# Narratio metrica de S. Swithuno # Wulfstanus # de sancto Swithuno, praefatio Domno pontifici, Wentanam principe Christo Qui regit ecclesiam, prospera cuncta canam. Conferat Aelfhego regni caelestis honorem, Qui dedit hunc omni pontificem populo. Ipse tibi pacem tribuat sine fine perhennem, Est qui sanctorum gloria, pax, et honor. Hoc cupit ore pio, cupit hoc animoque benigno, Vltimus Anglorum seruulus ymnicinum. Sit licet aegra mihi sine dogmatis igne loquela, Nec ualeam tanto scribere digna uiro, Hoc tamen exiguum quod defero munus amoris Commendare tibi, magne pater, studui, In quo perstrinxi quae fecit rector Olimpi Suuithuni meritis caelica signa patris, Per quem magna suis miracula prebuit Anglis, Milia languentum corpora saluificans. Haec etenim cecini magnalia paupere cantu, Presumendo boni de bonitate dei, Grandia de minimis est qui pensare suetus, Suscipiens uiduae bina minuta libens, Qua non paupertas, sed erat pensata uoluntas, Quae uictum spreuit, et sua cuncta dedit. Haec igitur commendo tibi munuscula patri, Quae uoui domino reddere corde pio, Vt tua dignetur haec corroborare potestas, Haec et ab infestis protegere insidiis, Dignus apostolica resides qui presul in aula, Instruis et populum dogmate catholicum, Hocque monasterium uariis ornatibus ornas, Intus et exterius illud ubique leuans, Quod quondam renouauit ouans antistes Adeluuold, Sollicitudo cui nocte dieque fuit, Christicolas augere greges atque ore paterno Hos cum lacte soli, lacte nutrire poli, Qui struxit firmis haec cuncta habitacula muris, Ille etiam tectis texit et ipsa nouis, Et cunctis decorauit ouans id honoribus, hucque Dulcia piscosae flumina traxit aquae, Secessusque laci penetrant secreta domorum, Mundantes totum murmure coenobium. Istius antiqui reparauit et atria templi, Moenibus excelsis, culminibusque nouis, Partibus hoc austri firmans et partibus arcti Porticibus solidis, arcubus et uariis. Addidit et plures sacris altaribus aedes, Quae retinent dubium liminis introitum, Quisquis ut ignotis haec deambulat atria plantis, Nesciat unde meat, quoue pedem referat, Omni parte fores quia conspiciuntur apertae, Nec patet ulla sibi semita certa uiae; Huc illucque uagos stans circumducit ocellos, Attica Dedalei tecta stupetque soli, Certior adueniat donec sibi ductor, et ipsum Ducat ad extremi limina uestibuli. Hic secum mirans cruce se consignat, et unde Exeat attonito pectore scire nequit. Sic constructa micat, sic et uariata coruscat Machina, quae hanc matrem sustinet ecclesiam, Quam pater ille pius, summa pietate refertus, Nominis ad laudem celsitonantis heri Fundauit, struxit, dotauit, et inde sacrauit, Et meruit templi soluere uota sui, Regis Aedelredi uisu cernente modesti, In regni solio qui superest hodie. Illum pontifices sequebantur in ordine plures, Complentes sanctum rite ministerium, Quorum summus erat, uultu maturus et actu, Canicie niueus Dunstan et angelicus. Hunc sequebatur ouans Anglorum lucifer, idem Presul Adeluuoldus, corde benigniuolus. Post alii septem, quos nunc edicere promptum est Carmine uersifico, cum pede dactilico: Aelfstan, Aepelgarus, rursumque Aelfstanus et Aescuuig, Aelfheah, Aepelsinus, hic et Adulfus erant. Post alii plures aderant, proceresque ducesque, Gentis et Anglorum maxima pars comitum, Quos e concilio pariter collegerat illo, Quod fuerat uico regis in Andeferan, Idem pastor ouans ac saepe notandus Adeluuold, Sicut ei domini gratia contulerat; Et celebrant cuncti sollempnia maxima templi, Plaudentes domino pectore laudifluo, Laetanturque bonis super omnibus, ille benignus Quae statuit cunctis presul opima dari. Fercula sunt admixta epulis, cibus omnis habundat, Nullus adest tristis, omnis adest hilaris. Nulla fames, ubi sunt cunctis obsonia plenis, Et remanet uario mensa referta cibo, Pincernaeque uagi cellaria saepe frequentant Conuiuasque rogant, ut bibere incipiant. Crateras magnos statuunt, et uina coronant, Miscentes potus potibus innumeris. Foecundi calices, ubi rusticus impiger hausit Spumantem pateram, gurgite mellifluam, Et tandem pleno se totum proluit auro, Setigerum mentum concutiendo suum. Sicque dies, alterque dies processit in hymnis, Et benedixerunt omnia corda deum. Omnibus expletis tandem sollempniter hymnis, Quos in honore dei uox sonuit populi, Vnus quisque suas alacer repedauit ad oras, In domino gaudens, pectore et ore canens. Numquam tanta fuit talisque dicatio templi In tota Anglorum gente patrata, reor, Qualis erat Wenta celebrata potenter in urbe, In sancti Petri coenobio ueteri, Quod deus omnipotens sic protegat inmaculatum, Vt iuge dignetur ipse habitare in eo, Et quicumque humiles hoc ingrediuntur asilum Exultent plenae participes ueniae. His super antistes, sacro spiramine plenus, Adhibuit domino plurima uota suo, Nam fundamen ouans a cardine iecit Eoi, Porticus ut staret aedificata deo, Erexitque nonum, iacto fundamine, templum; Ne tamen expleret, raptus ab orbe fuit, Pro meritis superam digne translatus in aulam. Quorum multiplices non numerantur opes, Altithronum primo quibus exhilarauit ab euo, Donec Christo animam redderet ipse suam. Vestra cui statim successit in arce potestas, Et coeptum uigili pectore struxit opus. Insuper occultas studuistis et addere criptas, Quas sic Dedaleum struxerat ingenium, Quisquis ut ignotus ueniens intrauerit illas, Nesciat unde meat, quone pedem referat. Sunt quibus occultae, latitant quae hinc inde, latebrae, Quarum tecta patent, intus et antra latent, Introitus quarum stat clausus, et exitus harum, Quas homo, qui ignorat, luce carere putat, Nocte sub obscura quae stare uidentur et umbra, Sed tamen occulti lumina solis habent, Cuius in exortu cum spicula prima resultant, Lucifer ingrediens spargit ubique iubar, Et penetrat cunctas lucis splendore cauernas, Donec in hesperium sol ruat oceanum. Machina stat quarum, sacram subportat et aram, Sanctorumque pias ordine relliquias, Multiplicique modo manet utile culmen earum, Exteriora gerens, interiora tegens. Talia et auxistis hic organa, qualia nusquam Cernuntur, gemino constabilita solo. Bisseni supra sociantur in ordine folles, Inferiusque iacent quattuor atque decem. Flatibus alternis spiracula maxima reddunt. Quos agitant ualidi septuaginta uiri Brachia uersantes, multo et sudore madentes, Certatimque suos quique monent socios, Viribus ut totis impellant flamina sursum, Et rugiat pleno kapsa referta sinu, Sola quadringenta, quae sustinet ordine musas, Quas manus organici temperat ingenii: Has aperit clausas, iterumque has claudit apertas, Exigit ut uarii certa Camena soni, Considuntque duo concordi pectore fratres, Et regit alphabetum rector uterque suum, Suntque quaterdenis occulta foramina linguis, Inque suo retinet ordine quaeque decem. Huc aliae currunt, illuc aliaeque recurrunt, Seruantes modulis singula puncta suis, Et feriunt iubilum septem discrimina uocum, Permixto lyrici carmine semitoni, Inque modum tonitrus uox ferrea uerberat aures, Preter ut hunc solum nil capiant sonitum, Concrepat in tantum sonus hinc illincque resultans, Quisque manu patulas claudat ut auriculas, Haudquaquam sufferre ualens propiando rugitum, Quem reddunt uarii concrepitando soni, Musarumque melos auditur ubique per urbem, Et peragrat totam fama uolans patriam. Hoc decus ecclesiae uouit tua cura tonanti, Clauigeri inque sacri struxit honore Petri. Insuper excelsum fecistis et addere templum, Quo sine nocte manet continuata dies. Turris ab axe micat, qua sol oriendo coruscat, Et spargit lucis spicula prima suae, Quinque tenet patulis segmenta oculata fenestris, Per quadrasque plagas pandit ubique uias. Stant excelsa tolis rostrata cacumina turris, Fornicibus uariis et sinuata micant, Quae sic ingenium docuit curuare peritum, Quod solet in pulchris addere pulchra locis. Stat super auratis uirgae fabricatio bullis, Aureus et totum splendor adornat opus. Luna coronato quotiens radiauerit ortu, Alterum ab ede sacra surgit ad astra iubar. Si nocte inspiciat hanc pretereundo uiator, Et terram stellas credit habere suas. Additur ad specimen, stat ei quod uertice gallus, Aureus ornatu, grandis et intuitu. Despicit omne solum, cunctis supereminet aruis, Signiferi et boreae sidera pulchra uidens. Imperii sceptrum pedibus tenet ille superbis, Stat super et cunctum Wintoniae populum, Imperat et cunctis euectus in aera gallis, Et regit occiduum nobilis imperium, Impiger imbriferos qui suscipit undique uentos, Seque rotando suam prebet eis faciem, Turbinis horrisonos suffertque uiriliter ictus, Intrepidus perstans, flabra, niues tolerans. Oceano solem solus uidet ipse ruentem, Aurorae primum cernit et hic radium. A longe adueniens, oculo uicinus adheret, Figit et aspectum, dissociante loco, Quo fessus rapitur, uisu mirante uiator, Et pede disiunctus, lumine iunctus adest. Plura quid his addam? tota uirtute laboras, Vt decores totum undique coenobium, Cuius nuper erant encenia rite peracta, Et celebrata satis ordine mirifico, Octo quod egregii domino sanxere ierarchi, Quos simul hic pietas fecit adesse dei. Primus erat quorum Sigericus, onomate pulchro, Victor honore potens, uictor in arce nitens, Ante retroque micans, habitu uenerandus et actu, Cuius ab eloquio dulcia mella fluunt, Quem deus e caelis tueatur ubique supernis, Anglorum populis seruet et incolomem. Hunc Aelfstanus ouans alter comitatur et Aelfstan, Pontifices ambo, plenus uterque deo. Aelfheah adest, Ordbirhtus adest, Vulfsinus, et Aelfric, Splendentes cuncti iure sacerdotii. Incipiuntque omnes, modulata uoce canentes, "Pax sit huic domui, pax sit et hic fidei, Pax fiat intranti, pax et fiat egredienti, Semper in hocque loco laus sit honorque deo." Sic in laude dei resonant noua moenia templi, Omnis et in domino lingua resultat ouans. Hinc adstant proceres, pueri hinc iuuenesque senesque, Et celebrant sancti gaudia coenobii. Sic optata diu, data memoranda per aenum, Votis plena piis, fulsit in urbe dies, In qua promeruit sua gaudia cernere pastor, Officioque sacro reddere uota deo. Hinc te pontifices circumdant, inde ministri, Te totum cinxit hinc honor, inde fauor, Et simul ymnisona fratrum coeunte corona, Quisque tuum uotum, qua ualet arte, canit. Cimbalicae uoces calamis miscentur acutis, Disparibusque tropis dulce Camena sonat, Insuper et cleri iubilat plebs omnis, et infans, Et deitatis opem machina trina tonat, Laetitiae augmentum quoniam cumulatur in omni Istius antiqui parte monasterii. Laetanturque cibis omnes epulisque refecti, Potibus et uariis, omnibus atque bonis. Sic huius sancti nituit celebratio templi, Nomine apostolico sanctificata deo. Haec est aula pii fulgens in onomate Petri, Qui solet excelsos claue ligare polos, Qui prestante deo soluitque ligamina mundo, Et reserat cunctis caelica regna piis. Haec quoque, Paule, tibi committitur aula tuenda, Qui mundi cunctos ore domas populos, Existatis ut hic speciales ambo patroni, Est quibus unus apex, gloria parque polo. Exaudire deum rogitetis et omnipotentem Dignanter populi uota precesque sui, Quisquis ut hoc templum beneficia poscere quaerit, Impetret a domino gaudia plena pio, Qua uir apostolicus iacet almus et ille Birinus, Has lauacro gentes qui lauit occiduas. Signipotens in ea pausat quoque demate Suuidhun, Qui precibus cunctum subleuat hunc populum. In medio templi fulgent Byrnstanus et Aelfheah, Iure sacerdotii cultor uterque dei, Summus et antistes, patriae decus, altor egentum, Spes peregrinorum, splendor honorque patrum, Noster Adeluuoldus pastor, pater, atque magister, Cuius in aeterna luce coruscat apex, Cuius in Anglorum micat omni limite nomen, Inque monasteriis, pluribus inque locis, Quae uouens domino construxit, eique sacrauit, Centenos in eis accumulando greges, Qui inter pontifices minimus nulla tenus extat, Cuius doctrinae splendet ubique iubar, Inter apostolicos sed lucet in axe ierarchos, Per quem signa facit iam manifesta dens, Illustrans oculos tetra caligine mersos, Et reuocans neruis languida membra suis, Ad cuius sacrum ueniunt quicumque sepulchrum Cum precibus plenam percipiunt ueniam, Quique fide pleni quaerunt beneficia Christi Munera quae cupiunt caelitus inueniunt. Comperit hoc nuper quidam uir nobilis Aelfhelm, In somnis tumbam iussus adire sacram. Cuius erant oculi nimio glaucomate clausi, Nec ualuit Phoebum cernere nec radium. Qui mox huc ueniens, sanctus mandauit ut idem, Percepit clarum luminis intuitum, Et nullo ducente redit, miratur et in se, Qualis erat ueniens, qualis et hinc rediens. Sic etiam quaedam nimis infirmata puella Ducitur ad tumulum matre gemente sacrum. Protinus obdormit; uigilans sanissima surgit, Incolomisque domum cum genitrice redit. Talia, quid mirum, rutilant quod signa per illum, Et quod post mortem clarus in aethre micat, Cuius uita fuit uirtutibus undique plena, Qui iugiter studuit corde placere deo, Temporibusque suis clara atque exempla futuris Prebuit, altithronum semper amando deum, Multiplici, iubilo gaudens feliciter unde Exultat Christi nobilis ecclesia. Est quoniam dominus mirabilis et metuendus, Qui facit in sanctis signa stupenda suis. Sunt alii plures etiam hinc inde locati, De quibus est scriptum, quod canit Ecclesia, "Corpora sanctorum sunt hic in pace sepulta, Et uiuunt eorum nomina in aeternum." Quorum facta sequens, et dicta fideliter implens, Sedulus iniunctum perficis officium. Lumen apostolicum populis tua lingua ministrat, Et uerbum domini, te reserante, patet. Pauperibus uictum, nudis largiris amictum, Diuidis et miseris munera larga pius. Vt commissa tibi duplicata talenta reportans, Introeas domini gaudia uera tui. Suscipe, quaeso, tibi quae defero munera patri, Atque ea quae meritis debita soluo tuis. Haec tibi uita diu rogo prospera cuncta ministret, Luxque futura tibi prosperiora ferat. Hic domino multos soluas pia uota per annos, Vt tibi commissae multiplicentur ones, Et subeas regnum grege te comitante supernum, Cum sanctis semper laetus in arce poli. Quod tibi concedat, qui cuncta elementa gubernat, Vnus ubique potens in trinitate deus. Explicit ad domnum specialis epistola patrem, Aelfegum, Wentam qui regit ecclesiam; Incipit ad cunctos generalis epistola fratres, Qui baiolant inibi suaue iugum domini. Fratribus aeternae crescant augmenta salutis Omnibus, in magna Christo famulantibus urbe, Nomine quae proprio Wintonia dicitur, et quae Conlustrat turrita suos hinc inde colonos, Omnibus Occiduis caput et Saxonibus extat, Clauigeri in Petri degunt qui, principe Christo, Coenobio ueteri, uitam sectando beatam, Quam pius ille pater sanctissimus atque magister Instituit, toto Benedictus in orbe coruscans. Vita, salus, pietas, splendor, pax, gloria, uirtus, Multiplicetur eis, per eum qui trinus et unus Continet imperium super omnia regna per aeuum. Magna, pii fratres, miracula caelitus acta Finibus in cunctis Europae nota patescunt, Quae deus omnipotens, hominum sator atque redemptor, Gentibus Anglorum direxit ab arce polorum, Mirificare suum uoluit quo tempore sanctum Suuithunum, innumeras sanans a clade cateruas. Sed reor indignum beneficia tanta latere Aetatem, uentura foret quae in margine saecli; Vnde mihi quantum dominus concesserit, ipse Eloquar, et modico percurram magna relatu, Et licet extremus hominum, atque abiectio plebis Sim, quia sermonis me nulla scientia fulcit, Nec misero meritum probitas mihi conferat ullum, De Christi pietate tamen confisus, et almis Sanctorum nitens precibus, parendoque uobis, Hinc canere incipiam, uelut et de gurgite stillam Marmoris exiguam, sic ista canendo restringam. Quapropter dominum prius inuoco mente supernum, Quatinus ad meritum miseri non tendat iniqui, Sed magis affectum uelit ut pensare iubentum. Vos, quoque uos, seruo precibus succurrite uestro, Ne flatus per falsa queat me fallere fallax; Inretitus enim, curis et deditus imis, Haud animus quicquam poterit dinoscere ueri Ni prius errorem tetrae caliginis omnem Expulerit sanctus donorum spiritus auctor. Et quia permodicum sapit haec quae uoluitur aetas De uariis signis et de uirtutibus illis, Quae sacer hic precibus uiuens in corpore gessit, Scribendi studio quamuis neglecta fuissent, Articulum reuocemus ad haec caelestia, quae sunt Eius post obitum miracula saepius acta, Non solum quo sancta iacent sua busta sepulchro, Verum etiam multis Anglorum gentis in oris. Idcircoque pias accessimus edere causas, Huius et insignis laudes euoluere patris, Est quoniam laudare dei beneficia dignum, Hisque, ea qui ignorant, laudando edicere iustum, Et reticere eadem contra, atque silendo negare, est Impium et indignum, multilatoque ordine stultum. Quin etiam natura animi sic condita constat, Vt si sanctiloquos peragrauerit ordine libros, Auditu sacros patrumque didicerit actus, Inspirante deo, cordis peruersa relinquat, Execret et rabiem, lacerat quae uulnere mentem, Et flexus uitam ducat pietatis amicam, Secteturque humilem uirtutum mente magistram, Quae per descensum solet altum scandere caelum. Explicit ad cunctos generalis epistola fratres, Qui domino Wenta famulantur in urbe uenusta. Incipit exigui praefatio stricta libelli, Parua canens, sed magna tamen mysteria tangens, De facili pietate, tulit qua carnea Christus Membra, lauans totum sacro baptismate mundum, Restaurans et eum fuit unde expulsus in ortum. Omnibus est notum quadri per climata mundi Gentibus ac populis sacro baptismate lotis, Catholicam quicumque fidem sectantur, et illam Mente tenent, atque ore docent, ac moribus implent, Quanta pius misero Christus beneficia mundo Contulit, et quantum cunctis impendit amorem, Qui in dominum credunt, qui condidit omne quod extat, Cuius et ingentem sapientia circuit orbem, Nomine qui trinus colitur, deitate sed unus, Qui licet angelicos stabiliret in aethre ministros, Ante coaeternus fierent quam saecula patri, Et daret humanum genus ut subsisteret omne, Conderet ac totum nullo de semine mundum, Humana tamen in specie est dignatus adesse, Corpore uirgineo suscepit et infima terrae, Nostra sibi socians, sua nec tamen alta minorans, Quatinus humanam caeli de sede repulsam Naturam liuore suo sanaret, et illam Perpetuae mortis soeua de fauce redemptam In paradysiacum surgendo reduceret hortum, Rursus ut amissae repetat primordia uitae, Possideatque iugem regni caelestis honorem, Quem prius amisit uetiti dulcedine pomi, Contempnendo bonus statuit quae iussa creator. Qui postquam nostrum de uirgine sumpsit amictum, Sex quasi lustra gerens, placidam Iordanis ad undam Venit, ut acciperet, dare quod uenit ipse, lauacrum, In se iustitiam sic et compleret ut omnem. Ternis hinc annis post plurima signa uolutis, Sponte crucem subiit, patiens ac probra pependit, Humano generi uitam conferret ut inde, Vnde necem mortis soeuissimus intulit hostis, Et lucra perpetuae nobis daret inde coronae, Dampna repentinae demon dedit unde ruinae, Arbore uita homini sic et reseraret Olimpum, Arbore mors homini sicut reserauit Auernum. Post cuius sanctam nostrae parcendo saluti Sustinuit quam sponte crucem, lux tertia surgit; Inde quaterdenis uoluit quos uisit ymeris, Bethaniae