# Unum Beati Svvithuni Miraculum INTER SIGNA GLORIOSI SVVITHUNI ANTISTITIS Quę per eum rex caelistis hac in uita edidit Hoc ex multis unum refert prisca fama populi Conditoris quod in laude paucis libet promere. Isdem namque pastor almus et prouisor strenuus Forte pontem extruebat geminasque ianuas Per quas urbis Winthonię adeuntur moenia Artifices congregati huic instabant operi. Forum petens casu uenit illuc muliercula Oua ferens unde uitę mercetur subsidia Quę ludendo operantum confregit stultitia Atque uictum miserandę ademit pauperculę. Illa pium atque mitem requirit pontificem Et plorando illi suum exponit dispendium Cui cultor pietatis benignus et dapsilis Percunctatus mox ouorum duplum reddit precium. Post hęc ille deo plenus caritate profluus Puras cęlo manus librat effundens oramina Et creantis nutu cuncta mox oua redintegrat Gaudens illa sic discessit deo laudes reddidit. Deus suis qui in sanctis semper est mirabilis Tunc a plebe infinitis effertur preconiis Qui in paruis et in magnis exaudit quos diligit Nec cunctatur dare sui quicquid poscunt famuli. Illum toto diligamus corde sed et opere Et in eius sacra lege meditemur sedule Qui beatum hunc SVVITHUNUM terris fecit inclitum Et in cęlis gloriosum ut solem clarissimum. Gratuletur et exultet felix urbs WINTHONIA Quę uirtute tanti patris meritisque rutilat Cuius sacra fouet ossa sentit et miracula Incessanter illi plaudat odas cum letitia Quantis namque apud deum meritis emineat Quo splendore quo decore niteat in gloria Clamant istic manifesta signorum indicia Et ad sui cultum corda excitant fidelia