# Epanaleptic verses on All Saints Aula superna poli reboet modulamine dulci, et letetur ovans aula superna poli. Bella ubi cuncta silent, ibi pacis amena resultent; omnia pace vigent, bella ubi cuncta silent. Cimbala psalmicinum modulant ibi dulciter ymnum, et fer[i]unt iubilum cimbala psalmicinum. Dat bona cuncta bonis Deus ille piusque bonusque; se solum pandens dat bona cuncta bonis. Euge, sacrata dies, hodierna luce recurrens! in toto orbe nitens, euge, sacrata dies! Festa beata tibi renovat nunc circulus anni et revehunt sancti festa beata tibi. Grata places populo, splendes quia sole clarior, sed mage pro hoc festo grata places populo. Hinc iubilant hilares cuncti psalluntque fideles ac superi cives hinc iubilant hilares. Intima corda sonant, quod vocibus organa cantant; laudibus ymnifluis intima corda sonant. Karta referre nequit, tua gloria quanta nitescit; te festumque tuum karta referre nequit. Lucida tota micas, celo terraque resultas, omnibus in sanctis lucida tota micas. Milibus angelicis sursum letaris in astris, congaudesque solo milibus angelicis. Namque beata sonat primum te, virgo Maria; te, Christi genitrix, namque beata sonat. Ordinibus superis splendescis et inde novenis et decorata nites ordinibus superis. Provida quos sequitur patrum benedicta propago [et] nos leta videt provida quos sequitur. Quam venerandus adest presagus et ordo videntium, qui Christum cecinit: quam venerandus adest! Rite colendus eos sequitur baptista Iohannes, indice qui superat rite colendus eos. Solve, beate, tuis, o Petre, piacula servis; vincula peccati solve, beate, tuis. Te petimus fragiles, duodene senatus, ut adsis, suc[c]urre et miseris, te petimus fragiles. Vox pia martirii, que laudas sanguine Christum, pro nobis rogita, vox pia martirii. Christicolum populum docuit confessio quorum, adiuvet et meritum christicolum populum. Ymnus ubique sonat, qui virginitate resultat, quocumque agnus adest, ymnus ubique sonat. Zelus adesse nequit, quo pax [sine] fine manebit; sunt ubi cuncta bonis, zelus adesse nequit. Aspice, Christe, tuos, sanctorum sancte, misellos; in te sperantes aspice, Christe, tuos. Munera da venie lucem venerantibus istam; quicumque hanc celebrant, munera da venie. Et tua dona tuis confer, miserate, misellis gaudia concedens et tua dona tuis. Nomina connumera, petimus, super ethra tuorum nostraque cum sanctis nomina connumera.