post arua petens, coramque beatis Qui tantum meruere uiris spectare triumphum, Nubibus assumptus subit aurea sidera uictor, Maiestate quibus numquam uel numine deerat. Ad dextram patris ipse sedet, totumque gubernat Et regit aeterno moderamine cum patre mundum, Aequalis deitas quibus est, eademque potestas. Denique septenas sol postquam uertit ymeras Septies, et typicum compleuit in orbe recursum Paschalis festi, Christus quo uincula rupit Mortis, et inferni destruxit claustra profundi, Illuxit uotiua dies mortalibus, in qua Fit concessa reis optata remissio legis, Quae numero sacratur eo, quo deluit olim Inclitus ille Dauid sua crimina psalmicen et rex, Sed potius nunc sancta nitet, quam consecrat almus Spiritus, aethereae ueniens a finibus aulae, Et replens fulgore locum, quo territus omnis Coetus apostolicus latuit munimine clausus, Iudaica feritate pauens, exire nec audens; Quorum compleuit tunc corda carismate tanto Spiritus ille opifex, ut tempestate sub ipsa Omne ibi linguarum pariter modulamen adesset, Omnibus et linguis diuersa uoce disertis Sufficeret uox una loqui magnalia Christi. Continuoque uiris ignito corde refertis Conclusae patuere fores; patefacta remansit Ianua; proclamant pulsa formidine linguae; Affirmant regnare deum super aethera Christum, Quem dudum clausi fuerant uocitare nec ausi; Auribus et uulgi, tonitrus ceu territat orbem, Voce prophetarum sic mystica uerba resultant: Primus apostolico sistens et in agmine Petrus Plebis apostaticae constans senioribus infit, "Dicite nunc, populi seniores, dicite quid sit Iustius ante deum, uobis parere, deumque Linquere. non enim quae uidimus acta silere Possumus, aut tacitis caelare audita loquelis; Displiceat, placeat, numquam reticebimus illum, Est qui uera salus, ac certa redemptio mundi, Quem cruce fixistis, cui maxima probra dedistis. Vidimus en ipsum calcata uiuere morte; Vidimus hunc etiam super omnes scandere caelos; Victor ubique tonat, caelum terramque gubernat. Gentibus hunc canimus toto uenientibus orbe; Quo trepidat cunctus uentura iudice mundus, Hic bona digna bonis, mala digna malisque rependet." Talibus ardebant uerbis, et amore calebant, Nec metuunt ullam constantia pectora poenam, Aspera nec facilem minitantia uerbera mortem Omnia dira pati Iesu pro nomine prompti, Insuper atque necem gratis sufferre parati. Ast ubi se turbae sic expauere feroces Eloquio torrente premi, pars credula quaedam Credidit in Christum, pars impia soeuit et illi. Nec mora, uitantes inimicae gentis alumnos, Sancta salutiferi complent precepta magistri, Bis senas sortique datas sparguntur in oras, Adgressique omnes aequo discrimine gentes, Humano generi reserant pia dogmata regni, Et mundant totum Christi baptismate mundum. Posteritas quorum post plurima saecula tandem Sparserat Anglorum caelestia semina genti, Qui prius ignari deitatis ubique potentis, Delubra falsorum coluere maligna deorum, Iactantes mutis fumantia tura metallis, Sed crescente fide, baptismi in gurgite loti, Idola demonii penitus spreuere maligni, Felices et amare deam coepere supernum. Felices ideo quos predico nomine recto, Audito quoniam diuini dogmate uerbi, Suscepere fidem Christi sine sanguine fuso Doctorum, qui illos solo sermone domabant, Quod gentes aliae nusquam fecisse leguntur, Multiplici quae strage suos strauere magistros, Difficilemque uiam, paucis credentibus ultro, Repperit alma fides, quoniam respersio multa Sanguinis in toto maduit crudeliter orbe, Nullus ut ignorat, ueterum qui scripta peragrat. Anglorum gentes fidei sed amore calentes Elegere piam tanto moderamine uitam, Vt quas nec uires hominum, nec bella domabant, Ora sacerdotum per lenia uerba ligarent, Ferratas acies et quae strauere feroces, Colla iugo domini certarent subdere mites. Quapropter dominus genti concessit eidem, Sanctos e propriis quo consequeretur alumnis Innumeros, uirtute dei qui caelitus omnes Sanarent aegros in cunctis finibus eius. Sit iugiter nostro laus et benedictio Christo, Suscepit fragilem qui nostrae carnis amictum, Nos et ab inferni subtraxit fauce profundi, Quem quondam primogenito ferus intulit anguis, Vt genus humanum post comperit omne per orbem, Qui similis uirtute deo dum quaereret esse, Factorique suo considere culmine caeli, Cum foret angelicis praelatus in aethere turmis, Atque creaturis ingenti lumine cunctis, Pulsus in igniuomae preceps ruit ima Gehennae, Cunctarumque miser rerum uilissimus extat Pro meritis ululatque suis, ac trusus Auerno, Ignea pestiferi soluit tormenta ueneni, Dentibus insanis sese manditque trahitque, Et dolet humanum caelo genus esse locandum, Quod uidet inferius fore se re prorsus in omni, Vtpote corporeum limoque parente creatum, Vermibus aequandum, fragilique putredine tectum, Quodque superba sibi tulit extollentia regnum, Id possessurum Christo tribuente per aeuum. Post cuius sacram de uirgine natiuitatem, Quam tulerat sexta ueniens aetate caduca, Carnis participem, carnis sed labe carentem, Nec mora, nongentos sol transuolat aureus annos, Adnectens uolucri bis septem cardine lustra, Bis septemque suos indictio uerterat orbes, Cancer et in medio se uoluerat aestifer anno, Imperium regni tenuit quo tempore magnus Eadgar, et inuictus sublimia sceptra gubernans, Omnibus Anglorum feliciter imperitando Gentibus, arcturi quae uertice sidera cernunt, Moribus, eloquiis, habito uarioque diremptae, Insula quas pelagi cingens hinc continet atque hinc, Albio quam ueteres uocitare didicimus Anglos. Haec cum felici uolitarent tempora cursu, Ipse dei genitus, lux uera, nitorque perhennis, Aurea caelestis dignanter munera lucis Gentibus Anglorum direxit ab aethre polorum, Suuidhuni per magna patris suffragia sancti, Huius amatoris, huius pastoris et urbis, Sunt data millenis per quem medicamina turmis, Omnia depulsis sanantia corpora morbis. Nam postquam fuit euectum uenerabile corpus Illius, argentum pretio quod uincit et aurum, Prisca salus aegros tot restituebat, et ipsos, Concedente deo, fecit procedere sanos, Sancta uiri quo membra iacent tumulata sacello, Cernere quot nemo uiuens in corpore quiuit, Nec sacris elementa legens ediscere libris, Nec audire auidas rumore uolante per aures, Vnius ad sancti curatos esse sepulchrum; Post nec apostolicos, quos Lucas retulit, actus, Quorum umbra infirmos quotquot tangebat abire Fecerat incolomes, sanctus uelamine quisquam Corporis indutus fragili, dinoscitur usquam Reddere corpoream totiens animaeque salutem. Explicit exigui praefatio stricta libelli, De facili pietate tulit qua carnea Christus, Membra lauit totum proprio qui sanguine mundum. Incipiunt tituli de signis presulis almi. # Wulfstanus # de sancto Swithuno, 1 Prima dei nutu patuit haec uisio ternis Solibus ante sacri quam cum caelestibus hymnis Ossa uiri benedicta forent translata sepulchro, Quo quondam pausans in pace quieuit, et ante Quam ferret nostro caeli noua lumina saeclo, Sicut eam cui uisa fuit narrare solebat. Tempore nocturno cuidam per somnia fabro Sanctus adest, nitidis perfusus uertice canis, Angelico uultu niueoque decorus amictu, Vndique bissini comptus uelamine pepli, Aurea perspicuis et habens sandalia plantis. Ad fabrique thorum pedetemptim pergit, et eius Ter caput auricoma contingit harundine tactu Permodico, sermone pio sic fatus ad illum: "Tene quiescentem frater nunc an uigilantem Cerno?" faber respondit ad haec, "pater alme, grauatus Dormieram paulo ante; sed hanc cum lumine cellam Mox ut es ingressus, sopor his abscessit ocellis". Cui presul: "num canonicus tibi cognitus ille est, Coenobio rex e ueteri quem depulit Eadgar Cum sociis, simili fuerant qui mente profani? Hunc ut nosse queas, est Eadzige nomine dictus." Respondit, "mihi notus erat, pater alme, sed in quo Sit praesens ignoro locum." uir sanctus ad ista Nunc ait, "hic habitat, uallis qua Winclea constat." "Cur domine," inquit, "eum dubio quasi corde requiris, Cuius utrumque mihi nomenque locumque reuelas? Pande mihi, rogo, pastor ouans, quod onoma tuum sit; Ore tuo tuba mira sonat, quae te fore pandit Caelicolam; mihi propterea miserere precor te." Cui sacer antistes: "nomen quod quaeris habebis. Nomine in altithroni, constat qui trinus et unus, Suscipe uerba tibi nunc quae mandauero, fili, Suggero quodque tibi studiosus et impiger audi, Quatinus Eadzinum properes maturus ad ipsum, Huc referens si forte pedem hanc uiserit urbem, Veriloquo sermone et ei mea iussa reueles; Quod si corde tenet haec moenia uisere numquam, Tuque uenire ad eum ratione nequiueris ulla, Illius hic aliquem uideas si forte clientem, Continuo sibi parte mea tu concitus adsta, Et manda, ut proprio satagat narrare patrono Omne quod haud dubiis tibi nunc iniungo relatis: Haec Eadzine tibi presul legata Suuithunus Dirigit, ut Wentam pergas festinus ad urbem, Pontifici mandans, est qui praelatus in isto Tempore episcopio, quondam quod rexerat ipse, Eius ut e tumulo corpus leuet, inque sacrata Collocet ecclesia, quoniam diuinitus ecce Est sibi concessum, quod tempore pontificatus Illius occiduis sum clarificandus in oris! Cui faber: "ille meis nullomodo credere dictis Voluerit, nec sancte, tuis parere loquelis." Sanctus ad haec: "ut uera sibi te dicere credat, Credulus atque meis sit fido pectore iussis, Dic illi properando meam quo uisere tumbam Pergat, et e senis unam trahat orbibus orbem, Quos retinet stringendo mei clausura sepulchri. Illum continuo fuerit si spera secuta, Hoc sit ei certum, quod te nunc destino ad illum. Quod si non ipsum diuellere quiuerit orbem, Credere nullimoda tibi tunc ratione ualebit; Indubitanter ei post haec mandare memento, Quo si perpetuam mauult contingere uitam, Neuorum maculas interna mente relinquat, Curet et in melius mutare salubriter actus, Et studeat mores componere sedulus omnes, Quaerat et aeternam morum probitate coronam, Ne per foeda suam maculando piacula uitam Incidat in foueam caecato corde profundam, Et ne post modicam mundani temporis horam Ignea flammiuomae soluat tormenta Gehennae. Hoc quoque nec sileas, sed uaticinando resulta, et Veridico sermone palam praedicito, quod mox Vt fuerit clausura mei patefacta sepulchri, Inuenient tantos supero medicamine plenos Thesauros, ut quicquid humo uersatur in omni Ponderis argenti, gemmae rutilantis, et auri, Sit ualde exiguum coram mortalibus, atque Vilescat totum uisis ornatibus horum." Talia miranti postquam preconia sanctus Tradidit antistes, penetrato culmine cellam Liquit, et angelico subuectus in aethra uolatu Moenia caelorum subit aurea, iunctus in illis Sanctorum capiti Christo, per saecla beatus Pro sanctis meritis saeclo quae gessit in isto. His faber ammonitus metuens sicophanta uideri Falsus, et a cunctis furioso pectore dici Insanus, si tale palam quid diceret ulli, Visa sibi prorsus patefacere non erat ausus; Sed monitis iterum atque iterum correptus eisdem, Nec minus et dirae cladis terrore minatus, Impleret sancti citius ni iussa patroni, Quod siluit timidus post prodidit omne coactus. Nescius ergo opifex animum quo flecteret idem, Plurima secreto uoluit meditamine secum, Pectore et ambiguo duplicique labore laborans, Hinc quia castellum nesciit qua manserat idem Clericus, hinc quia quamuis idem certissime sciret, Nil melius tamen esset ei, quia corpore toto Debilis ingentem patitur per membra dolorem, Vadere nec plantis, equitando nec ire ualebat. Qui tamen exigua tandem uirtute resumpta, Sub lucem sua membra leuat pulsante metallo, Tempore nocturnas celebrant quo concine laudes, Et matuta deo persoluunt uota fideles, Vt ualuit seseque parat, fulcroque relicto, Surgit et ad tumbam maturo tramite pergit Sancti pontificis, precibusque incumbit anhelis, Exorans dominum singultibus et lacrimis, quo Dignaretur ei clemens ostendere talem Quendam hominem, qui sancta patris legata referre Vellet eo, qua canonicus habitauerat idem. Qui prece finita, prisca et uirtute recepta Comperit extimplo certus se caelitus esse Exauditum ab eo, qui confugientibus ad se Auxilium prestare solet, uitamque perhennem. E senisque orbem mox credulus arripit unum, Obsecrans dominum madidis ac fletibus aiens, "O deus omnipotens, cuius super omnia numen Et regnum sine fine manet, mihi quaeso misello Annue propitius, si caelicus iste sacerdos, Qui in tumulo hoc sancto requiescit corpore, nuper Tempore nocturno mihi ter comparuit, et me Verba super mella docuit praedulcia de se, Quatinus hanc ualeam ferri hinc diuellere speram, Sanctus ut in somnis mihi tum praedixerat idem." Dixerat, et speram facili conamine prensam Extrahit, et dicto citius de rupe tenaci Hunc sequitur, quasi tenta foret sabulone marino, Quae rursum propriae repetens confinia rimae, Calce repressa parum sic fixa remansit ibidem, Vt non posset eam posthac diuellere quisquam, Hactenus ut liquido claret cernentibus illam. Cumque die mediante forum peragraret eodem, Inuenit quendam memorati forte clientem Canonici, Wentam propria pro merce petentem. Quem mox ut uidit, summisso corde poposcit, Panderet ut proprio manifesta uoce patrono Omne quod auditu didicit per somnia de illo, Nec illum quoquam discedere sinit ab ipso, Donec tandem ab eo uix impetrauerat hoc quod Vocibus assiduis precibusque extorsit anhelis. Qui postquam faciem remeando reuisit herilem, Tempora multorum Phoebo replicante dierum, Seu sibi commissi, solet ut contingere, uerbi Inmemor, aut fortasse metu concussus herili, Conticuit dominoque suo patefacere differt, Quod se poscenti pridem spopondit amico. Sed quadam tamen ecce die dum solus adesset, Ceperat haec secum meditari mente sagaci, Cognouitque nefas graue se patrare, sibique Non fore apud dominum scelus hoc ueniabile summum, Suuithuni caelando sacri missatica patris Necnon et fidi neglegendo precamina amici. Compunctusque animo, perrexit adire patronum Quicquid et a fabro didicit uel grande parumue Impiger adsistens ex ordine retulit illi. Qui quoniam mundana fuit sectatus, et ima Huius adhuc falsae gradiens per deuia uitae, Auscultare pii tempsit legata ierarchi, His prebere suam uoluit nec credulus aurem; Et quia coenobio fuerat stimulatus adempto, Ex quo cum sociis expellitur ante uetusto, Non modo pontificem meritoque et nomine dignum Inclitum Adeluuoldum, qui illos generaliter inde Expulerat uirtute dei moderante superni, Pro uitiis meritisque nequam factisque nefandis, Eadgaro prestante sibi fautore benigno, Verum etiam fratres, ibi tunc quos degere nouit, Illi complures ubi iam mansere per annos, Suspectos habuit, zelo et mordente perosos. Atque ideo potius sancti quam iussa patrare Curaret, fidei perpendere rennuit aure. Sed postquam geminum sol uerterat aureus annum, Concedente deo, qui dat sua munera gratis Omnibus, ecclesiae quos uinea congregat almae, Vt quoscumque in ea praenoscerit esse futuros, Quosque operatores hic uiderit esse fideles, Reddat eis brauium finita luce laborum, Idem canonicus, qui mente biotticus atque Lubricus ante fuit, subito mutatur in omni re, In tantumque deo se pectore uouit et ore, Vt qui subiectus fuerat paulo ante caducis Rebus, eas statim non ficto corde relinquens, Omnia contempti fugeret discrimina mundi, Atque monasterium, pulsus fuit unde proteruus, Mente humili petit, promissaque debita soluit, Suscipiens habitum Benedicti patris honestum, Permansitque in eo normali tramite uiuens, Vsque diem mortis sic felix sumptus in astris. Quo narrante palam sic gesta didicimus ista, Sicut hic exiguo pandit sermone libellus. Sit dominus noster benedictus in aethere semper, Peccantes qui iustificat, qui corde superbos Prosternit uirtute sua, qui mente pusillos In se sperantes super aethera scandere prestat, Conregnent ut ei per saecula cuncta beati. Talia praefatis dum gesta patrantur in oris, Curuus erat, quem prima suae primordia uitae Membrorum cum strage premunt, cui nomen Aedelsi, Multiplici languore miser. quem uilla tenebat Regia, quae frugum foecunda alimenta ministrans, Ateluuarabyrig solito uocitatur ab Anglis. Cui caput in tantum gibbus submerserat ingens, Ceu pariter iunctura foret genibusque genisque. Qui postquam plures sic rite peregerat annos, Audit responsum noctis per somnia certum, Se debere citum Wentanam pergere ad urbem, Solliciteque inibi medicum perquirere talem, Qui sibi sublatam posset reparare salutem. Protinus ergo uigil patriam fratresque reliquit, Cum quibus a puero altus erat, quorumque rogatu Clericus extiterat. quibus et ualedixit, et illinc Pergere festinat maturo tramite Wentam, Gibbum sustentans ingentem fuste gemello. Quam celer ut petiit, mox est susceptus ab uno Ciue, cui solitum formare numismatis aera, Cum quo sol medium donec contingeret annum Manserat, hospitio satus et uegetatus amico, Qui tanto curuum dilexit amore misellum, Pro Christi hunc pietate fouens, ut nulla sine illo Sumeret ore libens allata alimenta, nec illo Vult absente meri dulcem potare liquorem. Si prope uel longe peteret conuiuia forte, Hunc secum deferre iubet gestamine molli Seruorum seu cornipedum, testando sine aegro Se non posse cibum contingere dulciter ullum. Tandem curriculo medium uolitante per annum, Cunctitonans aegro miserans saluator eidem, Respexit heminis beneficia larga fidelis, Strumosique preces, fudit quas corde gementi, Misit eique citam pulso languore medelam, Pontificis sancti petit ut mox mente fideli Mausoleum, radii uelut ecce sequentia narrant. More suo geminos sol uerterat aureus annos, Ante sacri quam membra forent translata sepulchro Pontificis, strumosus erat quo tempore merens Altus in hospitio, quo sum praefatus; et ecce Nocte uidet media subito per somnia binos Stare sibi iuuenes, nimio candore micantes, Alloquio dulci pariter haec dicere et illi: "Dormisne an uigilas?" gibber miratus ad illos Respondit, a paulo ante sopor me pressit, at istam Irradiante domum uestro splendore recessit." Percunctantur eum, "te circa qualiter est nunc?" Aduersis ait in numeris, "me struma fatigat." Subiungunt, "an esse cupis ueniente medela Sanus?" at ille: "uolo, si donet Christus." et illi Protinus haec addunt: "fulcro consurge relicto, Primo mane celerque ad limina sacra uetusti Perge monasterii, studioque require sagaci Presulis unius sancti sublime sepulchrum, Quod super inuenies positum tumulare sacellum, Parietibus structum, necnon et culmine tectum, Sarcofagi inque modum, bis bina fronte locatum. Hoc inter sanctamque crucem, quae sistitur illic Saxea, somniferam paulatim carpe quietem, Mox et utramque deo capies miserante salutem, Ac simul aeternae caelestia gaudia uitae, Si grates studeas iugiter persoluere Christo, Nisibus et totis laudaueris omnipotentem." Talibus incuruum postquam monuere loquelis, Angelici iuuenes ingenti luce nitentes, Vnde prius ueniunt, caelo se concito reddunt. Euigilat gibber fugiente grauedine somni, Laetaturque nimis se talia cernere uisa, Promissum cupiensque sibi medicamen adesse Corporis atque animae, fulcro consurgit ab aegro, Pergit et ad patrem, narratque per omnia quicquid Viderat in somnis sibi caelitus esse relatum. Qui stupuit nimium, quod tempestate soporis Excitat hospes eum, sed