Enigmata (40) University of Oxford CLASP Project nick.white@ell.ox.ac.uk https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/TATWINE.Aenig Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License Library of Congress Subject Headings Latin Poems Enigmata (40)
TAT P Sub deno quater haec diverse enigmata torquens, stamine metrorum exstructor conserta retexit.
TAT 1 Septena alarum me circumstantia cingiT, vecta per alta poli quis nunc volitare solesco, abdita nunc terrae penetrans atque ima profundi. Sum Salamone sagacior et velocior euro, clarior et Phoebi radiis, pretiosior auro, suavior omnigena certe modulaminis arte, dulcior et favo gustantum in faucibus eso. Nulla manus poterit nec me contingere visus; cum praesens dubio sine me quaerentibus adsto. Mordentem amplector; parcentem me viduabo. Est felix mea qui poterit cognoscere iura; quemque meo natum esse meum sub nomine rebor.
TAT 2 Una tres natae sumus olim ex matre sagacI; est felix, eius liceat cui cernere formam reginae, fausto semper quae numine regnat, solifero cuius thalamus splendore nitescit. Cernere quae nullus nec pandere septa valebit, maternis quis nec poterit fore visibus aptus, nostris ni fuerit complexibus ante subactus.
TAT 3 Bis binas statuit sua nos vigiles dominatriX thesauri cellaria conservare sorores, diversis quae intus fulgent ornata metallis, omnigena et florum dulcedine serta virescunt. Gaudentes nostris hec mox reseramus amicis, ingratisque aditum sed iure negamus apertum.
TAT 4 Dulcifero pia nos genitrix ditavit honorE dulcia quod bibulis praestamus pocula buccis, tosta ministrantes nitidis et fercula mensis; sed tamen apta damus cunctis responsaque certa. Littera tollatur, non fulget nominis ortus.
TAT 5 Efferus exuviis populator me spoliaviT; vitalis pariter flatus spiramina dempsit; in planum me iterum campum sed verterat auctor. Frugiferos cultor sulcos mox irrigat undis; omnigenam nardi messem mea prata rependunt, qua sanis victum et lesis prestabo medelam.
TAT 6 Nativa penitus ratione heu fraudor ab hostE; nam superas quondam pernix auras penetrabam, vincta tribus nunc in terris persolvo tributum. Planos compellor sulcare per aequora campos; causa laboris amor; is tum fontes lacrimarum semper compellit me aridis infundere sulcis.
TAT 7 Olim dictabar proprio sub nomine caesaR, Optabantque meum proceres iam cernere vultum. Nunc aliter versor superis suspensus in auris, et cesus cogor late persolvere planctum, cursibus haut tardis cum ad luctum turba recurrit. Mordeo mordentem labris mox dentibus absque.
TAT 8 Quadripedis pulchri quamvis constat mihi formA, sponte tamen nullus me usquam lustrare videbit. Bis binis certe per quadrum cornibus armor; quosque meis dapibus dignos satiare solesco; indignis potumque cibumque referre negabo. Ex alta clarum merui re nomen habere.
TAT 9 Versicolor cernor nunc, nunc mihi forma nitesciT; lege fui quondam cunctis iam larbula servis, sed modo me gaudens orbis veneratur et ornat. Quique meum gustat fructum iam sanus habetur, nam mihi concessum est insanis ferre salutem; propterea sapiens optat me in fronte tenere.
TAT 10 Angelicas populis epulas dispono frequenteR, grandisonisque aures verbis cava guttura complent. Succedit vox sed mihi nulla aut lingua loquendi, et bino alarum fulci gestamine cernor, quis sed abest penitus virtus iam tota volandi, dum solus subter constat mihi pes sine passu.
TAT 11 Torrens me genuit fornax de viscere flammaE, conditor invalido et finxit me corpore luscam; sed constat nullum sine me iam vivere posse. Est mirum dictu cludam ni lumina vultus, condere non artis penitus molimina possum.
TAT 12 Exterius cernor pulcher formaque decoruS; interius minus haut mulcent mea viscera caros; quotque diei horae sunt tot mihi lumina lucent, et sena comptus potior sub imagine crurum, unius sed amoena quidem pedis est mihi forma.
TAT 13 Reginae cupiunt animis me cernere necnon reges mulcet adesse mei quoque corporis usus; nam multos vario possum captare decore. Quippe meam gracilis faciem iugulaverat hospes, nobilior tamen adcrescit decor inde genarum.
TAT 14 Haut tristis gemino sub nexu vincula gestO; vincta resolvo ligata iterumque soluta ligabo. Est mirum dictu ardent quod mea viscera flammis, nemo tamen sentit fera vinctus dampna cremandi; sed mulcent ea plus vinctum quam dulcia mella.
TAT 15 Aethereus ternas genitor nos iam peperit hoC sub miserae fato legis de matre sorores; invida namque patris cogit sors frangere fatum, una tamen spes est tali sub lege retentis: quod mox regalem matris remeamus in alvum.
TAT 16 Emerita gemina sortis sub lege tenemuR: nam tollenti nos stabiles servire necesse est, causanti contra cursus comitamur eundo; sicque vicissim bis binae coniungimur ambis quippe sorores; decreta stat legibus urna.
TAT 17 Celsicolae nascor foecunda matris in alvO quae superas penitus sedes habitare solescit. Sum petulans agilisque, fera insons; corporis astu ardua ceu pennis convecta cacumina scando, veloci vitans passu discrimina Martis.
TAT 18 Discernens totum iuris natura locaviT nos pariter geminos una de matre creatos; divisi haut magno parvi discrimine collis, ut numquam vidi illum, nec me viderat ipse; sed cernit sine me nihil, illo nec sine cerno.
