Unum Beati Svvithuni Miraculum
INTER SIGNA GLORIOSI SVVITHUNI ANTISTITIS
Quę per eum rex caelistis hac in uita edidit
Hoc ex multis unum refert prisca fama populi
Conditoris quod in laude paucis libet promere.
Isdem namque pastor almus et prouisor strenuus
Forte pontem extruebat geminasque ianuas
Per quas urbis Winthonię adeuntur moenia
Artifices congregati huic instabant operi.
Forum petens casu uenit illuc muliercula
Oua ferens unde uitę mercetur subsidia
Quę ludendo operantum confregit stultitia
Atque uictum miserandę ademit pauperculę.
Illa pium atque mitem requirit pontificem
Et plorando illi suum exponit dispendium
Cui cultor pietatis benignus et dapsilis
Percunctatus mox ouorum duplum reddit precium.
Post hęc ille deo plenus caritate profluus
Puras cęlo manus librat effundens oramina
Et creantis nutu cuncta mox oua redintegrat
Gaudens illa sic discessit deo laudes reddidit.
Deus suis qui in sanctis semper est mirabilis
Tunc a plebe infinitis effertur preconiis
Qui in paruis et in magnis exaudit quos diligit
Nec cunctatur dare sui quicquid poscunt famuli.
Illum toto diligamus corde sed et opere
Et in eius sacra lege meditemur sedule
Qui beatum hunc SVVITHUNUM terris fecit inclitum
Et in cęlis gloriosum ut solem clarissimum.
Gratuletur et exultet felix urbs WINTHONIA
Quę uirtute tanti patris meritisque rutilat
Cuius sacra fouet ossa sentit et miracula
Incessanter illi plaudat odas cum letitia
Quantis namque apud deum meritis emineat
Quo splendore quo decore niteat in gloria
Clamant istic manifesta signorum indicia
Et ad sui cultum corda excitant fidelia