rem cognouit ut omnem, Glorificat dominum tota uirtute supernum, Sperantes in eum qui saluat in arce polorum. Nec dignum reticendo reor uitare, quod idem Perdidit ingentem nummarius ante mucronem Quem solito plerique solent uocitare macheram, Cuius erat uagina auri radiante metallo Predita decocti, permundi sculptaque mole Argenti nimia. quaesiuit ubique nec illam Repperit. attonitus tacito meditamine secum Scrutari coepit, quidnam contingeret illi, Quod sua momentum fit res subtracta per unum. Qui percunctari persaepe decreuerat aegrum, Cerneret an aliquo pugionem forte locello; Sed quotiens adstabat ei, sic corde recessit Mentio mucronis, ueluti nil perderet umquam, Quod sine diuino minime est moderamine gestum, Cuius ab instinctu patuit ceu postea. gazae Est memor hac hora, qua somnia uiderat aeger, Audit et angelicae praedulcia iussa loquelae. Talibus incuruum tunc atque affatur eundem: "Dic, rogo, si nostrum mucronem uideris usquam. Cuius erat uagina mero decorata argento, Vndique et obrizo circumdata, nec minus auro." Gibber ad haec humili subiunxit uoce uicissim: "Perdiderasne tuum, pater o uenerande, mucronem?" "Quidni," ait, "amisi." curuus, "quando," inquit, "ubiue?" Respondit, "ter quinque dies sol iam rotat, ex quo Hoc carui, nec eum ualui perquirere, fili, Nam super hoc scamnum manus ista reliquerat illum, Quem manus abstulerat mihi, credo, latronis iniqui. Plurima sed quid nunc ego te per uerba retento? Perge tuum citus ad lectum, da membra sopori, Quatinus ante diem capias pausando quietem, Qua surgente locum ualeam te ducere ad illum, Quem tibi legati praesignauere superni." Hospitis edictis obtemperat ille paternis, Rursus et angelicos somno uidet ecce ministros Praefatos adstare sibi, quem (nec mora) ducunt Hospitis ad cistam, reserant quam claue silenter, Ostendunt et ei quam uir bonus ille macheram Perdidit illesam; rursum munimine kapsam Recludunt pausante uiro, clauimque reponunt Sub puluinari, nutu mandantque silenti, Indicet ut domino, quod res sua non foret illi Per furis subtracta manum, sed tuta quod esset Conseruata sibi, domino miserante superno, Vt nihil ambigeret, certus sed sciret ab illo Se fore donandum proprii mercede laboris, Qui bona se propter facientibus aethera pandit. Lucifer interea noctis caligine mersa Surgit, et euigilans gibber hac uoce patronum Alloquitur: "ne sis rogito, nutritor amande, Ne sis sollicitus de illa quam perdere nuper Te quereris gaza, quia caelitus extat in ista Conseruata tibi diuino munere cista." Ammirans opifex stupuit, subrisit, et infit: "Quid, rogo, quid loqueris? quid talia uerba profaris? Bis denos iam iamque dies sol uertit et unum, Postquam clauiculam cistae inuenisse nequibam, Et tu dicis ibi nostrae fore pondera gazae? Credere non ualeo. non est ita." clericus inquit, "Crede mihi, quia uera loquor, quia perdere quod te Credis ibi inuenies argenti pondus." at ille: "Vnde tibi notum, uel quis tibi talia suasit Friuola falsiloquis mendacia fingere uerbis? Credulus esse tuis nullo modo quibo loquelis." Gibber ad haec: "ne, quaeso, uelis dubitare, pater mi; Angelici iuuenes, qui primo tempore noctis Cras mihi uenturam fore praedixere salutem, Ad me nunc iterum gallo uenere canente, Hancque citim cistam reserantes claue, mucronem Ostendere tuum pretii cum pondere sanum, Hancque iterum propriae claudentes obice clauis, Clauim puluillo taciti posuere sub isto, Quam tu per casum dicis te perdere dudum. Surgito, quaeso, celer, studioque adtende sagaci, An sint uera, mihi monstrant quae somnia noctis." Obstupuit nimium de talibus ille relatis, Ad prinum properatque thorum, clauimque remoto Puluillo cernens secum miratur, et ipsam Accipit attonitus, reseratque celeriter arcam, Contemplansque suam diuino munere gazam Adfore seruatam, nullaque in parte minutam, Glorificat dominum, qui confidentibus in se Dat bona cuncta pius. post haec conuersus ad aegrum, "Visne," ait, "ut faciam gerulos adstare gemellos, Qui te comportent ad limina sacra uetusti Coenobii, quo sumas ibi recubando salutem Presulis ad tumbam, iuuenes ut nocte profunda Praedixere tibi?" gibber respondit ad illum, "Tu tantum praecede prior; te ego subsequar, hisque Fustibus, ut potero, me sustentabo gemellis; Non opus est miserante deo, quo portitor adsit Nunc ex parte mihi, quia sentio adesse medelam." Arripuere igitur statim socialiter unam Ambo uiam, comitemque suum praecesserat aeger, Sanus et infirmum sequitur sine more per urbem, Continuoque sacram petiit cum praeduce tumbam Gibber, et exorat clementia pectora Christi, Quatinus optatam pulso languore medelam Perciperet sancti meritis, ut noctis opacae Tempore legati sibi praedixere superni. Qui prece finita postquam surrexit ab aruo Opprimitur subiti ueniente grauedine somni, Quo uix splendorem posset spectare diurnum. Qui sicut potuit ductori protinus infit: "Perge, pater, quocumque tibi uideatur ad horam, Corpore lassato quia me sopor adgrauat ingens; Idcircoque mihi modicum pausare necesse est." Ille abiit; hic mansit; uix obdormiuit, et ecce Coeperunt nerui subito medicamine tendi, Omnis et in proprios compago reuertitur usus, Sicque diu optata meruit gaudere medela, Suuidhuni meritis interuenientibus almis. Euigilat sanus, toto et sic corpore sanus, Vt nusquam gibbi locus appareret, et a se Fustibus abiectis, cunabula longa relinquens, Surgit, et erecto uidet aurea lumina uultu Caelorum, Phoebique rotam, lunaeque meatum, Qui pronus paulo ante solum prospexerat imum, Ceu pecus insipidum, uelut ac procliuis humi bos. Iamque peragratis sanctorum hinc inde fauillis, Hospes ad incuruum properat festinus, eumque Repperiens stantem supero medicamine sanum, Ad caelos alacris palmas utrasque tetendit, Nisibus et totis dominum benedixit, eumque Duxit in ecclesiam, narrauit et omnibus ille, Qualiter aegrotus Christo medicante saluti Redditus aethereos meruit spectare meatus. Hoc signum micuit primum diuinitus actum, Presulis ad sancti Suuidhuni insigne sepulchrum, Iulius in Nonis dum uerteret astra quaternis, Illuxitque dies culmen qui nominis alti A domino dominante trahit, quem luce coruscum Dominicum gaudent omnes uocitare fideles. Protinus hoc facto uolat undique fama per urbem; Concurrunt populi, sexus simul omnis et aetas; Conueniunt omnes ad limina sacra uetusti Coenobii, nona signa uident, mirantur et omnes. Precipites hinc inde ruunt magis ac magis, et uox Tollitur in caelum et ferit aurea sidera clamor. Adstitit in medio prebens spectacula de se Clericus erectus, quem merserat antea gibbus, Atque in eum solum cuncti sua lumina figunt, Mirantes paulo ante homines genibusque genisque Haerentem iam stare dei medicamine rectum, Tellurem plantis spectantem uertice caelum. Laetantur monachi lacrimis per gaudia fusis; Congaudent populi nona quod miracula cernunt; Omnia clarisonis pulsantur cimbala plectris; Christum lingua sonat, Christum cor omne resultat, Hymniferi Christumque chori ueneranter adorant, Cantibus et Christum modulantibus omnia laudant. Sed quoniam festina dies illuxerat, in qua Gemma sacerdotum Martinus in ordine sacro Pontificatus erat, domino sacratus, et in qua Translatus micuit toto mirandus in orbe, Coeperunt fratres inibi normaliter alti Quaerere solliciti, cuius suffragia sancti Hunc facerent aegrum miro medicamine sanum. Complures aderant, hanc qui dixere saluti Restitui sanctis interuenientibus illis, Relliquiae quorum summo uenerantur honore Intra praescripti sublimia culmina templi, Nomina sunt quorum uitae caelestis in albo. At qui curatus fuerat diuinitus aeger, Vt se res habuit constanti pectore coram, Testatur se per meritum consistere rectum Pontificis sancti, uelut audiit antea somno. Nonnulli fuerant, hunc qui dixere medelam Percipere optatam pia per suffragia sancti Martini, in cuius solito celebratur honore Praesignata dies, hoc maxime conicientes, Turris erat rostrata tolis quia maxima quaedam Illius ante sacri pulcherrima limina templi, Eiusdem sacrata deo sub honore ierarchi, Inter quam templique sacram pernobilis aulam Corpore uir domini requieuit humatus, Cuius adhuc ipso latuit nos tempore nomen, Nec fuerant nisi perpauci, qui pandere nossent Aut nomen meritumque uiri, iam tempore longo Vtpote transacto, postquam sacer ille sacerdos Corpore ibi tumulatus erat, nam uilis apud se Mente humili in tantum presul fuit inclitus idem, Vt perhibent omnes hunc qui nouere fideles, Vt se post obitum sineret nullatenus intra Aecclesiae Christi penetralia corpore poni, Sed nec in electis loca per diuersa sepulchris, In quibus antiqui patres iacuere sepulti, Aurea sol oriens orbi qua spicula mittit, Qua mediumque diem feruente calore perurit, Sed magis occiduo mandat se climate poni Illius illustris quam saepe notauimus aulae, Contestans lacrimando suum non esse locandum Corpus in aede sacra domini, praeclara nec inter Priscorum monumenta patrum. moderamine Christi Est ita quod factum iusto, uir sanctus ut idem, Qui tactus uirtute humili se spreuit, et extra Est templum quasi uilis homo indignusque sepultus, Innumeris signis, uirtutibus atque coruscis, Clarus apostolicam post transferretur in aulam. In quo sermonem diuini dogmatis esse Cernimus impletum, plebem qui dicit ad omnem: "Ima subit preceps sese exaltando superbus, Ima petens humilis contra exaltabitur omnis." Sic sacer iste dei templi post limina pausans, Ad tempus latuit, sed eum miseratio Christi, Luce coruscantem, mundo post prodidit omni, Non tantumque polis, sed et exaltauit in aruis, Prestans aegrotae per eum medicamina turmae, Senserat ut praesens de quo cantauimus aeger, Innumerique alii diuino munere sani. Alma fuit uicina dies sollempnis et orbi, Qua sacer antistes domini Suuithunus ab isto Corpore mortali felici tramite migrans Aurea perpetui conscendit praemia regni, Qua iunctus sine fine deo laetatur in aeuum. Cumque dies eadem benedicta rediret in orbem, Scilicet eiusdem per tempora mensis et anni Postea quo fuerat tumuli sublatus ab antro, Vir quidam locuples Wentanae sedis alumnus More cupit solito proprios inuisere mannos, Pinguia gramineis carpunt ubi pascua glebis, Propter aquae ductum, qui muros alluit urbis. Tum medium uoluente diem Titane per austrum, Quo lassus ueniens, statim recubando soporem Colligit, igniuomi pausans in caumate Phoebi. Qui post euigilans abeunte grauedine somni Prospectisque domum burdonibus ire cupiuit, Nil sibi posse mali sperans contingere calle In tam permodico; sed pro secus accidit illi! Nam prope praefatum solus dum pergeret amnem, Haud procul aspiciens furias uidet ecce gemellas, Ante suam faciem, nullo uelamine tectas, Sed piceas totas, obsceno et corpore nudas, Crinibus horrendas furuis, et uultibus atras, Armatas gelido serpentinoque ueneno, Quae super extremam praedicti fluminis undam Ceu geminae ex ternis furium sedere sorores. Quae mox ut coram sese properanter euntem Conspexere uirum, surgunt et comminus illi Occurrunt, et eum pariter hac uoce salutant: "Frater amande, ueni, nostras adtende loquelas; Huc celer appropia, uolumus quia pauca loquendo Verba referre tibi; tu stans ea protinus audi." Qui nimium stupefactus eis nullatenus ullum Reddere responsum poterat, sed coepit ab ipsis, Vt ualuit, primum modico pertendere gressu, Pernicemque fugam post carpere prepete cursu. Quae cum uidissent, quod iussis nollet earum Auditum prebere suum, sed calle citato Arripuisse fugam, rabidarum more luparum Insectantur eum perniciter, atque malignum Virus ab ore uomunt, misero cum talia promunt: "Cur insane fugis? quo iam moriture recurris? Non nos incolomis miser euasisse ualebis, Sed nobis spretis horrenda pericla subibis. A nobis nulla ratione indempnis abibis, Nec te praesidio pernix fuga liberat ullo, Contempnis nostras tumido qui corde fabellas." Territus ille deo se commendauerat aiens, "O deus omnipotens, mihi, te rogo, parcito clemens, Et miserere tuo, uis ut, pie Christe misello." Haec ait et quantum ualuit properabat ad urbem. Sed cum nulla uirum feritas comprendere posset, Eumenidum tardaret eum nec pestiferum quid, Tertia progreditur ueniens a uertice collis, Terribilis uultu, proceraque corpore uasto, Vsa tamen niueo pictoque decenter amictu, Dissimilisque habitu, uultuque prioribus extans. Haec etenim latuit post collem fraude reperta, Propter iter per quod cupiit transire uiator, Quatinus hunc caperet, furuis si intactus abiret. Quae mox e latebris secretis surgit, et ad se Conuocat Eumenides infesta uoce malignas: "Huc properate citim, uacuo nolite labore Longius hunc hominem uerbis agitare misellum. Hic non effugiet manuum tormenta mearum, Vos licet effugeret uolitantum more strepentes Aucarum, uanis implendo fragoribus auras." Sicque uiatorem spectat conuersa fugacem, Nec tamen hunc agitat cursu, uelut antea furuae Eumenides, sed fixa manens in uertice collis Ingentem manicam rugis plicat effera ternis, Perualido stridore et eam mox tollit in altum, Hunc cupiens tota uirtute ferire, nec ipsum Praeualuit penitus contingere, sed super illum Editus e strepitu manicae Nothus irruit, huncque In dextro latere adtigerat paulisper; eumque mora) cum furiis linquens abscessit in amnis Gurgite, praecipiti saliens ac praepete saltu. Ast homo percussus dirae spiramine uestis Protinus in faciem quasi mortuus occidit, illic Vnius in spatio iacuitque immobilis horae, Nil leua patiens sed tanta peste grauatus In dextra, ut nec ad incessum crus tendere posset, Nec proferre manum, cruce se signaret ut alma. Qui post ut quiuit surgens sua membra leuauit, Se leuaque manu uix sustentauit et hasta; Claudicat incedens, donec peruenit Eoam Wintoniae ad portam Michahelis honore dicatam; Ad quam perueniens iterum cadit, atque dolore Corripitur nimio, nec se ualet inde mouere, Cumque diu uexatus ibi miser ille iaceret, Ecce uiatores quidam uenere, uirumque Cernentes ita seminecem languore grauari, Intrarunt urbis sublimia moenia statim, Atque ea curabant narrare parentibus aegri. Protinus adueniunt, magnum et glomerantur in orbem; Hinc dolor, hinc gemitus, hinc ammiratio crescit, Vnde repentinos incurreret ille dolores, Flebiliterque rogant, unde haec sibi tanta ruina Accideret, paulo ante ab eis qui sanus abibat. Quem tamen, ut poterant, molli gestamine uectum Duxere ad proprii lugentia culmina tecti, Hunc inibique nouem seruant in lance dierum, Quaerentes medicum loca per diuersa, nec ullum Repperiunt qui posset eum reparare saluti. Qui nimium mesti, per pluraque tedia fessi, Quod prebere suo ualeant solamen amico Peruigili tractant studio, sic fantur et illi: "Visne, o care parens, quo te portemus ad almum Coenobium, quod quisque nouum modo nuncupat, in quo Sancta sacerdotis requiescunt ossa Iudoci, Quem deus innumeris quondam clarescere signis Fecit, ut eiusdem pia per suffragia sancti Percipias priscam, Christo medicante, salutem?" "Hoc," ait, "opto libens, sed in ista non queo nocte. Me rogo uos sed eo deducite nocte sequenti, Et de me faciat Christi clementia quod uult. Propterea ad uestri nunc ite cubilia tecti, Percipite et dulcem tranquilla pace quietem, Cras huc uenturi; ruerint cum lumina Phoebi, Ad sanctumque eritis mecum uigilare parati." Qui mox ut redeunt, contexerat astra polo nox, Quae solet humano requiem prestare labori, Crescere sed gemitum facit aegris atque dolorem. Qua mediante, potens hominum sator atque redemptor Dirigit inualido medicum de cardine summo Caelorum, per quem geminae fomenta salutis Suscepit gaudens, ut uerba sequentia narrant. Infirmo siquidem cum nullum prendere somnum Pre gemitu posset, sibi quem dolor intulit ingens, Vir quidam niueo splendens adstabat amictu, Vertice consertam paradysi flore coronam, Calciamenta sacris gestans atque aurea plantis, Cuius ad ingressum tam claro lumine cella Completur, quasi plena foret splendore corusci Ignis, et igniuomi nitido lustramine Phoebi. Incumbensque rudi, gemmis quae fulsit et auro, Accessit qua membra iacent uexata miselli, Intenditque in eum clementi lumine, et illi Dulcibus alloquiis haec fatur et ore paterno: "Tene sopor, fili, fessum premit, an uigilas nunc?" Languidus intremuit, nec dat responsa ierarcho; Mellifluo rursum haec addidit ore sacerdos: "Tune uigil recubas, an te sopor opprimit, aut tu Verba loqui uis nulla mihi, carissime fili?" Ille secundo silet, dare adhuc responsa nec audet; Tertio qui repetens sic percunctatur eundem: "Dormisne an uigilas? retices cur? aut trepidas quid? Corporis optatam si quaeris habere medelam, Intentum nostris auditum prebe loquelis." His animatus homo dedit haec responsa patrono "Sancte pater, uigilo, tibi sed dare uerba tremisco. Te quoniam ciuem fieri perpendo supernum, Et quia plasmatum scio me de puluere terrae, Te coram paueo, mihi sed miserere misello." Presul ait sanctus, "si uis, dilecte, salutem Percipere amissam, ne te patiaris ad illud Ferre monasterium, uocitant quod quique nouellum, Sed magis ad staurum te fac deducier illam, Sita monasterio fulget quae nota uetusto, Vnius ad tumbam uenerandi presulis. hic tu Peruigil excubias deducere nocte memento, Insistens precibus, Christoque fauente salutem Priscam percipies, simul et magnalia cernes Omnipotentis ibi, qui spes est unica mundi, Qui uerus medicus, splendor uiget atque perhennis, Fons uiuus uinum prebens sitientibus haustum, Qui cibus absque fame, uia, dux, et semita uitae, Lux sine nocturna caligine, pacis origo, Munus caelestis patriae, qui trinus et unus Viuit in aeternum, super omnia regna polorum." Talibus aegrotum postquam uir sanctus eundem Confortauit ouans, cellae mox culmina liquit, Scandens aethereum uibranti lumine caelum. Nec mora, rite diem Phoebo uergente sequentem Finibus occiduis, ut promisere, parentes Conuenere simul, fratrem baiolare uolentes Ad triadis noua tecta suum. quos ille benigne Suasit et exorat, quo limina sacra uetusti Coenobii peterent; faciunt ut suaserat; atrae Incumbunt tenebrae; statim defertur ad illam In qua sanctus erat requiescens corpore tumbam. Peruigilat ternis ibi noctibus atque diebus, Insistens precibus, simul et ieiunia ducens. Tertia nox aderat mediis excursa tenebris; Fessa nimis uigilum custodia cuncta recessit, Et sibi nocturnam mox adtraxere quietem; Sanctus adest iterum pater et mitissimus aegro, Hoc uultu, similique habitu, quo splenduit olim De caelo ueniens, se dum monstraret eidem. Cui monitis dat uerba sacris, ac mandat ut inde Ocius expellat mulierem uisibus aegram, Quae propter tumulum recubans ibi dormiit eius, Sperans optatum diuino munere lumen Sumere caelestis pia per suffragia uatis. Qui cernens alium prope se dormire uolentem, Conuocat, hancque iubet de claustro ducere eodem, Hancque sinat migrare domum, sibi postque quiescat. Hic citus assurgens iussis parebat amici; Expellebat anum, rediit nec postea ad aegrum, Ante sed obdormit uenerandi limina templi. Mox et ab humanis sic languidus ille relictus Excubiis supera meruit pietate iuuari. Nam uersus contra sublimia culmina turris Climatis occidui, uisum sustollit in altum, Conspexitque uirum super ipsa cacumina stantem, Vndique splendentem, praeclari