pignus, Dic nunc, adiuro summi per regna tonantis, Quis tuus est genitor vel quis hoc fecerat auctor. At tener extimplo cunctis mirantibus infans Intonuit stolido doctis de pectore verbis -- Hoc unius spacium noctis complevit, ut ante Diximus -- et rumpens retinacula tarda loquele Cepit ab ore pio mysteria pandere sancta: O sacer et felix Nyniau cognomine dictus, Insinuans digito genitorem voce fatebor, Mandas ut altithroni contestans nomine regis. O populi, patris pulsans discerenere causam --: En meus hic genitor, vultum huc vertite cuncti, Hic nam me genuit matris de corpore nuptis, At castus membris pura sub mente sacerdos Permanet et nullis zabuli succubuit umbris. Haec ubi dicta dedit naturae iura resolvens, Conticuit stringens silenti guttura nodo. Quod populus cernens pia Christo verba resultat Et domino pariter laudes gratesque rependit. Virtutum dominus venerandum claruit orbi Innumerisque operum meritis benedixerat illum. Arbiter omnipotens mundi, veneranda potestas, Hunc semper pulchre redimivit honore coronae Et celebrem sanctis equavit in ordine sanctum, Cuius et auxilio virtutum signa patravit. Dum sancti famulus quondam cum fratribus intus Sederat ad mensam, tum forte virentia desunt. Sic ait ad quendam: Geminis discurrere plantis, Irriguas horti glebas visitare memento, Nobis de terris grassantia gramina defer. Olli respondit frater, qui hortuli curam Percepit, et sancto insonuit veracia dicta: En hodie sulcis plantata virentia fixi Nec ea producunt viridi de cespite rura Roscida, quae cunctos generant de viscere flores. At sacer ad famulum casto de pectore dixit: Curre ergo et dominum credens plantaria quaere, Nam deus omnipotens poterit perficere cuncta. Tum dicto cicius horti penetralia visit Ac dubius cernens cunctos de germine terrae Herbarum flores surgendo crescere tantum, Quantum illic vernent estatis tempore toto; Hos carpens manibus fratres proceremque revisit, Partitur attonitus cunctis pia munera Christi Conlaudans dominum per sanctos mira operantem. Tempore non alio famulus Christique sacerdos Quosdam cleptantes vincit virtute superna. Dum quondam sanctus benedixit pecori caro Inque sibi attiguis habitabat corpore tignis. Mentis in excessu transcendit nubila caeli; Cumque soporifera torpebant omnia nocte. Adveniunt subito cursantes clancule fures Et furvis temptant tenebris auferre iuvencos. Sed deus omnipotens mavult cito perdere sontes. Qui castum meritis stolidi cleptare volebant, Rapto praedonum quam lectum reddere tristem. Siquidem extimplo fures vertigine clausit Et cunctos pariter tetra dementia sepsit, Donec bomboso processit clamore taurus; Setiger horrendis crispato vertice pilis Occurrit minitansque infixit cornua fibris, Discutit atque agitat vehementi viscera pulsu, Donec vitales moriens amiserat auras. Extitit infandus iam ductor sontibus iste, Et (mirum dictu) torvus vestigia taurus Impremit in silici velut in mollissima cera, Unguibus et teneris cessit firmissima cautes; Omnia nam Christi poterit patrare creator, In sanctis suis preclarus omnia patrat. Ast ubi pallentem nox furva ammoverat umbram. Tum pius egreditur previante spiritu sancto Invenit et cunctos trepidantes lingere terram Atque illum exanimem sopitis frigere membris, Qui prius ad stabulum cleptantes ducere temptat. At sacer adsistens egris raptoribus infit: Cur, precor, inmerito voluistis ledere, quem vos Nec parvis umquam voluit fraudare rapinis? Hec ait et cunctis morbum culpamque relaxat. At pius ad Christum rogitans sua corpora flexit Et sonuit casto de pectore talia dicta: Te precor altithronum, vivifica immobile corpus, Artibus et gelidis tepefacto corpore toto Spiritus ingrediens restauret munera vitae. Dixerat et functi praemortua membra reviscunt. Tum pavidi stupuere, viri qui vita revertit, Et