A Consolidated Library of Anglo-Saxon Poetry

Metadata

ID
https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/ALDHELM.Aenig
Author
Aldhelm
Title
Enigmata (100)
Language
Latin
Edited
R. Ehwald, Aldhelmi Opera, MGH, AA 15 (Berlin, 1919), 97-149
Other formats
TEI (xml) Plain text (txt) Metadata (json)

Tools

Highlight uncommon word forms
Poem Concordance

Repeated scansions

ALDHELM.Aenig

ALD P

ALDHELM.Aenig P 1. Arbiter, aethereo iugiter qui regmine sceptrA Arbiter, aethereo iugiter qui regmine sceptrA
DDDS
ALDHELM.Aenig P 2. Lucifluumque simul caeli regale tribunaL Lucifluumque simul caeli regale tribunaL
DDSS
ALDHELM.Aenig P 3. Disponis moderans aeternis legibus illuD Disponis moderans aeternis legibus illuD
SDSS
ALDHELM.Aenig P 4. Horrida nam multans torsisti membra VehemotH, Horrida nam multans torsisti membra VehemotH,
DSSS
ALDHELM.Aenig P 5. Ex alta quondam rueret dum luridus arcE Ex alta quondam rueret dum luridus arcE
SSDS
ALDHELM.Aenig P 6. Limpida dictanti metrorum carmina praesuL Limpida dictanti metrorum carmina praesuL
SSDS
ALDHELM.Aenig P 7. Munera nunc largire, rudis quo pandere reruM Munera nunc largire, rudis quo pandere reruM
DSDS
ALDHELM.Aenig P 8. Versibus enigmata queam clandistina fatV: Versibus enigmata queam clandistina fatV:
DSDS
ALDHELM.Aenig P 9. Sic, Deus, indignis tua gratis dona rependiS. Sic, Deus, indignis tua gratis dona rependiS.
DSDS
ALDHELM.Aenig P 10. Castalidas nimphas non clamo cantibus istuC, Castalidas nimphas non clamo cantibus istuC,
DSSS
ALDHELM.Aenig P 11. Examen neque spargebat mihi nectar in orE; Examen neque spargebat mihi nectar in orE;
SDSD
ALDHELM.Aenig P 12. Cynthi sic numquam perlustro cacumina, sed neC Cynthi sic numquam perlustro cacumina, sed neC
SSSD
ALDHELM.Aenig P 13. In Parnasso procubui nec somnia uidI. In Parnasso procubui nec somnia uidI.
SSDS
ALDHELM.Aenig P 14. Nam mihi uersificum poterit Deus addere carmeN Nam mihi uersificum poterit Deus addere carmeN
DDDD
ALDHELM.Aenig P 15. Inspirans stolidae pia gratis munera mentI; Inspirans stolidae pia gratis munera mentI;
SDDS
ALDHELM.Aenig P 16. Tangit si mentem, mox laudem corda rependunT. Tangit si mentem, mox laudem corda rependunT.
SSSS
ALDHELM.Aenig P 17. Metrica nam Moysen declarant carmina uateM Metrica nam Moysen declarant carmina uateM
DDSS
ALDHELM.Aenig P 18. Iamdudum cecinisse prisci uexilla tropeI, Iamdudum cecinisse prisci uexilla tropeI,
SDDS
ALDHELM.Aenig P 19. Late per populos illustria, qua nitidus SoL Late per populos illustria, qua nitidus SoL
SDSD
ALDHELM.Aenig P 20. Lustrat ab oceani iam tollens gurgite cephaL; Lustrat ab oceani iam tollens gurgite cephaL;
DDSS
ALDHELM.Aenig P 21. Et psalmista canens metrorum cantica uocE, Et psalmista canens metrorum cantica uocE,
SDSS
ALDHELM.Aenig P 22. Natum diuino promit generamine numeN Natum diuino promit generamine numeN
SSSD
ALDHELM.Aenig P 23. In caelis prius exortum, quam Lucifer orbI In caelis prius exortum, quam Lucifer orbI
SDSS
ALDHELM.Aenig P 24. Splendida formatis fudisset lumina saecliS. Splendida formatis fudisset lumina saecliS.
DSSS
ALDHELM.Aenig P 25. Verum si fuerint bene haec enigmata uersV, Verum si fuerint bene haec enigmata uersV,
SDDS
ALDHELM.Aenig P 26. Explosis penitus naeuis et rusticitatE, Explosis penitus naeuis et rusticitatE,
SDSS
ALDHELM.Aenig P 27. Ritu dactilico recte decursa nec erroR Ritu dactilico recte decursa nec erroR
SDSS
ALDHELM.Aenig P 28. Seduxit uana specie molimina mentiS, Seduxit uana specie molimina mentiS,
SSDS
ALDHELM.Aenig P 29. Incipiam potiora, sui Deus arida seruI, Incipiam potiora, sui Deus arida seruI,
DDDD
ALDHELM.Aenig P 30. Belligero quondam qui uires tradidit IoB, Belligero quondam qui uires tradidit IoB,
DSSS
ALDHELM.Aenig P 31. Viscera perpetui si roris repleat haustV. Viscera perpetui si roris repleat haustV.
DDSS
ALDHELM.Aenig P 32. Siccis nam laticum duxisti cautibus amneS Siccis nam laticum duxisti cautibus amneS
SDSS
ALDHELM.Aenig P 33. Olim, cum cuneus transgresso marmore rubrO Olim, cum cuneus transgresso marmore rubrO
SDSS
ALDHELM.Aenig P 34. Desertum penetrat, cecinit quod carmine DauiD. Desertum penetrat, cecinit quod carmine DauiD.
SDDS
ALDHELM.Aenig P 35. Arce poli, genitor, seruas qui saecula cunctA, Arce poli, genitor, seruas qui saecula cunctA,
DDSS
ALDHELM.Aenig P 36. Soluere iam scelerum noxas dignare nefandaS. Soluere iam scelerum noxas dignare nefandaS.
DDSS