solis ut orbem; Ex auro funem manibus tenuitque retortum, Per quem perspicuam subtilique arte plicatam Demisit tunicam, quae mox ut tangere terram Visa fuit, per se graditur (mirabile uisu) Tamque diu pergit, donec peruenit ad almum Tugurium sancti, ueniens quo protinus intrat Sarcofagum sancti, uidet hanc nec postea quicquam, Quin etiam staurus prope stans ibi saxea tota Contremuit, quasi prona solo procumbere uellet, Quam super adstiterat uisu miranda columpna, Quae rutilans altum conscenderat ignea caelum. Talia conspiciens miracula territus aeger Obstupuit nimium, subtiloque sopore grauatur. Qui mox ut tenuem carpebat pectore somnum, Contremuit totum crepitante fragore sepulchrum, In quo pontificis sanctissima gleba quieuit, Concutiturque locus tanta uertigine totus, Ceu fieret terrae uentorum turbine motus. Tum quoque per uisum quidam perrexit ad aegrum, Eius et extendens latus, et crus debile traxit, Omniaque in proprios reuocauerat organa neruos. Sic uir et extimplo, uenit qui languidus illo, Fit sanus, miroque modo caligam pedis eius Caelitus abstractam, quam postea querere multi Temptabant, quisquam reperire nequiuerat usquam. Quod fuit idcirco gestum, plebs sciret ut omnis Indubitanter, et ut longe lateque pateret, Quod meritis sancti Suuithuni presulis idem Languidus a domino fuerat curatus, et omnis Terra et lingua deo iubilando rependeret ymnum. Qui idcirco sanatus erat, quia corde fideli In prece permansit, nec mens incredula quoquam Flectere quiuit eum, qui si discederet inde A tumulo sancti, nec pernoctaret ibidem, Non caperet forsan reduci uirtute salutem. Sed quia permansit fixus sinceriter in spe, Mente quod optauit fidei per munera sumpsit. In quo sermonem compleri constat herilem, Christicolam plebem coram qui fatur ad omnem, In finem quicumque bonum permanserit usque, Incunctanter erit saluus sine fine per aeuum." Namque tria hoc aegro miracula cernimus acta: Eumenidum speciem, pia dogmata patris, et ipsam, De qua nunc resonat pauperrima carta, medelam. Corpore percutitur, capiat quo mente uigorem; Castigat quoniam natum quem diligit omnem, Corrigit ac dominus, recipit quem culmine caeli. Ore pio sancti petat ut fomenta monetur, Quatinus infirmum se per peccata fatendo Corporis admittat gaudens animaeque salutem, Humani generis quoniam saluator et auctor Non de morte hominum laetatur iniqua gerentum, Saeua nefandorum sed uult contagia morum Conuerti in melius, strictum ne exerceat actus Iudicium, quo damna malis aeterna parantur. Qui uitiis purgare animam sic curat, ut ille est Corpore sanatus, sine fine merebitur heres Caelestis patriae felicia regna tenere. Ergo uir ut priscam se sensit habere salutem, Conuocat extimplo socium sic fatus ad illum: "Tempus adest remeare domum, quia caelitus adsum Per famulum hunc Christi morbo curatus ab omni, Scilicet egregium Suuidhunum, corpore in isto Qui sancto pausat tumulo; sum stare nec ausus Amplius hic, quia me nimius stupor undique uallat, Huncque locum sanctum cognosco per omnia dignum Esse deo per signa, facit quae maxima in illo." Qui rogat, "estne uelut narras mihi, frater?" et ille Fronte crucem pingendo sacram respondit amico, "Nonne uides signare meam me nunc cruce frontem, Qui paulo ante manum nec ad os conuertere quibam?" Corde sub ambiguo respondit amicus, et infit: "Quod facis intueor; uerum si sistere rectum Te ualeas plantis, titubo." qui dixit ad illum, "Non modo stare queo, firmum sed et addere plantis Incessum, medicante deo." surrexit ab aruo, Sospes abitque domum, tota uirtute supernum Magnificans dominum, qui sanum fecerat illum. Mane iterum ueniens, agapem dispersit egenis Fratribus, et narrat sunt qualiter omnia gesta. Fit res nota citim; fama uolitante per urbem, Clocca facit notum pulsata Britannica signum, Laeta cohors fratrum domino persoluit et ymnum. Nomen abhinc sancti meritumque patescit ubique, Coepit et a multis magis ac magis undique quaeri. Nam postquam sanatus erat paraliticus iste, Octo uiri pluresque suam petiere salutem Ad tumulum sancti in spatio ter quinque dierum, Ante foret quam de tumulo translatus, ibique In tantum deinceps coeperunt crescere signa, Noctibus ut plures illo sua lumina ferrent, Excubias inibi ducentes corde fideli, Sicque diu quae sub modio latitando lucerna Delituit, candelabri posita arce refulsit, Luminis aeterni cunctis fomenta ministrans. Interea felix animarum pastor et altor, Sedis apostolicae culmen sortitus Adeluuold, Lumen apostolicae quia sparsit ubique lucernae, Talibus in signis secum miratur, et imo Pectore glorificat dominum, quia talia prestat Tempore, episcopium quo rexerat ipse, piasque Exorat domini lacrimis ac fletibus aures, Quo pietate sua quae sunt magnalia coepta, Vsque ad perfectum dignetur ducere finem, Taleque consilium miserens inmitteret illi, Quale sibi placeat, plebi quod prosit et omni. Haec secum uoluens, memorat quid prouida cunctis Terra matre satis clamat Sapientia dicens: "Omnia fac cum consilio sapientis amici, Et te post factum non penitet, optime fili." Talia tractanti deus inspirauit eidem Sancto pontifici, solium regale citatim Visere, et insigni noua pandere gaudia regi, Et cordis secreta sui patefacere coram, Perficere optatum posset quo firmius actum, Clarius et liqueat translatio presulis almi, Et populo Anglorum pateat sollempnius omni, Quae fieret patrata dei moderamine summi, Et simul imperii celebrata fauore caduci. Deque deo certus, populo uallatus opimo, It citus ad regem solito sibi more benignum, Splendidus imperio qui nomine fulserat Eadgar, Et felix plures iam tunc regnauerat annos, Inclitus Anglorum gentes et rexerat omnes, Barbaricasque sibi Christo donante subegit, Strauerat ac pedibus solo terrore subactas, Corde uigil, uirtute potens, moderamine pollens, Et totum regnum tranquilla pace gubernans Tempore felici, quo talia signa patebant, Quando suum dominus sanctum patefecerat orbi. Quem mox ut petiit, uerbis narrabat apertis, Temporibus quae signa suis sint caelitus acta, Quodque nouum lumen sit de caelestibus ortum Anglorum populis, sibi Christo auctore subactis, Per sanctum domini famulum. quod ut audiit ille, Sicut erat totus summa pietate repletus, Gaudia permiscet lacrimis, "sit gloria," dicens, "Altithrono iugiter, nostro qui tempore sanctum Mirificare suum clemens dignatur, et ipsum Per manifesta suae pandit miracula plebi, Cui maneat iugiter uirtus et honor sine fine. Ergo celer remea Christi munimine fretus, Et nostro simul imperio, tantumque patronum Caelitus ostensum sacro transferre sepulchro, Vt cupis, accelera, digne huncque locare studeto, Intus in ecclesia, quae te pastore coruscat. Nos etenim uita comite hunc curabimus almum Pontificem digno uenerari munere non post Multos hos menses, Iesu ut clementia nostri Dignetur per eum misereri semper in aeuum." Talia praecellens ubi rex edicta peregit Imperiosa pii cordis prolata latebris, Presul ouans domino grates persoluit, et inde mora) diuertit callem, remeandoque Wentam Peruenit. tum forte dies illuxerat alma, Dominicam uocitare solent quam quique fideles. Signa uocant plebem sacra ad sollempnia missae; Certatim properant, spatiosaque moenia complent Ecclesiae sanctae; domini uenerandus Adeluuold Processit solito missam celebrare sacerdos, Qua mediante suo populum sermone salubri Instruit, exercet, renouat, meliorat, adornat, Oreque mellifluo delapso et caelitus imbre Arida corda rigat, uirtutum et germina plantat, Inspirante deo, dat et incrementa salutis. Et dictis iam finis erat, geminisque ministris Aetatem propter nimiam hinc inde leuatus Surgit, et ad stantem populum generaliter omnem Conuocat, alloquitur sistens et uoce paterna. "Nostis," ait, "cuncti, dominus quae tempore nostro Signa facit sancti meritis, qui rexerat olim Presul episcopium pollens uirtutibus istud, Quod, licet indigni, regimus moderante superno Iudice, qui gratis cui uult sua munera prestat. Nunc rogo sincera, rogo uos et mente benigna, Quo triduana deo ieiunia ducere sponte Nobiscum curetis, eum placemus et omnes, Atque exoremus uoto communiter uno, Nos ut peccato soluat miseratus ab omni, Et sibi complacitis uirtutum floribus ornet, Nosque ita permundet, digni mereamur ut istum Pontificem sanctum cum laude leuare sepulchro, Hunc et in ecclesiam transferre celebriter istam, Huius et insignis rutilet praesentia coram, Caelitus et plebi beneficia conferat omni." Prebuit assensum populus concorditer omnis; Proclamant se uelle sequi precepta magistri, Illius et monitis animo parere libenti. Sic alacer missae presul mysteria complet, Iamque dies alterque dies processit, et ecce Quarta uenit, quae prima fuit, ieiunia plebi Qua fuerant indicta piae; tum suscipit illa, Suppliciter domino uota et libamina fundens, Et fratrum numerosa cohors haec inchoat omnis, Carmina persoluens psalmorum nocte dieque. Nos quoque nos pueri qua tempestate pusilli, Duximus ut reliqui pariter ieiunia laeti, Cantantes domino psalmorum dulciter ymnos. Tertia lux aderat; rapidis discursibus oras Sol rotat occiduas; ieiunia soluimus omnes, De domini pietate hilares, sanctique Suuithuni Optantes toto sollempnia corde uenire, Et noua temporibus magnalia cernere nostris. Venerat interea quaedam muliercula caeca Ad tumulum sancti, lacrimis pulsatque tonantem, Et precibus sanctum rogitat constanter, ut illi Impetret a domino caelestis munera lucis. Exaudiuit eam mitissimus, atque petenti Reddidit optatum pulso glaucomate uisum. Fit notum populo signis resonantibus una; Concurrunt alacres; properant hinc inde, ruuntque Presulis ad tumulum; domini magnalia cernunt. Presul adest domini magnus, gaudetque, piasque Impendit lacrimas; tolli iubet inde sacellum, Quod tumulo sancto quondam posuere fideles, Qui fama narrante uirum nouere beatum. Iussa citi complent, illincque tulere sacellum, Et circa tumulum celeres tentoria tendunt, Ne populus supra nimium ruat undique sanctum, Peruia sed paucis pateat clausura ministris, Expectetque foras uallante crepidine uulgus. Vespera iam sonuit, laus uespertina resultat, Qua prece completa fratrum processio prima, Lumine, ture, sacro textu, cruce predita Christi, Incipit egregium iubilo laudare Suuithunum, Cum pastore pio pergens ad busta uerenda, Laudibus et precibus summisso corde peractis. Rursus in antiquam cum laude reuertitur aulam; Sol ruit oceano, radians apparuit ursa, Noctis et astriferas adtraxerat Hesperus umbras; Lumina quique parant, tumbam testudine uallant, Vndique praecipites ueloci tramite tendunt Ad tumulum sancti; sparsim micuere coruscae Lampades; adueniunt plures pluresque fideles, Visere thesaurum per tempora longa secretum, Sed miserante deo uentura luce patendum. Peruigiles noctem ducunt generaliter illam, Instantes precibus deuoto pectore fusis. Interea fratres solito pulsante metallo Euigilant in honore uiri, celebrantque beati Cantica psalmorum, nocturnae laudis et ymnos, Laetitiae et iubilum matuta laude canendum. Iamque dies aderat, quem Iulius Idibus ornat; Nec mora, Adeluuoldus presul dominique sacerdos, Omnibus expletis solito normaliter usu, Cursibus atque suis speciali more peractis, Vestibus induitur sacris, Aelfstanus et abbas Induitur pariter; demumque ex ordine cuncti Sacra sacerdotes sumunt uelamina, necne Aedelgarus adest grege se comitante nouello. Procedunt ambae niueo candore cohortes, Lumina gestantes ac tura Sabea cremantes; Sanctum euangelium sequitur quoque cum cruce Christi; Incipit antistes tremulo modulamine cantans, "Iustum deduxit dominus per recta uiarum, Ostenditque illi regnum sublime tonantis, Et donauit ei sanctorum dogma peritum, Inque labore illum fecit clementer honestum, Illius et nitido compleuit in aethre labores." Hoc iubilum cuncti modulata uoce resultant. Conueniunt ubi sanctus erat uir demate pausans; Accedunt propius timidi, populoque remoto, Intrarunt pauci tentoria, quis sacer ille Septus erat tumulus, supero medicamine plenus. Interea cunctis psallentibus ordine psalmos, Primus adest terrae fossor, uenerandus Adeluuold; Tum fodiunt alii, quos iusserat ille, ministri, Perueniuntque locum, tumuli fodiendo sub imum, Stipitibusque tribus sublata mole copercli; Fit statim clausura sacri patefacta sepulchri, Inueniuntque illum thesaurum protinus illic, Quem fabro sanctus praedixerat inueniendum, Huius ut exigui pandunt exordia libri, Cuius in aspectu argentum uilescit et aurum, Quicquid ut in mundo gazarum cernitur isto, Scilicet egregii sanctissima membra Suuithuni, Cuius in aduentu Raphahel medicina tonantis Venit ad Anglorum diuino munere gentem, Milia languentum priscae reparando saluti. Protinus in lucem prolato corpore sacro, Mirus odor redolens totam compleuerat urbem, Cinnamoma premens, et balsama nectare uincens. Adtingunt trepidi pretiosum corpus, et illud Membratim lotum mundo uelamine uoluunt, Concluduntque nouo sanctissima membra locello, Omnibus expletis haec imponuntque feretro. Et psalmis iam finis erat; tum presul Adeluuold, Corpore translato, quod portauere gemelli Abbates humeris, gaudentibus undique turmis, Incipit hunc ymnum modulata uoce resultans: "Te deum laudamus, dominum te corde fatemur, Te aeternum patrem tellus ueneratur et omnis, Te chorus angelicus, teque omnis in aethre potestas Vocibus ymnisonis atque incessantibus orant, Te cherubin laudant, seraphin tibi necne resultant, Et tibi proclamant, sanctus super omnia sanctus, Sanctus in excelsis, sabaoth dominusque deusque Maiestate tua caeli terraeque replentur. Coetus apostolicus te glorificandus adorat; Te numerus uatum laudabilis ore canoro, Martyrum et insignis te exercitus undique laudat, Aecclesiaeque fides totum diffusa per orbem, Te solum dominum, te corde fatetur et ore, Patrem mirandae maiestatisque tremendae, Atque tuum natum simili in deitate colendum, Paraclitumque sacrum parili dicione uerendum. Tu rex o regum regnas et gloria, Christe, Tu patris existens ante omnia saecula natus; Tu suscepturus hominum genus ad redimendum Virginis innuptae thalamum dignatus adisti; Tu nece deuicta reserasti regna polorum; Tu patris ad dextram resides in luce perhenni; Tu iudex saecli quoque crederis esse futurus; Quaesumus ergo, tuis famulis succurre misellis, Sanguine quos proprio pretioso, Christe, beasti, Cumque tuis sanctis fac nos sine fine beari, Saluum fac populumque tuum, deus alme redemptor, Et benedic illi, sit ut in caelestibus haeres, Huncque regens extolle pius super aethra per aenum. Per singulos te, Christe, dies benedicimus omnes, Laudamus nomenque tuum per saecula saecli. Ista nos dignare die sine labe tueri, Et nostri miserere, dens, miserescito nostri. Sit tua, te petimus, clementia, Christe, super nos, Corde pio cuncti sicut sperauimus in te; In te speramus, non cunfundamur in aeuum. Gloria sit soli tibi semper in omnia saecla, Haec nobis hodie qui festa uidere dedisti." Talibus ymnisonis persultant uocibus omnes, Adstantesque pariter iuuenesque senesque canentes. Iamque omnis portis exercitus intrat apertis, Diues opum, diues pretii, caelestis et auri. Hinc monachi, hinc populi in domino laetantur in unum; Omnia signa sonant, feriunt atque aethera bombis; Signorum sonitus, hominum et uox concrepat una. Intrant ecclesiam sancto cum corpore laeti, Collocat ac digne praeclarus episcopus illud, Ornatum prebens, in gyro et pallia tendens, Et caput ad sancti celebrat sollempnia missae, Exhortans omnem diuino dogmate plebem, Vt timeat dominum, trepidans et diligat illum, Qui tali dignatus erat lustramine sanctum Mirificare suum, caelo terraque coruscum, Et dare temporibus sollempnia tanta modernis. Fit missae interea celebratio sancta peracta; Gaudentes cuncti proprias gradiuntur ad aedes, Ac pro posse suo reficit seseque suamque Quisque cibo potuque domum. languore coacti Infirmi ueniunt lacrimis, sanctumque requirunt. Mitis adest; audit miseros; solamina prestat; Nec mora, sanantur, reducique salute fruuntur, Et quibus humanum miseris solamen abesse Contigit, e caelis data sunt solacia cunctis. Adtulit interea proprium muliercula natum, Singultu quatiente gemens pro pignore eodem, Cuius erant digiti trans palmam forte retorti, Sic in utraque manu matris progressus ab aluo. Proicit hunc tumulo, sanctus fuit unde leuatus, Ardescente fide; casu manibusque tenebat Id genus uuarum, cyresan quod nuncupat Anglus; Perstitit in precibus; subito (mirabile uisu) Prosilit incolomis totus puer; abripit uuas E manibus matris comedens; quod uidit ut illa, Laeta pias fundit lacrimas, "sit gloria," dicens, "O bone Christe, tibi, nullum qui deseris umquam In te sperantem, miseris sed munera prestas Insperata pius; tibi sit, Suuithuneque sancte, Gloria per dominum, mihi qui miserendo misellae Caelitus hunc puerum tanta de clade leuasti, Huncque mihi incolomem sola prece restituisti." Fit notum signum; fama uolitante per urbem, Rursum conueniunt, qui illinc paulo ante recedunt; Innumeri circum populi magnalia cernunt; Signa sonant solito; conlaudant omnia Christum, Suuidhunumque simul reboat laus sancta patronum, Per quem tanta dens tribuit magnalia saeclo. Sicque die sancto finito in laudibus illo, Vnusquisque suam gaudens remeauit ad aedem. Ex qua luce deus praesens hoc tempus adusque Non cessat prestare pius beneficia cunctis, Languentum cuneis, meritum per presulis almi. Laus, honor, et uirtus patri genitoque perhennis Spirituique sacro, qui tempore nostra beare Est dignatus et in saecli iam margine sanctum Mirificare suum, cui gloria constet in aeuum. Postquam relliquiae sancti cum laude patroni Translatae fuerant, sacro positaeque locello, Quattuor infirmi capiunt uel quinque medelam Illius ad tumulum, tres sol dum uertit ymeras. Expletum triduum menses dum quinque sequuntur, Rara dies fuerat, qua non sanata redirent Corpora languentum, quo sunt tumulata sacello Ossa beata uiri; numero crescente bis octo Bisque nouem fuerant, quo decrescente quaterni Tresque fiunt sani; numerus dum creber adesset, Octo, decem, bis sexque, fiunt, ter quinque simulque. Vidimus in spatio, decies quo sol rotat orbem, Plus quam bis centum uario languore grauatos Percipere amissam Christo medicante salutem; Vidimus aegrotos ingenti compede strictos, Qui superant anni numerum, non tempore multo Suuidhuni meritis superam rapuisse medelam; Vidimus innumeros intusque forisque misellos, Vndique uallantes sublimia moenia templi, Vicinas adeoque uias, ut quisque uiator Tramite non posset facili perquirere sanctum, Qui paucos Titane dies uertente per orbem Sunt ita curati, meritum per presulis almi, Vt tandem uix quinque sacrae in penetralibus aulae, Si praesens stares, aegros remanere uideres. Inuida qua propter resecandaque lingua sileto, Et reticendo tuum iam foedum claude labellum; Conticeant reprobi peruerso corde maligni, Igne uenenosus quos liuor adurit edaci, Qui memoranda uiri negat, aut miracula sancti, Aut quae uoce nequit mendosa loquente negare, Nititur in partem falso transferre sinistram. Quique etiam ueniant, qui incredula corda gerebant, Et patris ad tumulum Christi magnalia cernant, Atque creatori preconia digna