cuncti pariter domino pia verba frequentant. Talia dum multis mirandus gesserat annis, Cecorum tenebras mutavit lumine claro, Turgentem mundat squamoso corpore lepram Nec minus et multis vestigia languida curat, Ast aures surdas penetrat per stimula vocis, Qui homines multos vario languore ruentes In priscam renovat Christo medicante salutem: Inde dies venerat, quo felix tempore plenus Attactus: sensim languoris tabe peresa Pontificis summi plectuntur membra dolore, Et morbo obsessus penetrat super ethera mente. Iusticiae cultor venerandus haec memorabat: Vasa quatit figuli fornax vi fervida flammae, Ac homines iustos sevissima pondera coquent. Vellem dissolvi et praesentem cernere Christum. Haec ubi dicta dedit mirandus in ordine vates, Tempore completo gelidantia membra relinquit Spiritus atque sacer casto de corpore tractus Limpida stelligeri penetrabat culmina celi. Ergo ubi vitalis morientes liquerat artus Spiritus, extimplo praecinctus agmine claro Tegmine iam niveo fulgens ceu fosforus axe Angelicis vectus ulnis super astra polorum Inter sanctorum globos cuneosque perennes Transit et altithroni penetralia visere regis Letus in aula poli turmis celestibus ille Iunctus conspicue cernit trinitatis honorem, Carmina leticiae summis cum civibus altus . . . Nec tamen in sanctis divina gratia membris Hic potuit tumulata mori sub gremio terrae, Currere per populos sed late infusa fideles Incipit irradians per plurima tempora seclis. Hinc canere incipiam brevi narranda relatu, Quae post busta sacer Christus patravit in illo. Carmina vera loquor pangens miracula sancti. Vir quidam in populo genuit de coniuge natum, Informem cunctis tenuit quem carnibus ingens Morborum ingeries, quatitabat corpore fesso. Supplicio comitante miser vestigia ferre Nescius ex utero compressis currere plantis, Nam geminas retro vergebant vulnera plantas; Perque dies plures defunctus vivere membris Incipit atque miser morborum tabe peresus Vulnera semper habens torpebat mortis in umbra. Hunc comitante fide ad templum vexere parentes, Corpus itaque sacri cineres visitare satagunt, Culmina celsa petunt praeclarae gressibus aulae. Portantes puerum multis cum fletibus intrant Ac calidis mesti rorabant imbribus ora, Poplitibus flexis rogitabant munera vitae Et crebris precibus sacrata busta sacelli Obsecrant, merent, lacrimant cum murmure fantes: O dilecte dei, celorum lumina cernens, Te requiem fessis Christus concessit in orbe, Te saucis medicum statuit regnator Olimpi, Claudum laxatis, confessor, currere plantis Protinus instaurans tu fac virtute superna. Ergo ubi prostratii seminarunt talia dicta, Languescente die linquebant saucia membra Languentis pueri, sese quin edibus arcent Atque fores templi crepitanda pisula cludunt. His demum exactis fulgentia sidera celi Nox gelida operuit nigrantibus desuper umbris. Tum lux enituit mediae libramine noctis Quo puer effebus tenebris arcentibus intus Iacuit ad tumbam morbo depressus acerbo, Cum subito intrantem niveo iam tegmine vatem Conspicit et sacram pingentem vertice dextram. Hinc medicina potens macerata in membra cucurrit, Et, mirum dictu, verbis vestigia torsit In rectum statum, gelidus quin torpor abibat, Et dicto cicius, pedibus cum pergere temptat, Surrexit sospes saltans per marmora templi. Post haec adtonsus numerosa in tempora vixit Menibus in nostris dictus cognomine Pethgils. Nec minus interea viciato corpore toto Vir volat ad tumulum, quo sanctus corpore praesul Marmore sulcato fatali sorte quiescit. Qui sacris pedibus variata membra tetendens Procubuit venerans et supplex talibus orat: En cuncta obsidens foederat viscera tabo, Excolorata cute erupuerunt pondera leprae; Sed precor, ut carem per te languoribus istis Deque tuis meritis oriatur gloria larga, Quatenus devicto