Hymns for St Oswald of Worcester (3)
F2a
Rex angelorum dominator orbis
Palma sanctorum decus et corona
Laus tibi quia rutilat Osuualdus
Presul in astris.
Hunc ut descendens iubar arce poli
Criste splendere populo iussisti
In thronozatum solio decentem
Pontificali.
Hic mitis, castus humilisque largus,
Gemma et uite speculumque legis
Multis adfructus sibi ad coronam
Iure refulsit
Qui postquam felix meruit coruscos
Scandere celos medecine dona
Contulit egros sua quo non pollent
Membra sacello.
Hic te pro nobis rogitet tonantem
Cui laus uirtus honor atque perpes
Qui trinus regnat Deus adque unus
Omne per euum.
F2b
Celi uernantem patriam
Lucis in mensam gloriam
Osuualdum sanctum dulcibus
Letis canamus cantibus.
Gemma uite qui fulserat
Hac in uita dum manserat
Archipresul angelicis
Semper intentus studiis.
Scala fuit et aurea
Plures tollens ad sidera
Ubi triumphat Domini
Ante thronum altissimi.
Hoc polo perstillantia
Iam promisere miracula
Eius ad glebam dantia
Egis cara malogmata.
Cuius prece propitius
Sit nobis Christus Dominus
Trinum et unum omnia
Quem laudant Deum secula.
F2c
Inclite pater super astra pollens.
Sancte Osuualde Domini dilecte
Presul et alme uenerandus orbe:
Salue per euum.
Tu nos a cunctis precibus dilectis
Munda per Christum petimus tonantem
Nosque alumnos proprios guberna
Vt pater almus.
Tu nos peccatis releua iacentes
Nobis et opem tribue paternam
Clemens et procul mala cuncta pelle
Pastor honeste.
[...] nobis cuncta bona per [...]
Nostri et [...] Domini pax crescat.
Et post hanc uitam capiat nos clara
Aula polorum.
Prestet hoc pater Deus adque natus
Spiritus sanctus cui laudem dicat
Omne quod spirat pie trinitati
Cuncta regenti.