A Consolidated Library of Anglo-Saxon Poetry

Metadata

ID
https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/ALCVIN.Trin.Rhyth
Author
Alcuin
Title
abecedarian hymn on the Trinity
Language
Latin
Edited
K. Strecker, MGH, PLAC 4, 904-7
Other formats
TEI (xml) Plain text (txt) Metadata (json)

Tools

Highlight uncommon word forms
Poem Concordance

ALCVIN.Trin.Rhyth

A 1. <A>ltus auctor omnium, sator summus seculorum, <A>ltus auctor omnium, sator summus seculorum,
A 2. Legum lator, largus dator ab omnibus adorandus. Legum lator, largus dator ab omnibus adorandus.
A 3. <A>donai omnipotens, <q>ui mensus es manu aquas <A>donai omnipotens, <q>ui mensus es manu aquas
A 4. Et caelum palmo contines terramque pugno concludis. Et caelum palmo contines terramque pugno concludis.
B 5. <Bo>nus factor bona ualde <c>ondidit cuncta celeriter. <Bo>nus factor bona ualde <c>ondidit cuncta celeriter.
B 6. Quae singula sunt nam bona, simul omnia satis bona. Quae singula sunt nam bona, simul omnia satis bona.
B 7. <Be>nedico te, rex aeterne, qui fecisti per uerbum tuum <Be>nedico te, rex aeterne, qui fecisti per uerbum tuum
B 8. Ima et summa uniuersa quique regis cuncta deus. Ima et summa uniuersa quique regis cuncta deus.
C 9. <C>um esset dei unicus natus natura, non dono, <C>um esset dei unicus natus natura, non dono,
C 10. Factus hominis filius plenus gratia per donum; Factus hominis filius plenus gratia per donum;
C 11. <C>um uirginali in utero coepit esse Christus homo, <C>um uirginali in utero coepit esse Christus homo,
C 12. Non aliud esse coepit homo coeptus quam dei natus. Non aliud esse coepit homo coeptus quam dei natus.
D 13. <Dei> patris unigenitus <e>st matri primogenitus, <Dei> patris unigenitus <e>st matri primogenitus,
D 14. <I>dem ipse utrumque, ex utroque unus Christus. <I>dem ipse utrumque, ex utroque unus Christus.
D 15. <De>us pater donat nato <n>omen altum super cuncta, <De>us pater donat nato <n>omen altum super cuncta,
D 16. <Non> hoc uerbo per gratiam, sed corpori deificato. <Non> hoc uerbo per gratiam, sed corpori deificato.
E 17. Ego sum sine principio, qui sum sine fine deus; Ego sum sine principio, qui sum sine fine deus;
E 18. Ipse unus substantia, qui in tribus subsistentiis. Ipse unus substantia, qui in tribus subsistentiis.
E 19. Ex corde patris genitus summa sapientia filius. Ex corde patris genitus summa sapientia filius.
E 20. Procedebat paracletus ex ambobus indiuise. Procedebat paracletus ex ambobus indiuise.
F 21. Fidei nostrae fundamentum Christus Iesus crucifixus, Fidei nostrae fundamentum Christus Iesus crucifixus,
F 22. De summo patris ima petens, ut nos ad alta reuocaret. De summo patris ima petens, ut nos ad alta reuocaret.
F 23. Fundamentum hoc habentes in supernis satis altum Fundamentum hoc habentes in supernis satis altum
F 24. Illuc mente ascendamus, ubi dextra dei patris est. Illuc mente ascendamus, ubi dextra dei patris est.
G 25. Gignendo pater appellatus prolem ex se prodit almum, Gignendo pater appellatus prolem ex se prodit almum,
G 26. Cuius ante omne tempus una et patris est maiestas. Cuius ante omne tempus una et patris est maiestas.
G 27. <> <>
G 28. <> <>
H 29. Homo Christus humanatus de spiritu et uirgine Homo Christus humanatus de spiritu et uirgine
H 30. Dei patris esse prolis, non sancti spiritus creditur. Dei patris esse prolis, non sancti spiritus creditur.
H 31. Homo ex aqua renatus natus aquae non dicitur, Homo ex aqua renatus natus aquae non dicitur,