instantis discrimine morbi, Haut mora, poscenti iubeas remeare salutem. Haec ait et propere purgavit lurida membra Virtus celsa dei meritis cumulantibus almi Atque novo priscae redierunt munere formae. Ille ubi cognovit, quid gessit vivida virtus, Laudibus accumulans miratur dona salutis. Venerat et mulier tetris cecata tenebris, Haut quicquam cernens patulis fuscata caverins , Tempore quam longo vetuerat cernere lucem Nox oculis infusa, chaos dum iuncta cerebro Tinxit non madide fuscans primordia venae. Hanc diu vexatam tandem duxere parentes, Quo praecelsa nitent sacrati maenia templi. Ergo ubi pervenerat somno depressa vetusto Femina, quo sanctum defossae viscera petrae Inclausum corpus captant, penetralia saxi, Sternitur et venerans carpebat talia dicta: O dilecte dei , geminas sub fronte fenestras Decedente die, nigrae tenuere tenebrae, Nox mihi longa manet nullo de lumine clara. Sed precor obsecrans summi per regna tonantis, Discute praenigram tenebris fugientibus umbram Et clarum largire diem redeunte salute. ac tenebras exire graves, fac cernere lucem. Semper amica manus tua numquam munera tardat . Credula si fuerint hominum pre cordia semper. Nam dominum constat tonuisse talia dicta, Dilectas docuit cum turbas discipulorum: Poscenti dabitur, querens inventa tenebit. Unde ego, pars hominum minima, isto munere freta Inclamitans lacrimis obsecro munera Christi, Ut mihi iam miserae dignetur reddere lucem. Talibus exorat mulier sine luce fidelis Verbis et precibus, proiecto corpore toto Fronte premit terram defossoque incubat antro; Exilit et splendor tenebris fugientibus orbes Implet, quin mulier gaudens penetralia nota Adiuvante deo sospes transcurrere plantis Incipit et laudem domino modulare per orbem. Presbiter egregius venerando nomine Plecgils Dilectam coluit iusto moderamine vitam. Hic meritis dignus precibus pulsare tonantem Sepius et suerat sancti venerabile verbis, Quo sacer in tumbae requiescit gremio, corpus. Quem primo ab evo legis preaecepta tenebant, Nam Christo famulans viguit virtute superna. Hic patriae fines et dulcia liquerat arva Sedulus, ut domini mysteria disceret exul. Inde domum repedans visitabat maenia nota Perque dies plures divina negotia mensae Multiplicans domino tranquillo pectore dona Obtulit venerans ferventi plenus amore, Continuosque dies venerans altaria donis Offert munda deo casto libramina corde Solibus ac multis dominum deposcere curat, Ut sibi monstraret naturam corporis almi Sanguinis atque sacri, preciosaque munera litat, Anque foret latitans nitidi sub tegmine farris Christus ubique deus, quem totus non capit orbis, Sepius obsecrat lacrimis madidatus amaris, Non quia sic rogitans de corpore dubius esset, Sed quia sic poscens pie Christum cernere vellet. Corporis in specie, quem nemo carne gravatus Iam super astra poli radiantem cernere valet. Venerat ergo dies , quo celsi culmina templi Ingrediens precibus supplex consistit ad altar, Quo domino letus tumulato corpore pausat Antistes Nyniau, gaudens sed splendet Olimpo Spiritus altithroni fungens praesentia regis. Tum pie sacratae celebrat sollempnia missae Moribus et solitis lacrimarum fonte rigatus Incubuit genibus, quin poplite flexo Marmore prostratus memorabat talia dicta: Te precor, omnipotens, misteria pandere Christi Incipe portendens naturam corporis almi, Ut mihi sit licitum praesentem cerenere visu, Quem matris gremio quondam visitare satagunt Pastores, puerum gracili presapia voce Implentem cernunt, celi qui sidera torquet, Cognovere simul, cecinit quod nuncius ante. Talia dum fatur humili de corde sacerdos, Nuncius e summo visus descendere celo Eius et a dextris sconsistens talia fatur: Surge igitur properans, si Christum cernere lectet. Corpore nunc praesens, carnis vestitus amictu Christus adest