rependant. Cognoscant omnes longe lateque fideles, Quod dominus noster, qui tegmine carnis opertus Hac aetate pius per semet lumina caecis, Auditum surdis dedit, et uestigia claudis, Depulit atque omnem facili medicamine pestem, Fluctiuaga et siccis super ambulat aequora plantis, Fecit et innumeras post funere surgere turbas, In nostris quoque temporibus caelestia signa Contulit ad laudem sibi, sancti patris et huius Ad manifestandum meritum, per talia gesta Virtutum, numero poterit quae prendere nemo, Lucida stelliferi superant quia sidera caeli, Marmoris et bibulas cum dinumerantur harenas. Talia Wentana dum signa geruntur in urbe, Sustulerat nox atra diem mulieribus omnem In Vecta regione tribus, quarum una coruscum Lumen corporeis numquam conspexit ocellis, Atra duas caligo nouem caecauerat annos. Fama uolans hinc inde sonat, quod presulis almi Suuidhuni meritis hominum sator atque redemptor Innumera expulsis sanaret corpora morbis. Affines rogitant, ut eas trans aequora ponant, Insula Vecta uago quia cingitur undique ponto, Quo sanctum facili post tramite adire ualerent. Assensum prebent; caecas trans aequora ponunt, Et patriam repetunt, inopes solasque relinquunt. Stant miserae; ductore carent, penitus quid agantque Ignorant. solum superest pulsare benignum Singultu precibusque deum. "miserere misellis," Exclamant, "miserere, potes namque omnia, Iesu, Auxilio conferre pio." quibus ilico prestat Larga ducem Christi pietas, qui duceret illas. Hic iam bis denos compleuit circiter annos, Ex quo natus erat, per longa silentia mutus. Aduenit; exorant lacrimosa uoce misellae Vnanimes, ut eas Wentam perducat ad urbem, Mirificis signis ubi fulsit episcopus almus. Annuit ille preci, deus inspirauit ut illi, In reflexo et eas deducit tramite Wentam. Limina sacra petunt, lacrimis sanctumque requirunt; Sol ruit oceano, contexit et astra poli nox, Qua mediante pii meritis concessa patroni Venit et illustrat totas lux aurea caecas, Et ueniente die fecit discedere noctem. Occulit algentem surgens Aurora Bootem, Noctis et humentem caelo dimouerat umbram, Protinus et ductor sibi sensit adesse medelam; Vincula rumpuntur mutam retinentia linguam, Mutus et ignotas plano serit ore loquelas. Sic dominus, mundi lux uera, et sermo parentis, His pius infirmis oculos atque ora nouauit, Verbaque per uerbum, per lumen lumina surgunt. Dat iuuenis signum monacho transcendere limen Aecclesiae, quo pandat ei miracula gesta, At iuuenem custos sequitur, quid eumque uocaret Explorat; qui narrat ei rem protinus omnem. Ille uocat fratres; ueniunt hi soluere grates. Rustica Wintoniae facili pro crimine quaedam Ecce ligabatur manicis ac compede bino, Feruidus imperio Teodic ut precepit herili, Fundere campanas solitus, nexuque tenaci Stricta catenatis gestabat uincla lacertis, Vibicibus multis crudelibus atque flagellis Venturo torquenda die. quae noctis opacae Tempore continuo lacrimis non cessat amaris Exorare dominum, meritis quo presulis almi Libera tortores posset uitare feroces. Erumpens aurora micat; iam tempus adest, quo Soluere debuerat metuenda pericula flagri; Suspirans trepidat, lacrimans gemitumque frequentat, Cum subito reserante deo cecidere catenae Compedis e pedibus, fugit ac tormenta pericli Exiliens, dominis somno uinoque sepultis, Arripuitque citum fugiens ancillula cursum, Transiliens omnes ueloci calle plateas, Venit et ad sanctum manicis sic uincta patronum. Euigilant domini, foribusque patentibus illam Perquirunt, neque repperiunt. tum fama Teodico Nuntiat, hanc cursu sanctum petiisse fugaci, Cuius erat meritis a compede libera. qui mox Turbidus insequitur, furiis accensus et ira, Nec tamen adueniens audet furibundus in illam Vltrices inferre manus, sed territus intus Secreto terrore dei, praesente popello, Qui stetit ad sanctum, trepidanti corde propinquat, Et manicas cogente deo reserauit, eamque Sinit abire domum, nullo discrimine lesam, Quam domino uidit sancto et soluente solutam. Vir quidam multis paraliticus extitit annis Rure manens patrio, quod nuncupat Hamme colonus, Debilis in tantum membris languentibus, ut se Quo iacuit fulcro nulla ratione ualeret Erigere, absque sibi iugiter famulante ministro. Comperit auditu miracula caelitus acta Pontificis sancti meritis, animoque sagaci Credidit amissas se posse resumere uires, Duceret excubias saltim si nocte uel una, Illius ante salutiferum recubando sepulchrum. Conuocat agnatos, sic uerba precantia fundens: "O cari fratres, supplex rogo pingite uestros Cornipedes phaleris, imponite meque feretro, Ducite et ad sanctum, cuius medicamine possim Sumere caelestem, Christo donante, salutem." Haec ait, et dicto citius famulantur amici; Cornipedes falerant; gestamina mollia sternunt; Ante sed aegrotus quam clauderet ipse loquelam, Suuithuni meritis subito uirtute resumpta Prosilit e lecto; currens iter arripit; omnes Praeuolitatque equites, hunc qui comitantur, et almum Peruenit ad uatem incolomis (mirabile dictu), Vixque illum socii fuerant equitando secuti. Nobilis interea quaedam matrona potensque Finibus in patriae mansit pollenter auitae, Quam Bedeford Angli censent uocitamine scire. Haec subito priuata fuit splendore corusci Luminis in tantum, tribus ut currentibus annis Solis inexhausti radium non cerneret ullum. Quae uouit se uelle pio donaria ferre Qualiacumque patri, sibi si uirtute superna Redderet optatam solito medicamine lumen. Wintoniam deducta uenit, patrisque requirit Membra salutiferi, uestem quandamque sacrato Altari imposuit, statim uisumque recepit, Et secum mirata stupet, quia sic in utroque Res sibi conueniunt, uno quasi cerneres ictu, Ponere palliolum, uisumque leuare serenum. Laudum uota pio soluit deuota patrono, Laeta reditque domum, Christi medicamine salua, Saluauit totum proprio qui sanguine mundum. Altera tunc etiam pollens matrona salute. Incipit amissa ualido languore grauari. Vicini simul et famuli cunctique propinqui Accedunt ad eam, planctu miseroque tumultu Sollicitant illam, proprias disponere gazas, Ante sibi necis interitus quam forte propinquet, Arbitrantur eam quoniam cito morte premendam. Interea languor fessam crescendo fatigat; Desperata iacet; uix pectore flatus anhelat; Qualicumque tamen poterat conamine mentis, Vota deo uouitque pio moribunda Suuidhuno, Perciperet si forte aliquod solamen ab illo, Protinus ingentis secum donaria gazae Ferret, et excubiis noctem perduceret unam Illius ad sacrum deuota mente sepulchrum. Vouit et extimplo medicamine sana potitur, Sed mentis uigor intus abest, quia corpore sano Dum fruitur, se post abicit beneficia Christi, Inmemor e quantis fuerit subuecta periclis, Nec quae uota deo uouit sub limine mortis, Sollicite studuit persoluere reddita uitae, Sicut erat dignum, nec reddere debita laudum. Tempore non multo post haec comitata maritum More cupit solito thalamos inuisere quosdam, Cornipedes mandatque suis pompare superbos; Ornantur faleris; splendescunt timpora bullis; Praecedit uir eam raro comitatus equestre; Primorum proceres, donec procederet, illam Plures expectant, ostroque insignis et auro Stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit. Illa sequendo uirum, uario uelamine picta, Tandem progreditur, magna stipante caterua. Nec mora, scandit equum cuncti secura pericli, Nil quoniam prisci sibi sensit inesse doloris. Ventum erat ad thalamos, ingens ubi regia pubes Consulibus permixta aderat, creberque satelles Processit spendente toga. mox arripit ecce Languor eam subito, dolor et fortissimus, a quo Per sanctum fuerat nuper medicata patronum. Languida, fessa iacet; cruciatibus aegra fatescit; Tum memor illa sui, tandem moribunda reatus Suspirat lacrimis, ingenti uoce gemensque, "Hunc," ait, "hunc merito cogor sufferre dolorem, Iam quoniam curata fui uirtute superna, Nec domino studui persoluere debita laudum, Nec promissa tuli, sancto quae munera uoui; Sed magna pietate tua mihi parce, redemptor, Et miserae succurre mihi Sunidhune benigne, Surgere ut hoc merear redeunte salute periclo, Et mea uota tibi persoluere debita patri." Dixit, et adstantes summissa uoce clientes Obsecrat, ut Wentam citius ferretur ad urbem, In qua sanctus ouat Christo sub principe pollens, Quo rursum caperet domino miserante salutem. Prompta clientelae paret manus, hancque citatim Ad domini sanctum molli gestamine ducunt. Stat uotis intenta piis, ac nocte sequenti Denuo percepit quam perdidit ante medelam, Sicque deo grates ac debita uota rependit, Incolomisque redit totis exuta periclis, Et thalamos repetit, pridem quos languida liquit, Omnibus affatim Christi magnalia narrans. Dum per aperta suum dominus miracula sanctum Mirificaret, Adeluuoldus uenerabilis heros Inculcat precepta sagax, quae more paterno Iam prius instituit, nobis rituque magistro Obseruanda dedit, qui nos aetatis ab ipso Tempore primeuo Christo suscepit alendos, Lacte polique aluit, carnis quos lacte nutriuit, Nam mirandarum cernens magnalia rerum, Edixit quo quisque foret dum caelitus aeger Redditus optatae sancto medicante saluti, Seu rutilante die seu tempore noctis opacae, Protinus e manibus fratres opus omne relinquant Mundanam, peterentque sacram socialiter edem, Curarentque deo persoluere dulciter ymnum. Accidit interea, domnus cum presul abiret Vtilitate deus sibi quod commisit ouilis, Vt nostri quidam seniores, fraude maligni Daemonis illecti, precepta haec ferre nequirent, Sed graue ualde sibi, nimium fierique laborem, Sic nocturna sibi quererentur somnia tolli, Terque quaterque simul pulsati nocte sub una, Suaseruntque alios edicta relinquere praue, Quae seruanda dedit uenerandus episcopus illis. Assensum prebent aliqui suadente maligno; Intermittit opus sanctum pars maxima fratrum; Nocte soporifera solito miracula crescunt; Torpor eos somnusque grauis serpente ueterno Ludificante premit, sacri patefacta nec intrant Limina coenobii, nec debita carmina laudum Persoluunt domino; currunt ter quinque dies sic Neglecta uirtute dei pro crimine tali; Indoluit sanctus domini, precepta quod audent Presulis egregii contempnere mente procaci, Daemonio suadente malo. per somnia post haec Visus adest cuidam magna cum luce matronae, Fulgidus intuitu, niueoque decorus amictu, Vertice perspicuam gemmis auroque coronam, Calciamenta sacris gestans atque aurea plantis, Predulci sermone potens sic fatus ad illam: "Mox ut Wintoniae uigilans aspexeris almum Pontificem, dilecta dei, constanter ei dic, Imperet ut monachis uitam ducentibus illic, Ne cessent ymnis dominum laudare tonantem, Fit quotiens optata salus ibi cuilibet aegro Concessa ad tumulum Sunidhuni presulis almi. Valde deo siquidem hoc displicet omnipotenti, Ipse quod innumeris pandit miracula signis Visibus illorum: male sic rapiuntur et ipsi Rebus in humanis, ut munia debita laudum Non referant illi, studiis sed mente caducis Quod scelus est inhiant, diuinaque munera calcant. Obsecro, ne grauidum sit eis, nec corde molestum, Celsitonantis heri magnalia singula cantu Promere dulcisono, premat hos ne iudicis ira, Qui genus humanum diiudicat omne per ignem. Plura quid his? sed siquis abhinc a laude tonantis Clauserit ora piger, tumido uel corde superbus, Hoc nisi peniteat, uitii non fraude carebit. Nimirum deus idcirco tot tamque stupenda Tempore postremo prebet miracula mundo, Saxea molescant hominum peruersaque corda, Gaudia et ut quaerant homines aeterna polorum, Sunt quia signa fide tribuenda carentibus alma, Nec opus est adeo prebere fidelibus illa. Num domino parent, eius qui munera tempnunt? Nonne dei zelum caecata mente lacessunt, Qui reticendo negant eius magnalia tanta? Adde, quod ymnisonas si cessent reddere laudes, Protinus haec eadem cessabunt dona tonantis, Quod si caelestem satagunt benedicere regem, Tot deus omnipotens ibi caelica signa patrabit, Quot ualet humanis euoluere nemo loquelis, Hactenus acta loco mundanae partis in uno, Naturam geminam postquam diuina potestas Christi personam iunxit clementer in unam, Qui dens est ac uerus homo, qui morte perempta Aurea siderei penetrauit culmina regni, Vexit et excelsis quicquid suscepit ab imis. Talia mellifluo postquam precepta matronae Tradidit alloquio, uultum mox inde remouit Concitus angelicum, penetrato et culmine tecti, Lumine uibranti rutilum conscendit Olimpum. Euigilat matrona, dolens se luce carere, Quam uidit lucere sibi. tamen ocius inde Surgit, et accersit gerulis uelocibus almum Pontificem, narrans quicquid per somnia uidit. Qui motus paulisper, ut est sapientibus usus, Mittit item mandata loco, quo tunc erat ipse Regis in obsequio, duplici pro sospite regni, Fratribus et renouat, quae sanxerat antea iura. Mandat, ut altithrono laudum persoluere grates Intenti satagant, permiscet et aspera blandis. Siquis adesset ibi laudem qui reddere Christo Neglegeret, cella solus sibi staret in una, Cum fratres solitae peterent conuiuia mensae; Se gemitu lacrimisque lauans ac murmure tristi, Peniteat septem ieiuno uentre diebus, Noctibus et totidem merens, alimenta nec ulla Sumeret, excepto facili uegetamine panis Exigui, potuque leui de gurgite riui. Nuntius aduenit mandans edicta magistri; Inuadit cunctos nimia formidine terror, Mulcet item pietatis amor; post talia iussa Non audent tardare diu, precepta sequuntur Vnanimes; si forte die, si uespere, uel si Nocte foret mediante aliquis diuinitus aeger Curatus sancti meritis, pulsante metallo, Torpor abest, pigredo fugit, somnusque recedit, Et repetunt sancti fratres altaria templi, Cum iubilo cuncti simul una uoce canentes, "Laus sit, et imperium, decus et, tibi, Christe, per aeuum, Qui facis in sancto miracula tanta patrono, Claudere quae numero ualet aut comprendere nemo. Lundoniensis erat quo tempore uernula quidam, Versa cui posterga fiunt uestigia morbo, Perculeratque manus eadem ualitudo gemellas, Omnibus et membris sic debilitatus anhelat, Quo penitus nullam posset sperare medelam, Crescebatque dolor numerosa clade iacentis, Adficiens miseros longo merore parentes. Fama notat, quae signa micant patrata sepulchro Vatis, et extimplo per sexaginta uiarum Milia Wentanam baiolis defertur ad urbem. Peruenit ad sanctum, precibusque incumbit anhelis; Sol ruit oceano, nox surgit, et ecce repente Exiliere pedes, nerui sumuntque uigorem, Protinus et rectum capiunt uestigia gressum, Erectae manus supero medicamine sanae Plausere, et digitis pariter lusere solutis. Gaudia confestim rapiunt uotiua parentes, Dumque suum cernunt sanum diuinitus aegrum, Vt ueniunt mesti, redeunt sic postea laeti, Per meritum sancti Christo medicante patroni, Consuetam miseratus opem qui prestat egenis, Et reuocata suis adtemperat organa neruis. Nec solus superam persenserat iste medelam Lundoniensis homo, nimia sed peste grauatas Vidimus innumeras inde huc uenisse cateruas, Et patris ad tumulum superam rapuisse salutem. Denique caecati, quos sexus uterque tenebat, Huc quondam pariter uenere bis octo miselli, E quibus in prima statim ter quinque serenam Luce uident lucem, sextus decimusque sequentem Vidit, et euehitur cuneis cum pluribus aegris. Persoluunt condigna deo preconia laudum, Et qui Wintoniam pridem petiere gementes, Post ad Lundoniam laeti rediere uidentes. Hac quoque uir quidam praeclarus in urbe manebat, Diuitiis locuples, gressum qui perdidit omnem, Claudus utroque pede, tumuitque podagricus humor, Grossescente lue. medicos accersit, eisque Non minimas diuisit opes, ut sanior esset, Nilque ualent prodesse uiro, qui postea tandem Vectus equo sanctum perrexit adire patronum, Gens Augustinum quem nuncupat Anglica tota, Cantuarios archi qui rexit episcopus olim. Hunc adit; hoc meruit mediam medicante medelam, Et rupto pedis unius stat compede sanus. Tempus abit modicum; sanctus rumore patescit Noster et egregius; Wentam festinat ad urbem Semileuatus homo, precibus sanctumque requirit. Vix affatur eum; sancti mox ante sepulchrum Rumpitur alter ei subito medicamine compes, Et pede pro solo claudus qui poscere uenit, Sanus utroque redit, domino gratesque rependit. Rumor ubique uolans aegros facit undique sanctum Visere, quo nimia ualent a clade leuari. Bis deni uenere simul cum quinque iugatis Infirmi, uariis stricti languoribus omnes; Loripedes surdi, mutos comitantur et orbi. Perquirunt omnes una cum mente patronum, Et medicante deo, qui subleuat omnia uerbo, Protinus unius pariter sub lance diei Redduntur cuncti pulso languore saluti. His ita sanatis, quidam praediues habebat Ingenuis puerum quendam natalibus ortum, Extiteratque sibi praedulcis et unicus idem. Lumine corporeo fruitur quinquennis ab ipsa Natiuitate, et eo gaudens uidet omnia lustro. Praeteriit lustrum; perdit puer ilico uisum, Extiteratque alio caecus sine lumine lustro. Abripit hunc genitrix, populo uallata clientum; Detulit hunc sancto, noctem perducit et unam Excubiis ardente fide. mox mane corusco, Aurora ducente diem, glaucoma recessit Visibus a pueri, clarum dominoque medente Vidit adesse diem, meritum per presulis almi, Sospes abitque domum cernens puer omnia rursum, Nemine celsithrono laudes reticente superno, Omnia qui lustrat, pius et lustrata gubernat. Nec praetermittam per muta silentia, quod uir Ortus erat quidam clara de stirpe parentum, Ante sacri quam membra forent translata patroni, Finibus Anglorum patriis qui manserat idem, Vberibus gazis opibusque insignis habundans. Cui clausit geminas subito caligo fenestras, Et nox in tantum creuit per claustra genarum, Vt nihil exceptis posset sentire tenebris. Tandem luce carens spatiosum nauigat aequor, Multaque rura legens atque oppida mille peragrans, Venit ad excelsae sublimia culmina Romae, Multiplicatque preces interno pectore fusas, Quatinus amissum pulsa caligine uisum Perciperet, sanctis sibi succurentibus illis, Sunt ibi milleni qui circumquaque sepulti. Incumbit precibus; succedunt tempora lustri, Nec tamen optatae fruitur medicamine lucis. Adueniunt solito patriis e finibus Angli, Sancta peregrinis inuisere limina plantis Sedis apostolicae. uolat undique fama per urbem, Nuper in Anglorum quendam fore gente repertum Sanctum pontificem, signorum luce micantem, Nomine Suuidhunum, per quem moderator Olimpi Milibus aegrotis prestat beneficia turmis, Finitima de clade leuans diuinitus omnes. Nec mora, Romuleam liquit uelociter urbem Caecus, et Anglorum repetit per deuia gentem, Ante sacerdotis studuitque inuisere tumbam, Quam qua natus erat regni perquirere partem. Protinus hac ipsa qua nocte aduenerat illo, Percipit amissum longo iam tempore uisum, Suffragante sibi Suuidhuno presule summo; Miratur; stupuit; huc circumspexit et illuc; Fronte crucem signat; sese benedixit, et ambas Erigit ad caelum palmas, ac talia fatur: "Rex pie, Christe, tibi sit gloria lausque perhennis, Sitque tuum nomen benedictum semper honestum, Qui caecas reserando meas sub fronte fenestras, Solis inexhausti mihi cernere clara dedisti, Et Sunidhune, dei tu summe sacerque sacerdos, Semper haue, decus Anglorum, qui uera probaris Esse medela dei, qui confugientibus ad te Lumina restituis, prestas omnemque salutem. Certus ego hoc didici, per