H 32. Sed dei patris esse prolis et matris ecclesiae. Sed dei patris esse prolis et matris ecclesiae.
I 33. Idem uirginis filius, idem qui dei est filius, Idem uirginis filius, idem qui dei est filius,
I 34. Sine defectu alterius utrumque unus Iesus. Sine defectu alterius utrumque unus Iesus.
I 35. <I>pse Christus carne natus ut ceteri cuncti nati, <I>pse Christus carne natus ut ceteri cuncti nati,
I 36. In natura, non peccato, sine crimine castus natus. In natura, non peccato, sine crimine castus natus.
J 37. Kaput nostrum Christus deus nosque omnes eius membra; Kaput nostrum Christus deus nosque omnes eius membra;
J 38. Sed capiti concordantes caritas nos Christo iungit. Sed capiti concordantes caritas nos Christo iungit.
J 39. Kaput nostrum cum corpore unus Christus est effectus; Kaput nostrum cum corpore unus Christus est effectus;
J 40. Quanto magis mediator homo deus unus Christus! Quanto magis mediator homo deus unus Christus!
K 41. Laetare, uirgo Maria, laetare in tuo filio, Laetare, uirgo Maria, laetare in tuo filio,
K 42. Laetemurque omnes in eo, qui nasci dignatus ex ea. Laetemurque omnes in eo, qui nasci dignatus ex ea.
K 43. Laudabatur ab angelis, a pastoribus inspicitur; Laudabatur ab angelis, a pastoribus inspicitur;
K 44. A magis Christus quaeritur et a stella demonstratur. A magis Christus quaeritur et a stella demonstratur.
L 45. Maria uirgo ueraciter dei genetrix dicitur. Maria uirgo ueraciter dei genetrix dicitur.
L 46. Verbum enim caro factum, non in carnem conuersum est. Verbum enim caro factum, non in carnem conuersum est.
L 47. Mariae gremium germinauit, genuit deum et hominem, Mariae gremium germinauit, genuit deum et hominem,
L 48. Verum corpus et animam, ut homo totus sit redemtus. Verum corpus et animam, ut homo totus sit redemtus.
M 49. Nunc commune deitatis deus nomen trinitatis, Nunc commune deitatis deus nomen trinitatis,
M 50. In quo unicus benedictus uenit et sanctus spiritus. In quo unicus benedictus uenit et sanctus spiritus.
M 51. Namque pater omnipotens in hoc esse adprobatur, Namque pater omnipotens in hoc esse approbatur,
M 52. Quia deum coequalem genuit natura filium. Quia deum coequalem genuit natura filium.
N 53. Omnipotens uerbum patris uirtusque et uoluntas Omnipotens uerbum patris uirtusque et uoluntas
N 54. Caeli terrae cuncta implet suae deitatis potentia. Caeli terrae cuncta implet suae deitatis potentia.
N 55. Omnia data a deo patre humanitati eius uerbi, Omnia data a deo patre humanitati eius uerbi,
N 56. Sedis paternae consessio et angelorum officia. Sedis paternae consessio et angelorum officia.
O 57. Passus est princeps regum, cuius pater passus non est; Passus est princeps regum, cuius pater passus non est;
O 58. Nec procedens passus umquam: Christus solus carne passus. Nec procedens passus umquam: Christus solus carne passus.
O 59. Primogenitus ex mortuis per sanguinem sibi cuncta, Primogenitus ex mortuis per sanguinem sibi cuncta,
O 60. Quae in caelo et in terra, sancta pace sociauit. Quae in caelo et in terra, sancta pace sociauit.
P 61. Quem ante saecula credimus patri natum sine matre, Quem ante saecula credimus patri natum sine matre,
P 62. Ipsum quoque in eius fine matri natum sine patre. Ipsum quoque in eius fine matri natum sine patre.
P 63. Qui nec unione est confusus nec distinctione geminatus, Qui nec unione est coffusus nec distinctione geminatus,