TAT 19 Inter mirandum cunctis est cetera, quod nunC narro quidem: nos produxit genitrix uterinos, sed quod contemplor, mox illud cernere spernit, atque quod ille videt secum mox cernere nolo. Est dispar nobis visus, sed inest amor unus.
TAT 20 Vnus sum genitus lucifer fratris sine fructV, eius sed propriam post ditabor comitatu mortem, una vitam deinceps sine fine tenemus; in vita, natum nullus quem creverat umquam, hoc qui non credit verum tunc esse videbit.
TAT 21 Est mirum ingrato cunctis quod nomine dicoR, cum rarum aut dubium qui me sine vivere constat, nec ego privatim constare bono sine possum; certum namque bonum si dempseris omne, peribo: iam mihi nulla boni innata est substantia veri.
TAT 22 Regem me quondam gnari et dominum vocitabanT, sceptri dum solus tunc regmen in orbe tenebam. Pro dolor! heu, socia virtute redactus inermem hostilis subito circum me copia cinxit, ac deinceps miserum servis servire coegit.
TAT 23 Saucio loetiferis omnes cum morsibus intuS: iam rabidi trino capitis sub dente perimo; sed multi evadunt binorum vulnera dentum, tertius est nullus quem devitare licebit; sed binorum alter mordet quemcumque perimit.
TAT 24 Egregius vere nullus sine me est neque feliX; amplector cunctos quorum me corda requirunt, qui absque meo graditur comitatu morte peribit, et qui me gestat sospes sine fine manebit. Inferior terris et celis altior exsto.
TAT 25 Eximio quondam seclis sum nata parentE, quem diris vinctum dampnis regna spoliavi; septenas pariter mihi deservire parabam reginas, comitum septas cum prole maligna. Parvulus ast obiens me iam prostraverat armis.
TAT 26 Nos quini vario fratres sub nomine templuM concessum nobis colimus constanter ab ortu. Nam thuris segetem fero, fercula et ille saporis, hic totum presens affert tangi, ille videndum, ast laetam quintus famam tristemque ministrat.
TAT 27 Iamque meum tibi quod narro mirabile dictV fatum, nam geminis constat mihi robur in armis; captandi sub rictibus est fiducia grandis. Non praedura vel aspera neu me fervida terrent; rictibus intrepidis sed cuncta capessere tempto.
TAT 28 Grande caput collo consertum sumere cernoR, cui penitus nulli constant in vertice crines; heu! fato miser, inmobili qui sto pede fixus, cedere tantundem siniturus verticis arcem; insons vindictam sed nolo referre nocenti.
TAT 29 Mulciferis omnes dapibus saturare solescO; quadripedem hinc felix ditem me sanxerat aetas esse tamen pulchris fatim dum vestibus orner. Certatim me praedones spoliare solescunt, raptis nudata exuviis mox membra relinquunt.
TAT 30 Armigeri dura cordis compagine fingoR, cuius et hirsuti extat circumstantia pepli; pangitur et secto cunctum de robore culmen, pellibus exterius strictum, quae tegmina tute offensam diris defendunt imbribus aulam.
TAT 31 Testor quod crevi, rarus mihi credere sed vulT, iam nasci gelido natum de viscere matris, vere quae numquam sensit spiramina vitae; ipse tamen mansi vivens in ventre sepultus.
TAT 32 Armigeros inter Martis me bella subirE obvia fata iubent et corpora sternere leto, insidiasque gregi cautas inferre ferino, nunc iuvenum laetos inter discurrere coetus.
TAT 33 Testatur simplex triplicem natura figuraM esse meam, haut mortales qua sine vivere possunt; multiplici quibus en bona munere grata ministro, tristia non numquam; tamen haut sum exorsus ab illis.
TAT 34 Omnia enim dirae complent mea viscera flammaE, nam me flamma ferox stimulis devastat acervis ut pacis pia mox truculenter foedera frangam, non tamen oblectat me sponte subire duellum.
TAT 35 Rubricolor flammor: flagrat ceu spargine lumeN scintillans flammae seu ridet gemma rubore. Nominis intus apex medium si nonus haberet, gemma rubens iam non essem sed grando nivalis.
TAT 36 Quae me fata manent iuris testor rogitantI: nam geminis captum manibus persolvere cogor ius sinuamine complexas et spargere sordes, semina quod vitae pululent in pectore sola.
TAT 37 Vera loquor: quamvis fatum dubitabile fingaM, quod bona thesauri que condere destino perdam, ut moriantur; quae vero perdenda reservo, ceu dulcissima sint auri sub monte metalla.
TAT 38 Exul sum generis factus mutante figurA, postquam me perdendo ferox invaserat hostis, expertem penitus vita formaque relinquens, officinae servum deinceps me iussit haberi.
TAT 39 Natam me gelido terrae de viscere dicunT, inclita Romanis sed et urbs dudum vocitabar. Sordida calcantum pedibus nunc sternor inermis, ridet acumine qui rodens me lingit habunde.
TAT 40 Summa poli spatians dum lustro cacumina laetuS, dulcibus allecti dapibus sub culmine curvo intus ludentem sub eodem temporis ortu cernere me tremulo possunt in culmine caeli corporis absens plausu: quid sum pandite, sophi!
TAT E Conclusio poetae de supra dictis enigmatibus Versibus intextis vates nunc iure salutat, litterulas summa capitum hortans iungere primas; versibus extremas hisdem ex minio coloratas conversus gradiens rursum perscandat ab imo!