apertaque signa probaui, Tempore qui tanto peregrina per aula caccus Corpora sanctorum longe lateque petiui, Qui mihi si uellent haec lumina reddere possent, Sed deus omnipotens tibi me seruauit, ut eius Splendens in toto per te sit gloria mundo." Sicque domum laetus rediit clare omnia cernens, Illustrante deo, qui illuminat omnia uerbo. Praeterea quidam uir mansit in urbe Hrofensi Lumine priuatus, dimenso et corpore mancus, Necnon et lateris patiens utriusque dolorem. Fertur ab agnatis splendet qua sanctus ad urbem; Et mox euehitur reducique salute potitur. Lucis amoena uidet, rediuiuo et corpore gaudet, Sicque deum laudans repetit qua uenerat urbem. Duxit ibi spatium triduani temporis orans, Vir quoque luce carens in finibus extitit Hunum, Tempora nocturnis ducens septena tenebris. Hunc quidam solito praecessit ductor euntem Limen ad ecclesiae, foret aut quocumque necesse, Hunc iterumque domum pietate reducit amica, Tempore sed quodam furiis inuectus et ira Liquit eum campi in medio sine praeduce stantem. Solus ab hospitio per deuia longa remotus Stat miser, ignorans sese quo uerteret, aut qua Parte domum redeat. lacrimas effudit amaras, Exorans nimiis dominum singultibus, ut se Respiceret clemens, sic uerba precantia fundens: "O dee cunctorum, saluator ubique tuorum, Qui circumfuso caelum terramque pugillo Cingis, et aeterno circumdas omnia giro, Respice me miserum, quem cernis lumine captum, Longe et ab hospitio, duce me linquente, remotum. Dirige, queso, meos ad te super aethera gressus, Et dispone meos, placet ut tibi, conditor actus, Cum sanctis lucemque mihi concede perhennem Sedibus in superis, ubi lux tua splendet in euum. Fac, rogo, fac mecum solita pietate, redemptor; In manibusque nequam noli me tradere, sed nunc Tolle uel hanc animam misero hoc de corpore, uel me Suuidhuni meritis fac cernere lumina solis. Te quoque pontificum mitissime uocibus oro Flebilibus, succurre mihi pietate paterna, Hasque diu clausas dignare aperire fenestras, Qui facis innumeras a clade resurgere turmas. Credo fide plena te posse, uir inclite, si uis, Aurea siderei mihi reddere lumina caeli Per dominum, cuncto qui dat beneficia mundo." Obsecrat, et dicto citius sub fronte gemellae Effulgent acies, campi in medioque merentur Ablatum spectare diem. laetatur, et inde Vertitur ad proprii sine praeduce culmina tecti. Conueniunt fratres, stant hinc atque inde parentes, Et mirantur eum paulo ante abscedere caecum, Lumine percepto statimque redire uidentem. Rem quaerunt; exponit eis, se presulis almi Suuithuni meritis noua cernere gaudia lucis. Glorificant dominum, replet qui lumine mundum. Nec minus Eois gemini uersantur in oris Saxonum de gente uiri nil lucis habentes, Atra sed extinctae gestantes nubila formae, Quos totidem comitantur anus, quae tempore multo Officio manuum gemuere pedumque relictae. Auditu didicere dei beneficia, quae per Sanctum pontificem Wenta patrauit in urbe, Aegrotos sanando greges, statimque relictis Sedibus, unanimo properant inuisere corde Insignem pietate uirum, coramque beato Pontifice exorant dominum, conferret ut illis Consuetam miseratus opem. mox ergo uirorum Vultibus effulgent oculi, tandemque merentur Optatum spectare diem; mulieribus ambae Incipiunt medicante deo recalescere palmae, Et reduci uirtute uigent, manibusque leuatis Fronte crucem plaudendo notant, et commoda quaeque Perficiunt sancti meritis, atque hospite gressu Conuixere pedes, surguntque et calle nouello. Exiliunt, calcantque solum, coramque popello Huc hilares currunt, illuc alacresque recurrunt, Sicque domum redeunt domino gratesque rependunt, Praemia uirtutis qui munera datque salutis, Cui manet imperium nunc et sine fine per aeuum. Explicit exigui prior aegra Camena libelli; Incipit eiusdem peruile poema secundum. # Wulfstanus # de sancto Swithuno, 2 Has inter uirtutis opes rex inclitus Eadgar Promissum compleuit opus, quae uouit et almo Pontifici studuit toto persoluere nisu, Namque alacer domino, colimus quem nomine trino, Contulit argenti, gemmae rutilantis, et auri, Ter centum libras aequa sub lance probatas, Et iubet aurifices simul adfore quosque peritos, Vt patris dignum fabricent in honore sacellum. Conueniunt uillam fabri properanter ad illam, Quam magnam uocitare solent, opus eximiumque Certatim fabricare student, atque ocius explent Auxilio comitante dei, qua passio Christi Sculpta beata nitet, simul et surrectio, necne Eius ad astriferos ueneranda ascensio caelos, Plura inibique micant, quae nunc edicere longum est. Hac itaque expleta pulchro satis ordine capsa, Inclitus antistes pater et uenerandus Adelwold Corpore de sancti partem conclusit in illa, Nuntiat et regi quod iusserat omne patrari. His ille auditis, alacri fit pectore laetus, Precipit et capsam sibi praesentare paratam. Qua circumspecta fit laetior, hancque citatim Toto corde deo sancto uouitque Suuidhuno, Misit et extimplo quos secum nobiliores Tum fortasse habuit, mandans ut prepete cursu Cum cuncto pariter comitatu protinus irent Ad sancti patris obsequium, quin insuper addens Vt de Wintonia sexus simul omnis et aetas, Seruus et ingenuus quicumque maneret in illa, Procedat nudis tria per miliaria plantis, Obuiet et sancto cum relligione patrono, Omnis lingua dominum quo conlaudaret in unum, Et iubar aethereum clareret ubique per ymnum, Laudibus excelsis ac transferretur ad urbem. Est ita quod factum; siquidem processimus omnes Continuo nudis tria per miliaria plantis, Dulcia Dauiticis resonantes organa psalmis, Et uix incessum populo stipante mouentes. Progredimur pro posse tamen properanter, et ecce Obuia turba uenit sanctum comitata patronum; Congaudent nobis, nos congaudemus et illis. Tandem perspicuam ferri conspeximus arcam, Beselehelitica subtiliter arte politam, Argento albentem, gemmisque auroque rubentem, Atque in se pretium mundum quod uincit habentem. Sternimur ad terram, pronis ac mentibus omnes Condigno sanctum ueneramur honore patronum, Erectique dehinc preconia psallere laudum Coepimus, et feretrum sectando redimus ad urbem. Audires peditum iubilo modulasse cohortes, Aspiceresque equitum manibus plausisse phalanges. Iam simul ad Wentam laeti peruenimus urbem, Peruiaque occiduae reserantur limina portae, Et statim populis intrantibus obuia quaedam Caeca puella uenit, lacrimis sanctumque petiuit, Illius meritis caperet quo munera lucis. Orat, et extimplo fit lumine laeta superno, Spectarique uidens meruitque uidere uidentes. Tollitur in caelum populi uox aurea pulsans Sidera, proclamantque omnes hac uoce canentes: "Quis dens inmensus sicut deus, inclite, noster? Tu deus es uerus, qui regnas trinus et unus, Qui facis in sancto miracula tanta patrono." Ducitur in sanctam sanctus cum laude sacerdos Ecclesiam, cunctis gaudentibus atque sonora Voce creatorem laudantibus omnipotentem, Collocat et sanctam uenerandus episcopus arcam, Sicut erat dignum super altare inmaculatum. Sicque diem totum sacris expendimus ymnis, Et redeunt proceres, potuque ciboque refecti, Regis ad obsequium, narrantque per omnia quicquid Per meritum sancti meruere uidere patroni. Ille refert hilares imo de pectore grates, Quod tam grata pio fuerint sua munera Christo, Quae dignatus erat claris ita comere signis, Et cum rege pium benedicunt omnia Christum, Est qui rex regum, cui laus sit nunc et in aeuum. Vir fuit interea plebeius origine quidam, In Boreae regione degens, cui seruula quaedam Per furtum subtracta fuit, quam predo retentam Duxit ad excelsae sublimia culmina Wentze Seruile dicione, et eam promptissime cuidam Vendidit urbano praefatae sedis alumno. Mango domum rediit; famulans ancilla remansit E patrio distracta solo. sol plurima uoluit Tempora; seruiuit sine fraude fideliter illa, Omnia iussa tenens, et non sibi iussa relinquens. Accidit interea priscum uenisse patronum, Illius ad Wentam sibi commoda quaeque lucrari, Cuius in aduentu fit laeta ancillula, moxque Hunc audacter adit, domino ignorante cui tunc, Vt cecini, subiecta fuit, dominumque priorem Alloquitur secura suum; mox indice fama, Nota fuit dominae sed haec fabulatio seruae. Accersiuit eam blanda sub fraude minister; Ad dominam reuocata uenit, statimque misella Stringitur adtritis ingenti compede plantis, Amplius antiquum ne posset adire patronum. Vertitur interea caelum, et mox mane corusco Progreditur mulier, dominatrix effera seruae, Exercere sibi consueta negotia quaedam, Ancillamque domi liquit sic compede strictam. Quae mox, ut ualuit, cum compede limina transit, Et sola exterius sedit miserabilis illic, Et rogat intenta dominum prece cunctipotentem, Liberet a diris ut eam miserendo catenis. Vertitur ad sanctum, potuit quoquomodo, templum, In quo condignis ueneratur honoribus almus Presul, et hunc lacrimis totis pulsatque medullis, Illius ut meritis queat euasisse periclum. Orat, et extimplo fit munere laeta superno, Namque sacerdotem sibi uidit adesse micantem, Canicie niueum, praeclara et ueste coruscum, Accessitque ad eam, percunctabatur et idem Praedulci sermone, elegam quid haberet, eandem Arripuit dextraque manu, tenuitque per ulnam, Vexit et ad sancti tumulum pungentis in ictu, Inter et innumeram quae constitit undique turbam, Limina coenobii uallans quasi sacra uetusti, Ponit adhuc uinctis gemino cum compede plantis, Infra aditum claustri seris atque obice clausi, Iuxta altare sacrum, iacuit quo soma beatum. Mirum etenim dictu fuit et mirabile uisu, Plebe quod e tanta ualuit hanc cernere nemo, Sed neque presbiterum qui illam portauerat illo, Donec in sacro staret sic uincta sacello, Quod praesens clausum uidit tum claue popellus. Fit notum dominae, nimis et miratur apud se, Subsequitur tandemque suae uestigia seruae, Rem uisura nouam, quae contigit antea numquam. Aduenit interea frater, qui claue sacellum Clauserat, Eadzinus, uir religiosus, et omni, Inspirante deo, morum probitate uerendus, Cuius in hoc modico stat mentio scripta libello, Sunt ubi sancta pii legata notata patroni, Quo suadente fuit saeclo conuersus ab isto, Normalem ducens usque ultima tempora uitam; Participem regni quem credimus esse superni, Dilexit quoniam tota uirtute tonantem, Preceptisque dei seruiuit amore fideli, Cernit et egregium uisu felice Suuithunum, Cuius doctrinam studuit seruare modestam; Denique diuino constat moderamine gestum, Vt postquam saeclo fuerat conuersus ab isto, Custodiret eum cum sollicitudine, et illi Qualemcumque uicem uigilando rependeret, a quo Custoditus erat, mundi ne lata sequendo Lapsus in igniuomae rueret tormenta Gehennae, Sed magis angustae gradiendo per ardua portae, Aurea perpetuae conscenderet atria uitae. Ergo ubi constrictam bino cum compede stantem Vidit eam, clauimque sinu seruaret opaco, Ammirans nimium sic fatur semet ad ipsum: "Rem miram uideo, quodque est mirabile cerno. Nonne ego per memet clausi paulo ante sacellum? Et quis in hoc adito mulierem clauserat istam? Repperit an ualuam manus haec quam clausit apertam?" Accedensque ad eam populo auscultante profatur, "O mulier, quis (fare mihi) te clausit in isto Vestibulo, cuncti in quo te nunc stare uidemus? Quae te intrare sacrum suasit praesumptio claustrum, In quo mirifici requiescunt ossa patroni? Qua poteras clauso ratione latere sacello, Te quia non uidi claue haec cum limina clausi?" Tum mulier iuuenem cernens adsistere quendam Extra balconem, proprio qui nomine Eaduuoldus Clericus est dictus, monacho respondit, et infit: "Clericus iste suas, me clericus iste leuauit In scapulas, currensque locum me uexit ad istum, Meque modo hic posuit sancti patris ante sepulchrum." Clericus e contra iurando negauit, et inquit, "Te numquam ante meis conspexi testor ocellis." Illa ait, "ipse etenim me tu citus arripuisti, Hucque tuis scapulis celeri me calle tulisti." Clericus infausto dedit haec responsa precatu: "Dentibus insanis te, morsibus atque cruentis, Omni parte simul lanient ursique lupique, Et genus omne canum, tenebrosa nocte latrantum, Vndique te laceret, teque undique dente cruentet, Ante mihi imponam quam tam inportabile pondus." Illa refert tales ad se conuersa loquelas: "Presbiter accessit quidam uenerabilis ad me, Angelico uultu, niueoque decorus amictu, Vidit et in dominae miseram me limine flentem, Compatiensque mihi praedulcia uerba gementi Conloquitur, rapuitque meam promptissime dextram, Vexit ad huncque locum celeri me tramite sanctum, Corporis et tanta posuit dulcedine, quantam Promere non possem, centum licet ora mouerem; Et quia me templo postquam sistebat in isto, Non alium uidi, qui clericus esset in omni Hoc populo, praeter iuuenem qui comminus hic stat, Idcirco uoluens animo arbitrabar eundem Hunc fore, qui uexit huc me pungentis in ictu." Retulit has mulier populo mirante loquelas; Adstant innumeri uariis e finibus Angli, Et cernunt cuncti pariter magnalia Christi, Inuasitque omnem stupor et miratio plebem, Attoniti capita atque mouent, et corde supernum Glorificant dominum, qui tam perrara peregit Signa per egregii suffragia sancta patroni Suuithuni, cuius stat mentio semper in euum. Gloria sit patri, laus sit genitoque perhenni, Spirituique sacro qui regnat in aethre superno. Haec post occiduis uiduae torquentur in oris Diuerso languore duae. quarum una tenebris Anxia nocturnis, priuataque lumine solis, Nil uidet; obstruso gemit altera muta palato Ex utero matris, donec contingeret annos Ferme senectutis. quibus adfuit una uoluntas Visere patronum; per deuia multa uiarum Muta regit caecam, quae pro ductrice uiantes Explorat, qua parte queant perquirere sanctum. Nec mora, dum ueniunt, illique precamina fundunt, Caeca diem uidit, sermonem muta recepit, Regressaeque domum Christo pia uota rependunt, Suuithuni meritis qui illas sanauit opimis. Conuenere dehinc unius in orbe diei Ter deni, senique simul, languoribus acti, Lumine priuati, manibus pedibusque relicti, Auditu uacui, concluso gutture muti, Quinetiam multi paralitica corpora passi, In spatioque trium Christo medicante dierum Percipiunt celerem pulso languore salutem, Et repetunt proprias animis laetantibus aedes. Tempus abit modicum; ueniunt patris ante sepulchrum Languentes centum, bis deni, necne quaterni. Hi propriam curante deo rapuere salutem, Verteret ardentem cum sol bis septies orbem, Quique prius sanctum mesti petiere patronum Laetantur propriis sanati incedere plantis. Quid loquor innumeras strictim numerando salutes Innumeros sumpsisse greges? nam claudere nullus Signa ualet numero, quae sunt diuinitus acta Presulis ad tumulum, per singula puncta dierum, Nocte dieque simul tandem mora non erat ulla, Qua non languentes sanctum petiere gementes, Et dicto citius subitam meruere salutem; Denique prandendi nobis cum tempus adesset, Saepe fuere simul ter quinque, bis octoque, sani. Nec mora, et appositae laeti conuiuia mensae Liquimus, et sancti repetiuimus atria templi, Cantantes domino modulatis uocibus ymnum. Quis non posset ibi lacrimas impendere largas, Laetitia plenas? uel quem conpunctio cordis Ad bona non traheret, praesens cum plura uideret Agmina languentum dubia sub morte grauari, Surgere et extimplo sancti medicamine patris, Aecclesiae et tantas pauimenta operire cateruas, Vndique sanatis ibi quae iacuere medullis Prostratae coram domino, iubilantibus una Voce deo monachis, cum concrepitantibus ymnis? Saepe etiam medium nobis cantantibus ymnum, Longinquis uenere alii de finibus aegri, Continuoque suam cuncti sumpsere salutem, Limina coenobii sumus egrediendo nec ausi Linquere, pro signo donec caneremus et illo, "Laus sit in excelsis tibi, Christe, et ossana per aeuum." Saepe etiam nobis pueris discentibus una Quemlibet aut cantum, seu qualemcumque libellum, Contigit, ut tota penitus nil discere luce Possemus, signis pro crebrescentibus, omnes Sed uice continua sacram repetiuimus aedem, Sicque diem totum sacris expendimus ymnis, Laudantes dominum, qui cuncta gubernat in aeuum. Contigit interea quendam patrasse reatum, Nam occidit proprium crudeli morte parentem, Vnde reo statim precepit episcopus urbis, Ferrens ut uentrem constringeret acriter omnem Circulus, et similem paterentur brachia poenam, Continuosque nouem semet cruciando per annos Atria sanctorum lustraret saepe locorum, Viseret ac sancti pulcherrima limina Petri, Quo ueniam tantae mereretur sumere culpae. Ille uagus pergit, sese cruciatque peragrans Atria sanctorum, donec tortura misellum Stringeret ingenti per singula membra dolore. Nuntia fama uolat, patris et miracula narrat, Quae dens omnipotens Anglorum in gente peregit. Ille morae inpatiens spatiosum transmeat aequor, Wintoniamque petens, humili se pectore sternit Ante dei famulum, summissa uoce tonantem Exoratque deum, pia per suffragia sancti, Lenior ut fieret dolor intolerabilis illi, Quem iam per multos tolerauerat acriter annos, Cum subito miserente deo disrumpitur ille, Qui secuit uentris uitalia, ferreus orbis, Prosiliensque cadit, sanusque homo uentre remansit. Alter et orbiculus, qui strinxerat illius ulnam, Iamque fuit totus sanie liuoris opertus, Ante pedes cecidit, dolor omnis eumque reliquit. Ille erat in tantum modico sinuamine strictus, Vt uix articulos posset comprendere ternos, Idcirco mirumque fuit, quia prosiliebat Integer extra hominis quam strinxerat acriter ulnam, Cum multisque aliis testantibus inclita signa Compedibus, manicis, scabellis, atque bacillis, Coenobio pro teste fuit suspensus in ipso. Nobilis interea Flodoaldus onomate quidam Multiplices possedit opes, qui gnarus in urbe Wentana mercator erat, prudenter in omni Re semet circumspiciens, cui uernula quidam Seruili dicione fuit subiectus, eumque Dilexit nimium, quia nouerat esse fidelem. Prenditur is subito quodam pro crimine casu, Presidis Eadrici fit ductus et ante tribunal, Regia quem tenuit tum uillula nomine Calne. Mandat, ut hunc uigilum teneat custodia, donec Illius adueniat quem iam praediximus haeros, Portaret nudaque manu carbone rubentem Ignitum calibem, foret inculpabilis et si, Pergeret incolomis, si uero noxius esset, Plecteret hunc gladio tortor, ceruice retecto. Comperit hoc senior, properat festinus et illo, Quo sibi dilectus iacet inter uincula seruus, Prefectum regisque petit, quo linqueret omne Iudicium clementer, et ut sibi subderet ipsum Seruili dicione hominem, sine clade pericli. Abnuit ille preci, rursumque edixit, ut idem Iret ad examen, calibem gereretque rubentem. Condoluit nimium serui pro morte Flotholdus; Rursus ad Eadricum pergit cum munere et illi "Hanc," ait, "argenti libram tibi confero puri, Nec minus et seruum, tibi quo famuletur in aeuum, Linquere ut examen tantum digneris, et iste Effugiat uiuus, pro quo sum tanta locutus." His multisque aliis oranti corde laborat, Dedecus hoc quoniam patienti mente nequibat Ferre, suum famulum se coram morte necari. Quinetiam tristes simul accessere parentes Eiusdem famuli, donaria multaque spondent Praefecto regis, quoniam cupiere propinquum Eruere a turpis patefacto limine mortis. In uanum cuncti uotis precibusque laborant; Spreuit eos tumidus mundi pro fascibus omnes; Iussit adesse hominem; timidus