dominus, mundi fabricator et auctor: Hic est ille puer, qui sanctis horrea celi Iam super astra parat. Constanti corde tonantem Aspice monstrantem vestrae consortia carnis, Hospicio ventris quem sacra puerpera gessit. Presbiter at pavidus prostratus vultibus herbas Liquerat et stupidus sacrae super ardua mensae Cernere promeruit patris venerabile pignus: Conspicit in disco puerum sedisse beatum, Quem senex Simeon veteris sub culmine templi Infantem venerans palmis portare sacratis Promeruit letus. Nitidus tum nuncius infit: Terrore discusso Christum si cernere velis, Quem prius absconsum nitidi sub tegmine panis Mystica verba canens semper sacrare solebas, Nunc oculis spectans manibus tractare memento. Presbiter inde pius celesti munere fretus, Quod mirum dictu est, puerum trementibus ulnis Accepit et pectus venerandum pectori iunxit, Fusus in amplexum dat vultibus oscula sanctis, Attingens labris pulcherrima labia Christi. His demum exactis fulgentia corporis almi Membra restituit praeclare in vertice mensae; Rursus sub pavido compressit pectore terram Obsecrans dominum caeli, dignetur ut ipse In panem verti naturam corporis album. Post haec exsurgens nitidam super ardua lancis Invenit oblatam in formam remeasse priorem. Tumque pius meruit sacro libamine pasci Ructavitque sacras pasto de gutture laudes. Talibus enituit post sancti busta cadaver Virtutum signis, tumulo de claruit orbi, Versibus ut nullus poterit contingere digne; E quibus ista mihi tenui sermone profare Satius imperito quam cuncta linquere verbis. Christus ubique deus patrans miracula multa Post mortem corpus claro redimivit honore: Morbi diffugiunt, fluitant miracula membris, Immortale decus praefulget martyris almi, Funera post medicans, vivensque solebat ut ante Signorum monstrare iubar sub celo coruscans: Christus adest semper, qui in sancto corpore patrat Omnia quae poscunt non dubia mente fideles Hic fuit egregius per omnia gesta sacerdos, Omnia quae nullus potuit perstringere lector, Ex quibus innumera scribendo linquere quondam Predixi, obsequio sed sancti pauca relatu Incipiam pandens cellaria pauperis horti. Vir humilis sapiens hic iustus et bonus almus Castus ubique pius cunctis solatia vitae Exhibuit populis celestia dona ministrans; Hospitibus largus patuit cellaria cunctis Ingessitque pius venerandis fercula verbis; Quin etiam nudis blandissima tegmina praestat Carceris e poenis depressos visere curat Et famis in paenis tribuit solamina panis Atque sitim passis praedulcia pocula tulit. Hic pater orbatis iudex viduisque benignus Pauperibusque fuit presentis portio vitae Extitit atque malis metuendus in omnibus auctor, Nec minus atque bonis magno diligendus amore. Vir fuit hic felix, qui nulli nocuit umquam Et nimium felix nostrarum gloria rerum Instructus pietate aliquem contemnere nolens. Vir domino dignus, qui terque quaterque beatus Effulsit cunctis praeclarus virtute Christi, Actibus et verbis confessor dignus in orbe Laudibus et meritis terras lucebit in omnes Enituitque poli veluti clarissima lampas. Hic decus omne suis horrendae noctis in antro Celestem intento meditabat corde sophiam, Doctoris celebravit iter dans dona salutis, Doctiloquis meruit linguis comprendere libros, Predicat inde potens verbis, quod actibus implet, Quaeque alios docuit homines, prius omnia complet, Eius et eloquio lectorum corda virescunt Dulcisonos mirata modos, quis intonat ipse; Vera loquens famulis eternae gaudia vitae Pandit ad astra volans meritis celestibus aures. Omnibus aeque sacer monstrabat dogmata digna Gentibus ac populis regnum ad celeste vocandis . Cumque per innumeras celebraret talia gesta Plebes ac gentes vir tam bonus ore magistro, Clausit iter laetus domini translatus ad aulam; Nunc Christus laudat sacris concentibus illic.