P 64. Idem semper homo deus, ipse deus homo uerus. Idem semper homo deus, ipse deus homo uerus.
Q 65. Resurgens rex a mortuis mortis destruxit imperium, Resurgens rex a mortuis mortis destruxit imperium,
Q 66. Soluens uincla mancipatis et reducens regno dei. Soluens uincla mancipatis et reducens regno dei.
Q 67. Redemit nos rerum factor magno pretio mirifice Redemit nos rerum factor magno pretio mirifice
Q 68. Cum sacro suo sanguine, non metallis mortalibus. Cum sacro suo sanguine, non metallis mortalibus.
R 69. Spiritus sanctus paracletus, consolator, aduocatus, Spiritus sanctus paracletus, consolator, aduocatus,
R 70. Est cum patre et filio noster factor et redem<tor.> Est cum patre et filio noster factor et redem<tor.>
R 71. Sancti spiritus processio ita ut filii natiuit<as> Sancti spiritus processio ita ut filii natiuit<as>
R 72. Latet cunctas creat<uras> et antecellit uniuer<sa>. Latet cunctas creat<uras> et antecellit uniuer<sa>.
S 73. Ter cum deum dicimus, non tres deos credimus, Ter cum deum dicimus, non tres deos credimus,
S 74. Sed unum inuisibilem in maiestatis gloria. Sed unum inuisibilem in maiestatis gloria.
S 75. Ternis in his personis trinitatem credimus; Ternis in his personis trinitatem credimus;
S 76. Patrem, uerbum, proceden<tem> uno laudemus carmine. Patrem, uerbum, proceden<tem> uno laudemus carmine.
T 77. Vnus deus est nam pater, unicus deus est filius, Vnus deus est nam pater, unicus deus est filius,
T 78. Vnicus deus est spiritus: hoc unitas trinitatis. Vnicus deus est spiritus: hoc unitas trinitatis.
T 79. Verus pater qui genuit, uerus filius qui genitu<s>, Verus pater qui genuit, uerus filius qui genitu<s>,
T 80. Verus procedens spiritus: hoc trinitas unitatis. Verus procedens spiritus: hoc trinitas unitatis.
U 81. Xristo in cruce coronat<o> fel ad escam deder<unt>, Christo in cruce coronat<o> fel ad escam deder<unt>,
U 82. Sitim potabant aceto: uae tibi, gens miser<a>! Sitim potabant aceto: uae tibi, gens miser<a>!
U 83. Xristus e caelo ueniens, scilicet ut carne praes<ens> Christus e caelo ueniens, scilicet ut carne praes<ens>
U 84. Excelsus iudicet or<bem> et reseret pectora. Excelsus iudicet or<bem> et reseret pectora.
X 85. Ymnum dicat ord<o omnis>, fidelis qui inue<nitur,> Ymnum dicat ord<o omnis>, fidelis qui inue<nitur,>
X 86. Patri, nato, para<cleto>, gloriosae trini<tati.> Patri, nato, para<cleto>, gloriosae trini<tati.>
X 87. <Ymnum> dicamus dei nato, <qui ab a>rce alta caeli <Ymnum> dicamus dei nato, <qui ab a>rce alta caeli
X 88. . . . us uenit corpore, <ut salua>ret nos uitales. . . . us uenit corpore, <ut salua>ret nos uitales.
Y 89. <Zelum dei> sic habentes <non> inanes obloquentes <Zelum dei> sic habentes <non> inanes olloquentes
Y 90. <Abs>que serpentis sibilo <uerum> deum adorantes. <Abs>que serpentis sibilo <uerum> deum adorantes.
Y 91. <Zelo bo>no omittentes <dir>a draconis ubera <Zelo bo>no omittentes <dir>a draconis ubera
Y 92. <Aquas> uitae auriamus <de fon>tibus saluatoris. <Aquas> uitae auriamus <de fon>tibus saluatoris.
Z 93. <Gloria> tibi, trinitas, <patri>, filio, procedenti, <Gloria> tibi, trinitas, <patri>, filio, procedenti,
Z 94. <Vna e>ademque indiuisa, <uirtus h>onor et gloria. <Vna e>ademque indiuisa, <uirtus h>onor et gloria.
Z 95. <Gloria> tibi, Iesu bone, <qui nat>uram nostrae carnis <Gloria> tibi, Iesu bone, <qui nat>uram nostrae carnis
Z 96. <Tuae> deitati adunasti, <ut nos> in te gloriemur. <Tuae> deitati adunasti, <ut nos> in te gloriemur.