stetit ille uocatus, Ignis adestque ingens, et mandat ut ipse ministri Proiciunt sarmenta rogo, flammaeque uoraci Inmittunt rigidam nimio cum pondere massam, Quae statim prunis recalescit et igne rubescit. Tum iubet ignitum iudex producere ferrum; Paret ei famulus, productus ab igne calibsque Exarsit candens, scintillat et undique feruens, Stipitibus geminis solitoque imponitur, et mox Compulit ipsum hominem massam portare. coactus Accessit, nudaque manu timide excipit illam, Et portat calibem multo carbone rubentem. Protinus incandens arsura repleuit et ingens Illius uolam, nimio turgore perustam, Signaturque manus statim de more sigillo, Vsque diem quem Phoebus agit lustramine terno. Conuocat ast hominem Flodoaldus luce sequenti, Repperit et miserum pro crimine morte necandum. Tristior efficitur famuli pro morte propinqua; Aduocat et fratrem, socios accersit et omnes, Disponens proprium remeando reuisere tectum, Vt cecini, quoniam patienti mente nequibat, Ferre suum famulum se coram uertice plecti. Plura quid his addam? dominus cum cerneret ipse, Funditus humanum misero solamen abesse, Vertitur ad dominum, comitatumque aduocat omnem, Hortaturque illos, secum quo supplice uoto Larga salutiferi rogitarent pectora Christi, Liberet ut miserum mortis de fauce, beati Suuidhuni meritis interuenientibus, aiens, "O deus omnipotens, hominum sator atque redemptor, Hoc rogo, mancipium tu clemens eripe nostrum, Presulis egregii per sancta precamina, et ipsi Hunc ego concedam, per quem tot milia, Christe, Languentum sanas, hunc si miseratus ab illis Caelitus eripias, mala qui scrutantur in illum." Dixit, et in domino fidens permansit ibidem. Denique transacta properanter luce secunda, Portauit calibem postquam miser ille rubentem, Tertia lux aderat, uigilum uallante caterua, Presidis et rursum perducitur ante tribunal, Quo circumstantes uideant manifesta clientes, Mundus ab illato fieret si crimine, uel non. Pallidus aduenit, trepidanter et adstitit, atque Presidis ad iussum timidus cito protulit ulnam, Designatque manum, qui clauserat ante sigillo. Circumstant miserum hinc hostes, inde parentes, Et spectant palmam certis obtutibus omnes. Quid morer? exclamat cum preside turba clientum, Extollunque hostes ipsi cum murmure uoces, Clamantes pariter, "uir hic inculpabilis est, est. Non est culpa in eo, non est aut crimen in illo. Dignum morte in eo poterit quis inicere quicquam, Quem mundam gestare manum hic cernimus omnes, Et quem mundatum domino mundante uidemus?" Talibus auditis stupuit Flodoaldus, et omnes Mentibus attoniti nimium mirantur amici, Qui palmam turgore uident carbonis adustam, Cernebantque hominem poenis ac uerbere dignum, Sperabant et eum merita iam morte necandum. Sicque inimicorum sunt uersi in tristia risus, Sic et amicorum sunt uersi in gaudia fletus. Impediunt tardam retinacula muta loquelam; Vincimur, exiguis nec possumus edere uerbis Talia signa dei, nec paupere promere cantu, Gloria tam clari sit quam ueneranda patroni. Nam mirum dictu fuit, et mirabile uisu, Excessitque modum hoc tam mirabile signum, Luce quod arsuram clara speculantur amici, Et totam palmam torgore inflante crematam, Conspexere et eam hostes sic undique sanam, Ignitum ferrum quasi numquam tangeret ullum. Haec tua sunt proprie, tua sunt magnalia, Christe, Qui facis in sancto, quae comperit antea nemo, Nam nihil in mundo de te sperantibus umquam Difficile est conferre tibi, quia subditur omnis Imperiis natura tuis, sua iuraque linquens Transit in aduersas te precipiente figuras, Et per se quodcumque negat te iudice prestat. Conticuere omnes strictis mucronibus hostes, Adstabant hominem qui decollare misellum. Preses conticuit, facieque pudente rubescit, Prodere nec ualuit, faceret quae culpa nocentem, Quem deus, ut uoluit, secreto examine mundat, Iudiciumque prius qui linquere tempsit iniquum Sponte sua, uirtute dei nunc ipse coactus Et libra seruoque caret, soloque pudore Contentus proprias rediit confusus ad aedes. Discedunt hostes confuso pectore tristes, Laudibus et laeti dominum uenerantur amici, Tolluntque agnatum mortis de fauce redemptum, Sunidhuni meritis interuenientibus, et mox Wintoniam repetunt, dominique insignia pandunt, Persoluitque pium Flodoaldus (nec mora) uotum, Contulit et famulum deuota mente patrono, Qui subtraxit eum tanti de clade pericli. Conueniunt fratres, solito et modulamine laudes Altithrono referunt, talem gaudentque patronum Esse sibi, per quem totiens noua gaudia cernunt. Hoc et inauditum plectro iuuat indere signum, Quod mira uirtute fuit diuinitus actum, Per meritum sancti, qui iunctus in axe tonanti Signipotens inopina piis medicamina uotis Impetrat, et miseris quae uult beneficia prestat. Precipit interea rex iustus et inclitus Eadgar, Quosque minis terrendo malos, lex staret ut ista Gentis in Anglorum diffuso limite, quo si Fur aliquis, seu predo ferox, inuentus eadem Adforet in patria, crudelia dampna subiret Lumine priuatus, miser et caecatus utroque, Tortor eique simul nares precidat et aures, Truncaretque manus plantasque securibus actis, Subtraheretque simul capitis cum pelle capillos, Seminicemque uirum poena cruciante peremptum Proiceret canibus rabidis exactor edendum, Nocturnisque auibus, coruis et edacibus, atque Membratim in uacuas caesum dispergeret auras. Stat praedicta pii lex et sententia regis, In commune bonum quam sanxerat ille benignus, Vnus quisque suis securo ut pectore lucris Plena pace frui posset sine murmure damni. Exploratores siluarum densa peragrant, Predonesque locis inuestigantur opacis, Et membris caesi prebent spectacula plebi, Perculerat terrorque animos formidine cunctos, Detestanda manus fuit et consumpta latronum, Sic ut ad extremum mater cum pignore posset Ire per anfractus securo pectore curuos Aequoris Eoi de finibus absque periclo, Litoris occidui donec contingeret oras. Prenditur interea quidam sine crimine furti, Nec mora, iudicio fuit et dampnatus iniquo; Lumine priuatur, miser et caecatur utreque, Naribus excisis, auresque manusque secantur, Insontique pedes tantum liquere gemellos, Et capitis miseranda cutis cum crine remansit. Accedunt ad eum tristi merore parentes, Ad propriamque domum caesum duxere propinquum. Vnus enim penitus fuerat de sedibus orbis Obrutus, alter ei supra faciemque pependit, Quem compassa uiro statim muliercula quaedam Prendit, et extinctum miserata reduxit in orbem, Sicque theophania Christi permansit ab alma, Idibus octauis Ianum releuante capella, Torqueret donec maior letania recursum, Septenas Maii tauro lustrante Kalendas. Interea solito uolitans pennata per Anglos Nuntia fama ruit, patrisque insignia pandit. Hortantur miserum fraterna uoce propinqui, Pergeret ut Wentam, rogitaret et omnipotentem Pura mente deum, quo per suffragia sancti Redderet auditum misero miseratus ademptum. Percipit ille fidem; Wentam peruenit ad urbem, Pro sola auditus sanctum poscitque salute, Desperans ullum se posse resumere uisum, Antea caecatum quia non audiuerat umquam Quemlibet extinctas iterum accepisse fenestras. Auribus auditum petiit, quae sanguine plenae Vocis iter nullum dextra leuaque trahebant, Talia contrito fundens suspiria corde: "Christe, tua pietate meo succurre dolori, Dampna uides quem dira pati sine crimine furti. Te rogo per sanctum hunc patrem, concede meis nunc Auribus auditum caesis, deus alme, uel istam Tolle animam citius misero hoc de corpore, postque Aeternam largire mihi super aethera uitam." Vix ea fatus erat, mirum dictuque gemellae Vultibus effulgent acies, atque orbe repletur Obrutus ante oculus, dominoque fauente meretur Insolitum spectare diem. patuere fenestrae Auribus excisis, auditus et intrat apertus. Obstupuit natura, suas quia perdit habenas, Hactenus in mundo quoniam sibi talia numquam Contigerant, aliquem post lumina prendere uisum Caecata, et reducem post nubila cernere lucem, Hunc praeter solum, patris medicamine fotum. Hoc neque preteream, quamuis reboare coturno Non ualeam modulo, sed magnificare stupendum Paupere et exiguo temptabo poemate signum, Tempore non alio quod caelitus extitit actum. Sirius autumno segetes coquit ubere laeto, Frugibus inmensae ruperunt horrea messes, Vitibus et grauidis confert sua munera Bachus, Et spumat plenis uindemia sordida labris. Sicut et in reliquis, hac in regione remota Regia messores habuit quoque uilla Clearan. Insistunt operi nimio sudore madentes, Certatimque metunt, pluuia ne forte grauentur, Imbribus aut subitis. ad quos e calle uiator Diuertit quidam, uegetans se paupere uita. Obsecrat, e tantis sibi quo perpauca maniplis Dent alimenta, quibus uegetaret seque suosque. Suscipiunt uotum miseri pietate coacti, Triticeos ternos illi donantque maniplos. Accipit, hosque domum parat alite ferre sinistro, Vix adiitque locum, solito quo forte iacebat Limes agro positus, litem ut discerneret aruis, Dispensator ei fuit obuius ecce repente Regius, huncque rogat sibi quis frumenta dedisset. Maluit ille mori largum quam prodere amicum. Dispensator ad haec furiis accensus et ira, Stringere compedibus miserum pede mandat utroque, Seruet et hunc uigilum custodia nocte dieque, Verberibus lanians, flagris scopisque cruentans, Morte tenusque hominem crucient tormenta, dehincque Plecteret hunc gladii tortor mucrone retecti. Protinus inuadit stringitque satelles egenum, Ducit et ad uillam peruerso tramite Clearan. Perueniunt quo carcer erat; quem sedibus imis Tortores clausere truces, uestigiaque eius Ligno mersa cauo uinclisque tenacibus artant. Abscessere, et ibi clausum liquere misellum. Sol ruit oceano; uigilum custodia uenit; Carceris ima petit uallans hinc inde ligatum; Flammea nocturnas pepulit candela tenebras, Et uigiles primae duxere crepuscula noctis. Mitibus interea miser e custodibus unum Poscebat uerbis, ut ei comodare parumper Dignetur modicum secet unde superflua cultrum Vnguibus. oranti fauet ille benignus, eique Ferrum porrexit. totis et nisibus ille Inuocat astrigero qui regnat in axe tonantem, Et rogat, ut sancti precibus succurreret illi, Posset ut instantis uitare pericula mortis. Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris Incipit, et fessos gratissima serpit in artus, Opprimit et uigiles sopor ecce grauissimus omnes, Ceuque forent ebrii, siceraque meroque sepulti, Sic simul horrisono stertunt spiramine cuncti. Vidit ut hoc uigilans ingenti compede strictus, Ingemit exorans tacito clamore deum, qui Erigit elisos, soluitque ligamine uinctos, Hunc ut a poena soluat miserendo futura, Clamat et ad sanctum, "pater o uenerande Suuidhune, Te rogo, tu misero mihi nunc placatus adesto, Tu precibus sanctis haec solue tenacia uincla, Qui facis ut languor fugiat ueniente medela, Qui releuas plures, releua miseratus et unum, Vt dominus rerum per se laudetur in aeuum." Dixerat, ut manibus cultrum mox arripit, huncque Imposuit ligno strictus fuit unde cauato, Constanti flagrante fide, et (mirabile dictu) Ingentem facile perfindit acumine cippum, Quis ueluti caseum praecidit lacte recentem, Et claui rigidam, fuerat quae ferrea, massam Ceu tenuem stipulam, et quasi telam rupit aragnae. Soluitur attonitus mox compede liber aperto, Surgit, et erexit geminas ad sidera palmas, Exorans sanctum pius ut succurreret illi, Liberet a soeuis et eum custodibus, hunc qui Verberibus nimis statim laniando grauarent, Si surrexissent, uigilandoque membra leuassent. Nec mora, custodes tacitus pertransit, et illos Disponente deo grauidus sopor opprimit omnes. Accessit, quo clausa fuit munimine serae Ianua non modicae, nam pessulus intus opaco Obice quadratus muniuerat undique seram. Vidit, et expauit, trepidansque lugubriter haesit, Concutitur magnoque metu, sic corde gemitque: "Heu mihi, qui infelix hominumque miserrimus adsto, Quid mihi nam prodest, uinclis quod liber apertis Excessi uigiles, qui me tenuere ligatum? Interitus grauior restat mihi, poenaque maior, Ni mihi subueniant tua nunc suffragia, Christe. O Suuidhune pater, ne me, rogo, sancte relinquas, Sed solita pietate mihi succurre, precor te, Quatinus hanc ualeam tacite hinc euellere seram, Nullus et hoc uigilum persentiat indice quoquam." Sic ait, et rigidam fidenti pectore seram Arripit; illa manum facili uirtute trahentis, Haud mora, subsequitur, sua sic retinacula linquens, Adforet in sera nullus quasi pessulus ipsa, Vnguine sed perfusus foret praepinguis oliui. Quam tacitus deponit humi, miratur et in se Rem gestam, coepitque deo iubilare tonanti, In se sperantem qui numquam deserit ullum, Anxietate leuat sed eum miseratus ab omni. Iam perfecta uiri fiducia pectore fulsit, Orat et, ut sancto sibi subueniente patrono Horrisonas aperire queat cardine ualuas, Eximium dare quae strepitum uoluendo solebant. Has aperit, nullum penitus sonitumque remittunt, Cardo rotans sed uterque silet uelut orbita plaustri, Resina pingui fuerit cum forte peruncta. Carcere, compedibus, custodibus atque solutus, Gaudet ouans, iugulandus erat qui morte nefanda, Liber et horrisonae transiuit limina ualuae, Progrediensque foras, plaustri citus arripit orbem, Quem tacitus ianuae opposuit, ne staret aperta, Sentiat et uigilum quae sunt custodia facta. Sic qui clausus erat paulo ante et compede strictus, Tortores nunc ipse suos claudendo uicissim Euolat illesus, meritum per presulis almi. Sic pietas domini, bona quae non denegat ulli, Incolomem dat abire hominem, sed cardine fixo Irrita recluso custodia permanet antro. Saepius et uigiles illusit ianua fallax, Rem gestam penitus qui non sensere sub umbra, Compedibus uinctum credunt sed adesse misellum, Et repetunt dulcem securo corde soporem. O semper laudanda fides, tibi subditur illud Quod natura negat, solitis quam moribus uti Non sinit omnipotens, quotiens iubet ipse potenter Posse quod insolitum fieri mirata perurguet. Ergo homini pietate dei de morte redempto Fit uia; ui rumpunt gressus somnumque moramque; Non cessat tota uelox incedere nocte, Donec Wentanam properando ueniret ad urbem. Interea noctis tetra caligine mersa Consurgens aurora micat; torpore grauati Excutiunt sua membra uiri, sumuntque flagella, Torquerent ut eum, quem primae tempore noctis Compede constrictum mediis liquere tenebris, Hunc pietate dei nec adhuc sensere solutum, Vtpote perspicuus quia nondum fulsit Eous, Nec rebus certum lux adtulit alma colorem. Nec mora, conueniunt, nequiquam hominemque requirunt. Fallit eos cippus claui compage solutus, Cultelli medius facili uirtute recisus, Inque duo disrupta iacet uis ferrea claui. Diuersi circumspiciunt, mirantur et omnes, Qua posset uirtute aliquis praecidere tantam Compedis et claui per opaca silentia massam. Accedunt quo carcer erat paulo ante reclusus; Ecce uident aliud, quod adhuc mirentur; ibi nam Sera iacet reserata solo sine claue, stupetque Vultibus attonitis eadem custodia; post haec Hostia propellit toto conamine, uixque Preualet obstructas tandem patefacere ualuas, Opponente uiro, quas obstruit orbita plaustri. Soeuit ad ista cohors, facti nec conspicit usquam Auctorem, nec quo ardens inmittere possit, Vindicet ut tantum quod eos sic luserat actum. Confusi referunt domino quid contigit illis; Exhibuit faciem nihilominus ille pudentem, Nec sapit unde hominem perquirere possit ademptum, Quem cunctis patuit domino soluente solutum. Ille morae inpatiens, orto iam sole corusco, Venit ad excelsae sublimia culmina Wentae, et Vt grates ageret tanto pro munere supplex, Sternitur ad terram dominum uirtutis adorans, Cordis et affectu sanctum ueneranter honorans, Hunc qui de tanti subtraxit clade pericli, Illius auxilio, solus qui regnat ab aeuo. Interea horrendis quendam subitisque tenebris Inuoluit caligo uirum ter quinque per annos, Corporeo uisuque caret, qui nomine Birhferth Dictus erat proprio. prouiderat hicque fidelis Rura monasterii, pulchro quod onomate quique, Virginis innuptae sanctum sub honore Mariae, Abbandun uocitare solent, quod iure paterno Rexerat Osgarus iam tunc uenerabilis abbas; Nunc etiam pietate dei moderante superni Moribus egregiis est cui praelatus et almis, Qui noto cunctis Niger est agnomine dictus, Mente sed irradiat Vulfgarus et ore coruscat, Commissumque gregem monitis precibusque tuetur, Augmentoque boni in domino laetatur ouilis. Interea caecus tetra caligine mersus Adhibuit complura suo medicamina morbo, Nilque ualent prodesse uiro. bis sena deinde In caput a medicis infertur adustio caeci, Nec habuit melius, nocuit sed adustio peius. Comperit auditu sancti miracula patris; Ad Wentam nudis uenit cum preduce plantis; Duxit ibi noctem coram patre peruigil unam, Et rogat extinctae reddi sibi munera formae. Consurgens Aurora micat, sanctoque medente Restaurata: suis micuerunt ora lucernis, Sospes abitque domum, carpens sine preduce cursum. Venit ab Anglorum dimotis sedibus alter Caecus, eo uoluente, canit quem dactilus, anno. Fama notat sancti celeberrima signa patroni; Cum puero ductore citim properabat ad ipsum, Corporis ut celerem mereretur habere salutem, Caelitus optatum possetque resumere uisum, Iamque uiae prope finis erat, tum forte uiator Calle fatigatus coepit dare membra quieti Fessa, loco ternis qui milibus extat ab urbe Wintonia, quem lingua Petram uocat Anglica Regis, Est ibi uexillum quoniam de rupe uetusto Erectum sublime crucis, sub onomate ueri Regis, et aeterni super omnia regna potentis. Euigilat caecus fugiente grauedine somni, Et consedit humi, ductorque famelicus illum Alloquitur: "rogo, care pater, pellamus acerbam Pane famem, potuque sitim, quia uexor utroque, Viscera sicca gerens, multum nec distat ab urbe, Quam prope iam uideo, postquam peragramus et illam Vescendi nobis aderit quia nulla facultas; Corpore ieiuno tunc deficiemus et ambo." Caecus ad haec: "non tempus adhuc ieiunia solui." Est," inquit, "transacta," puer, "nunc hora, pater mi." Respondit, "quantum super est hinc callis ad urbem?" "Ad sanctum ueniemus," ait, "iam calle citato, Idcircoque cibum rogo te sumamus, ut illuc Tendere possimus, stomachi uirtute resumpta, Est populi quia magnus ibi, creberque tumultus." Aeger ad haec: "non nona suam peruenit ad umbram, Nec dumque alternis sonuerunt cimbala plectris. Expectemus eam, te flagito sedulus, horam Et precibus uatem postquam petierimus almum, Soluamus miserente pio ieiunia Christo." Ductor ad haec rursus subdens puer improbus infit: "Est, pater, est nonae, mihi credito, circulus horae; Est ut dico tibi tempus ieiunia solui. Iam tenet Hesperias uergens sol aureus oras." Haec cum dicta forent, caecus properare uiantes Audit, et explorat callem, quo tendere tanta Turba uelit. respondit ei, "sunt quique miselli; Wintoniam tendunt, uotis sanctumque requirunt, Ducentes proprios uariis languoribus aegros, Illius ut pietas releuet de clade misellos." "Qualis," ait, "foret iste locus quo forte sedemus?" "Staurus adest," inquit, "hic saxea grandis et alta, Erecta ad laudem summae et deitatis honorem." Caecus ad ista senex, fidenti pectore surgens, Expandit geminas supplex ad sidera palmas, Exclamans lacrimis imo de corde profusis, "O deus omnipotens, regnum