Epitaph of Tatwine, archbishop of Canterbury (d. 734) University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/N.Tatwine.Epit Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Epitaph of Tatwine, archbishop of Canterbury (d. 734)
Hoc tegitur corpus venerandi praesulis antro Tatwine qui dictus nomine vivus erat. nam tribus huic sedi perfecte ubi prefuit annis corporis in fragili desinit esse domo. hunc deus omnipotens praesenti rector ut esset ecclesiae dederat, sed cito raptus abiit. naturae sed enim mortali accessit et aetas, fessa gravisque nimis pondere iam senii. terrae igitur propriam summo moderamine iussus partem restituens, spiritus exit ovans aeternumque, ut credo, domino dante omnipotente protinus intravit aetheris arce domum, cunctorumque bono fruitur sine fine bonorum iam illic perpetuo pastus amore dei.