per saecula cuius Numen et aeterno complectitur omnia gyro, Aspice de summis, regum rex inclite, caelis, Decute nocturnas et ab his, rogo, uultibus umbras, Et clarum largire diem per presulis almi Suuidhuni meritum, qui gaudet in aethere tecum. O si perspicuo merear quandoque uidere Lumine Wintoniam, pater o uenerande Suuidhune, Subueniant tua queso mihi suffragia, ne sit Peccatum pergrande mihi ieiunia sancta Soluere, nona priusquam fulgeat hora diei." Vix ea fatus erat, subito et lustratus ibidem Aurea siderei cernebat lumina caeli; Circumfert oculos, secum miratus ouansque, Moenia ceu cupiit Wentanae conspicit urbis. Ibat et inpransus, ceu uouerat antea, uenit Ad sanctum grates referens, atque omnia narrans Fratribus. hi ueniunt, laudes solitasque rependunt Auctori Christo, qui regnat in aethre superno. Debilis interea quidam, pede claudus utroque, Cernuus ad terram contracto corpore totus Haerebat, scamnis se sustentando gemellis. Ductus amicorum molli gestamine, sanctum Peruenit ad patrem, fusa et prece sanus abibat, Arripuitque fugam, maturo calle pedester, Coenobioque in eo uidit quem postea nemo. Per scabella tamen patuit res ipsa popello, Per sanctum patrem caperet quod et ipse salutem. Consul erat quidam qua tempestate, caducis Praepollens opibus, regi dilectus eratque Eadgaro nimium. multo comitatus equestre, Vt mos est Anglis Saxonibus, ire parabat, Visere concessum regali munere uicum. Scandit equum, pubesque uirum comitatur euntem, Maturant alacresque uiam. puer ecce repente Indolis eximiae quidam, properante ruina, Lapsus equo cecidit, mox et confregit ei crus, Et quassat dextram dolor intolerabilis ulnam, Omnibus et membris ita fit resolutus, ut omnes Hunc credant comites subita iam morte necandum. Condoluit nimium pueri pro morte, gemitque Mente comes, totis dominum poscitque medullis, Illius ut solita releuet pietate ruinam, Suuithuni per magna uiri suffragia sancti, "Sancte, tuis," aiens, "precibus, Suuidhune, tonantem Exora dominum, puero quo conferat isti Prosperitas opem, quod si concesserit illi Pronior existam, semperque fidelior exhinc, Quin etiam puerum tibi praesentabo tenellum, Subuenias ut ei, quo sunt tua busta sacello, Percipiatque inibi sanus beneficia Christi." Talia corde pio rogat, et puer ecce repente Prosilit incolomis, iacuit qui in limine mortis, Artubus et cunctis ita sanus et integer extat, Ac si lapsus equo nullum persenserit ictum. Consul ad haec hilaris dominum benedicit, et omnes Non cessant Christum comites laudare tonantem, Pectore contritum qui numquam despicit ullum. Te quoque, Francorum gens o clarissima, noster Pauper et exiguus resonat cum laude libellus, In nostra quoniam non tantum gente, sed in te Sunt quoque per nostrum miracula gesta patronum, Fulgida sanctorum glebis quae mille coruscas, Nomina scit quorum, qui regnat in arce polorum. Talia nam nostris dum signa geruntur in oris, Hac in parte fuit quaedam matrona fidelis, Edita nobilium clara de stirpe parentum, Quae duxit uitam cum religione modestam, Ardescens in amore dei. grauis ecce repente Stringit eam per membra dolor; non promere uerbum Eloquio priuata ualet, nec percipit ullum Prae nimio languore cibum. uoluuntur in axe Viginti cum sole dies; hoc tempore toto Sic miseranda iacet, quasi nec spiramen haberet. Interea quidam nostra de gente sacerdos More cupit solito Gallorum uisere gentem, Hospitiumque habuit susceptus in urbe uiator, Qua mulier uexata iacet. quod sensit ut eius Vir, cui notus erat uenerabilis ille sacerdos, Mox ad eum celeres mandat properare clientes, Exorans, aliquam saperet si forte medelam, Ocius hanc miserae miserans impenderet aegrae. Ille fidem sumens haec uerba remittit amico: "Me puero, numquam studui didicisse medelam; Arte quidem careo, uos ut bene nostis amici, Sed tibi consilium praestabo salubriter unum Cui si consensum dederint tua pectora firmum, Indubitata dei beneficia sentiet aegra, Si ualet atrocis uitare pericula mortis. Precipe candelam citius formare nouellam, In temploque dei facito hanc lucere sequenti Nocte, salutiferi patris sub honore Suuidhuni, Per quem magna deus miracula prebet in Anglis, Exoraque deum pro coniuge pectore fido. Spero quod optatum capiet sanata medelam, Subueniente deo meritum per presulis almi." Verba sacerdotis uir ut audiit ille fidelis, Nec mora, candelam iussit tornare rotundam, Hancque sacerdoti festino tramite ferri. Qui caereum accipiens apices hos sculpsit in illo: "Sancte Suithane pater, per quem medicamina confert Aegris corporibus qui cuncta creauit Hiesus, Te precor, huic priscam mulieri posce medelam, Alma fides domini populo clarescat ut omni, Per meritumque tuum Christus laudetur in aeuum." Plura quid his addam? mulier mox luce sequenti Percipit amissam pulso languore salutem, Conlaudans totis dominum sanata medullis, Et referens cunctis summi praeconia uatis. Sed necque praeteream, quod ibi muliercula quaedam Manserat, obscuro quae tempore noctis opacae Oscitat, ore crucem neglexit et indere sanctam. Plectitur haec zabuli statim feritate maligni, Mandibulae et penitus fit ei compago soluta, Atque a se disiuncta patent utraque labella, More canis rabidi, qui fauce tabescit hianti. Sumere quae uictum potuit nulla tenus ullum, Eloquio planum ualuit nec promere uerbum. Conuenere ad eam merenti corde parentes, Exponuntque illam trans aequora, calleque recto Fertur ad Anglorum mulier quasi mortua gentem. Mensibus expletis iam tunc solaribus octo Vexauit postquam dolor intolerabilis illam, Ducitur ad Wentam, precibusque incumbit anhelis Ante dei famulum; mox surgit laeta saluti Restaurata suae; uestigia nulla doloris Apparent in ea, sed prisca uoce reuersa, Mandibulae compago suos reuocatur in usus, Ceu mulier nullum fuerit perpessa dolorem. Quae sanata suas gaudens remeauit ad oras, Glorificans dominum praelucentemque Suithunum. Comperit et sancti quidam suffragia latro, Accola Francorum fuerat qui gentis et ipse. Prenditur is subito furti patrasse reatum, Clauditur et caeco tali pro crimine statim Carcere, mersa cauo tenet et uestigia ligno, Soeua catenatis ac uincula sustinet ulnis, Donec mane trucis subeat suspendia mortis. Qui prius in culpa fieret quam prensus iniqua, Audiit inuentum nuper trans aequora sanctum, Per quem mira deus spectacula prebuit Anglis, Aegris subueniens, strictos et compede soluens. Huius in obscurae reminiscens tempore noctis, Ingemit, effundens lacrimas et talia dicens: "O dee, siderei sator et moderator Olimpi, Eripe me miserum mortis de fauce, per almi Pontificis meritum, per quem tot milia, Christe, Gentis in Anglorum diffuso limite sanas. Inuoco, sancte, tuum, quod nescio promere, nomen; Obtestor dominum: scit hoc ille, omnia qui scit. Posce deum, misero mihi quo succurat in isto Carcere. ab hinc furti numquam patrabo reatum, Si licet instantem mihi nunc euadere mortem." Dixit, et extimplo sunt omnia uincula rupta; Compedibus plantae manicis soluuntur et ulnae; Carceris ad ualuam properat: nihilominus ipsa Stat patefacta, ferox quam clauserat obice custos. Progreditur iubilans mortis se euadere poenas; Liber abit sancti meritis, uirtute tonantis, Cui decus, imperium, sit gloria, lausque per aeuum. Vir fuit interea generosus origine quidam, Perfusus niueis honorando in uertice canis, Insula quem tenuit, proprio quae nomine Vecta Dicitur, hicque nouem paraliticus extitit annos, Seque leuare ualet nulla ratione cubili, Presidio absque sibi iugiter famulantis alumni. Angelici iuuenes cui tempore noctis opacae Adsistunt gemini, miro fulgore corusci, Dulcibus alloquiis et mulcent talibus aegrum: "Tempus adest frater iam te consurgere lecto, Quo recubas, ideoque tuis nunc indue temet Exuuiis, limenque domus transcendito uelox, Noster et esto comes, nostras audique loquelas." Qui mox ut ualuit, lecto consurgit, ut illi Per somnum patuit, iuuenum paretque loquelis. Vestibus induitur, limenque excessit, et extra Tecta domus ueniens pueris sociatur eisdem, Qui dixere ad eum, "nobiscum curre." ait ille, "Currere non ualeo, quoniam paraliticus exto, Iamque nouem lapsos sol rite peregerat annos, Surrexi numquam sine sustentamine postquam." "Ne paueas," subdunt, "nos sed comitare parumper. Nos hac nocte locum te perducemus ad illum, In quo percipies, Christo medicante, salutem." Quae responsa libens paraliticus audit, et illos, Quo nisu potuit, statim comitando cucurrit; Praecedunt sed eum, quibus est habitatio caelum. At iuuenes dum calle sequi non praeualet aeger, Aeris alta petit super hos uolitatque leuatus, Et duxere illum per amoena uirecta uolantem, Campus ubi nemerosus adest, qua lilia candent, Et rosa purpureo uernans rubet undique flore, Stant et oliuetis ubi cinnamoma refertis, Balsama nectareis spirantque uirentia guttis, Messis aromaticae redolent et germina cuncta. Est ubi summa quies et delectatio perpes, Lux sine nocte iugis, uitae et dulcedo perhennis. Huc illucque acies circumtulit aeger, et ecce Conspicit ecclesiam, gemmis auroque coruscam. Hanc celer ingreditur, stantem conspexit et illic Quendam pontificem, miro decoramine comptum, Ante altare sacrum, ueluti celebrare paratum Missarum domino sollempnia, et inquit ad aegrum, "Huc, homo, sta propius, nostris atque utere uerbis Vtilitate tua." trepidans ait ille ierarcho, "Pande tuum mihi uelle, pater mirande, precor te." Presul ad haec: "quae dico tibi, tu sedulus audi. Ne studeas inferre malum, te suadeo, cuiquam Vlterius hominum, sed noxia cuncta relinque, Quae lacerant miseram crudeli uulnere mentem. Irascens animo cuiquam maledicere noli, Sed de corde tuo detractio cuncta recedat. Numquam consensum tribuas predonibus ullum, Sed furum manui tuus acriter obuiet ensis, Sacrilegas sternendo acies, et dilige Christum, Christicolas omnes et amare memento fideles, Et cunctis bona quaeque impende libenter, Possibile est quantumque tibi, miserere misellis. Haec si sollicitus seruaueris atque benignus, Percipies priscam Christo curante salutem, Insuper et uitam cum prosperitate perhennem." Talibus auditis sancti sermonibus, aeger Voluit in occulto nullum se ledere uelle, Hunc nisi primum per iurgia lederet ipsum, Et se uelle bonum conferre fideliter illi, Qui sibi corde prius bona largiretur amico, His atque his similem semperque rependere sortem. Inclitus antistes penetralia comperit eius Pectoris, et talem repetit nitido ore loquelam: "Desine iam fili; disponere talia noli; Discedant animo, te nunc quae uoluere cerno. Ledere ledentem te noli corde feroci, Quin potius sectare pii uestigia Christi, Qui maledicta ferens, nulli maledicta rependit, Sed nec cum patitur rigida feritate minatur, Quin pro se patrem ledentibus omnipotentem Exorat, quo saluet eos, "pater," in cruce dicens, "His ignosce, suum nequeunt quia scire reatum". Ista deditque suis precepta sequacibus, aiens, "Diligite infestos sub amica mente inimicos, Qui uos oderunt, bona cuncta rependite contra, Proque illis orate pii, qui corde maligno Vos turbant et agunt, nos et per probra lacessunt, Vt deus aethereis uobis pater extet in oris, Haeredes patriae faciatque haerere supernae." Hoc et apostolici confirmant dogmata uerbi: Si tuus esuriens inimicus adesse uidetur, Aut sitiens, satiare cibo hunc potuque memento." Talia mellifluo deprompserat ore sacerdos, Verba salutiferi monita et praedulcia Christi, Quae redolent superando fauos atque omnia mella. Languidus angelicum perquirit ad ista ierarchum, "Sancte dei, dignare mihi, rogo, pandere quis sis, Pectoris humani cui sic archana patescunt." Ille ait, "ille ego sum, ueni qui nuper ad Anglos," Planius infirmo uerbis quasi diceret istis: "Ille ego sum sanctus, per quem moderator Olimpi Coepit in hoc anno languentum plura lenare Corpora, depulsis languoribus." aeger ad ista: "Dic, rogo, quo pollens uocitaris onomate, sancte." Mirificus uates dedit haec responsa roganti: "Moenia Wentanae ueniens cum uiseris urbis, Inuenies nomen, quod nunc obnixe requiris," Clarius aegroto dictis quasi panderet istis: "Ille ego sum presul, qui dicor onomate Suuidhun, Qui nuper fueram Wentana repertus in urbe." Haec ubi dicta pio sanctus sermOne peregit, Languidus ad propriae secreta reducitur aedis, Nec mora, et euigilat fugiente quiete soporis. Conuocat uxorem, narratque per omnia quicquid Viderat in somnis, se qualiter aethre uolantem Duxerunt iuuenes per amoena uirecta micantes, In quibus egregii didicit mandata ierarchi. His mirata super coniunx sic fatur ad illum: "Visne uocem nostros, o mi dilecte, clientes, Quatinus ecclesiae baiolent te ad limina sanctae, Insula quam domino benedictam continet ista? Nonne allatus eo poteris rogitare tonantem, Quo tibi concedat pulso languore salutem, Per meritum sancti, qui splendet ubique Suithuni? Ipse erat, haud dubium, presul uenerabilis ipse, Tempore nocturno tibi qui comparuit, et te Verba salutiferi docuit praedulcia Christi. Ergo age, sume fidem, sine te et deducier illuc, Quo ualeas celerem capere, ut confido, salutem." Consilium placuit, quod suggerit illa marito. Nec mora, sub lucem mandauit adesse clientes, Suasit et ut coniunx, sanctam defertur ad aedem, Exoratque deum uotis ibi cunctipotentem, Qui mare, qui terras, qui lucida condidit astra, Quo succurrat ei meritum per presulis almi, Continuoque citam sibi sensit adesse medelam, Totus et erigitur, rediuiuo corpore sanus, Sicque domum sospes redit, et uestigia linquens Tandem aliena, suis laetatur uadere plantis, Inmensas domino studuitque rependere grates. Conlaudat Christum pariter comitatus et omnis, In sanctis qui mira facit mirabilis in se. Qui postquam sanatus erat non tempore multo, Assumit comites secum trans aequora plures, Et sequitur surgens a puppi uentus euntes. Certatim nautae feriunt mare, et aequora uerrunt Ocius optata cunctique fruuntur arena. Wintoniam ueniunt, ex ordine cunctaque pandunt Magno pontifici, nec non et fratribus, illic Suaue iugum domini baiulantibus, atque citatim Conueniunt, Christum solito et uenerantur in unum. Sensit et astriferae caecus fomenta medelae, Contigerat subito cui lumine solis in ipsa Paschali caruisse die, dictante tremendo Iudice, qui pensans aequo discrimine cuncta, Hunc domat aduersis, hunc prosperitatibus ad se Adtrahit, his atque his nunc haec nunc illa rependens, Humano generi clemens succurrat ut omni. Interea caecus nimia caligine pressus, Se uigilaturum spopondit, ubi inclita pausat Aelgifu clementis genitrix sanctissima regis Eadgari, ad cuius capiunt aegrota sepulchrum Corpora caelestem, Christo medicante, salutem, Partim pro propriis, partim meritisque beati Pignoris, in cuius regni sunt tempore cuncta Regibus antiquis regnantibus eruta quondam Limina sacrorum reparata monasteriorum. Pergit adire locum Sceftesbyri nomine dictum; Coniugis hortatu suadetur adire patronum; Rennuit; ad dictum ueloci tramite templum Vadit, ibique uigil noctem cum duceret unam, Ecce malum, super ante malum quod pertulit, illi Additur, et crescens oculum super illius ingens Gibbus eum cruciat tanta inualitudine, quo iam Nulla rogare sibi lucis medicamina reddi Posset, ob inmensae metuenda pericula strumae. Tandem consensum monitis prebere coactus Coniugis, ad Wentam properat uelociter urbem, Summissa poscens dominum prece cunctipotentem, Patris ut obtentu lucis fomenta diurnae Restauraret ei. qui mox processit ut inde, Ductori, "paulo ante fui quasi mortuus," infit, "Nec me sperabam, statim nisi perdere uitam. Nunc autem, miserente deo, quo pergere nitor, Incolomis ualeo." ductor respondit ad ista, "Pura mente deum, te suadeo, posce tonantem, Percipiesque citam laetanti corde medelam." Quid morer? extinctae caelestia munera formae Percipit, ante sacrum quam posset adire sepulchrum Patris, et accedens preconia digna rependit Laetus, et ad proprium rediit sine preduce tectum. Venerat et quidam iuuenis strumosus eodem Tempore, decliui iugiter qui uertice mersus Cernere siderei poterat uix culmina caeli. Cui mox ut Wentam pergens intrauerat urbem, Nomine pro Christi petat ut solacia uictus, Sustentans geminis sua languida membra bacillis, Obuiat e pueris quidam cognomine Pippin, Qui legatus erat casu tunc missus ab ipso Coenobio, sancti quo pausant ossa patroni. Percunctatur eum, uellet quo tendere gressum. Simpliciter respondit ei, se poscere uictum Velle, ubi quiuisset. qui persuasit eidem, Pergat ut ad sanctum duplici pro sospite patrem. Quo dicente uiam hanc se nescire, misertus Illius, ad sacrum studet hunc perducere templum, In quo dum noctem solummodo peruigil unam Duceret, Aurora meruit lucente medelam, Aeger et erectus patris stetit ante sacellum, Et recto nitidum uultu, conspexit Olimpum, Sicque ibi sanatus, potuque ciboque refectus, Glorificat regem, caeli super astra tonantem. Nec taceam, quod et in Wenta muliercula quaedam Vrbe sui domini uestes lauit, hasque repente Arripiunt fures. senior quod ut audiit eius, Strinxit eam manicis, secat ac per terga flagellis. Haec acrius torquenda foret cum luce sequenti, Progreditur senior, consueta negotia more Exercere sibi solito, quod uidit ut illa, Arripiendo fugam citius properauit ad almum Pontificem; uix fatur eum, moxque ante sepulchrum Illius manicae cecidere solo tenus ambae, Quae fuerant tam permodico sinuamine strictae, Vt facerent laceras ulnarum acerrime carnes. Comperit hoc senior, furiisque agitatur et ira, Et nimium manicas incredulus asserit amplas, Atque ideo cecidisse manu; statimque probantes Nonnulli conantur, eo praesente, catenis Eiusdem palmas ancillae inmittere; ternis Exceptis digitis, nequeunt concludere uinclis, Credulus et tandem tremebundo pectore factus, Cessauit miseram diris affligere poenis, Quam uidit sancti clara uirtute solutam. Vincula adhuc eadem suspensa uidentur in ipsa Basilica, ad laudem summae et deitatis honorem, Erigere elisos cui posse, et soluere uinctos. In praefata etenim quidam ferus urbe tenebat Compedibus strictum quendam pro crimine seruum. Pretereunt aliquot momenta caduca dierum; Ille catenatis iacet inter uincula plantis; Cumque reum uigili dominus statione teneret, Nec illum penitus solui permitteret, ecce, Quadam luce domi residens cum solus adesset, Tempus oportunum tacito sub corde cupitum Repperit, ad sanctum (ualet et quoquomodo) patrem Accessit, flexoque genu rogat omnipotentis Pectora blanda dei, pius ut succurreret illi, Cum subito, reserante deo, patris ante sacellum Tinniit exiliens e compede pessulus, ac si Corpore quis praesens cum claue resolueret illum. Nam ualde est mirum, quod uir sanctissimus iste Non solum meritis fouet ac uirtutibus aegros, Verum etiam multos absoluit compede uinctos, Carcere et inclusos, mortisque in limine prensos Eripit et miseras uaria de peste cateruas, Suscipit et mestos, et dat discedere laetos. Quapropter fratres Christum ueneremur ouantes, Corde redemptorem laudemus et ore tonantem, Suuithuni meritis, qui talia pandere nostris Temporibus dignatus erat beneficia mundo, Cui manet imperium cum patre et pneumate sancto, Qui pius et clemens nos crimine purget ab omni, Cumque suis sanctis sublimet in arce polorum.