ALD 1

ALDHELM.Aenig 1 1. Altrix cunctorum, quos mundus gestat, in orbe Altrix cunctorum, quos mundus gestat, in orbe
SSSS
ALDHELM.Aenig 1 2. nuncupor (et merito, quia numquam pignora tantum nuncupor (et merito, quia numquam pignora tantum
DDDS
ALDHELM.Aenig 1 3. improba sic lacerant maternas dente papillas). improba sic lacerant maternas dente papillas).
DDSS
ALDHELM.Aenig 1 4. Prole uirens aestate; tabescens tempore brumae. Prole uirens aestate; tabescens tempore brumae.
DSDS

ALD 2

ALDHELM.Aenig 2 1. Cernere me nulli possunt nec prendere palmis; Cernere me nulli possunt nec prendere palmis;
DSSS
ALDHELM.Aenig 2 2. argutum uocis crepitum cito pando per orbem. argutum uocis crepitum cito pando per orbem.
SSDD
ALDHELM.Aenig 2 3. Viribus horrisonis ualeo confringere quercus; Viribus horrisonis ualeo coffringere quercus;
DDDS
ALDHELM.Aenig 2 4. nam superos ego pulso polos et rura peragro. nam superos ego pulso polos et rura peragro.
DDDS

ALD 3

ALDHELM.Aenig 3 1. Versicolor fugiens caelum terramque relinquo; Versicolor fugiens caelum terramque relinquo;
DDSS
ALDHELM.Aenig 3 2. non tellure locus mihi, non in parte polorum est. non tellure locus mihi, non in parte polorum est.
SDDS
ALDHELM.Aenig 3 3. Exilium nullus modo tam crudele ueretur; Exilium nullus modo tam crudele ueretur;
DSDS
ALDHELM.Aenig 3 4. sed madidis mundum faciam frondescere guttis. sed madidis mundum faciam frondescere guttis.
DSDS

ALD 4

ALDHELM.Aenig 4 1. Crede mihi, res nulla manet sine me moderante, Crede mihi, res nulla manet sine me moderante,
DSDD
ALDHELM.Aenig 4 2. et frontem faciemque meam lux nulla uidebit. et frontem faciemque meam lux nulla uidebit.
SDDS
ALDHELM.Aenig 4 3. Quis nesciat dicione mea conuexa rotari Quis nesciat dicione mea conuexa rotari
DDDS
ALDHELM.Aenig 4 4. alta poli solisque iubar lunaeque meatus? alta poli solisque iubar lunaeque meatus?
DSDS

ALD 5

ALDHELM.Aenig 5 1. Taumantis proles priscorum famine fingor, Taumantis proles priscorum famine fingor,
SSSS
ALDHELM.Aenig 5 2. ast ego prima mei generis rudimenta retexam: ast ego prima mei generis rudimenta retexam:
DDDD
ALDHELM.Aenig 5 3. sole ruber genitus sum partu nubis aquosae; sole ruber genitus sum partu nubis aquosae;
DDSS
ALDHELM.Aenig 5 4. lustro polos passim, solos non scando per austros. lustro polos passim, solos non scando per austros.
DSSS

ALD 6

ALDHELM.Aenig 6 1. Nunc ego cum pelagi fatis communibus insto, Nunc ego cum pelagi fatis communibus insto,
DDSS
ALDHELM.Aenig 6 2. tempora reciprocis conuoluens menstrua cyclis: tempora reciprocis conuoluens menstrua cyclis:
DDSS
ALDHELM.Aenig 6 3. ut mihi lucifluae decrescit gloria formae, ut mihi lucifluae decrescit gloria formae,
DDSS
ALDHELM.Aenig 6 4. sic augmenta latex cumulatus gurgite perdit. sic augmenta latex cumulatus gurgite perdit.
SDDS

ALD 7

ALDHELM.Aenig 7 1. Facundum constat quondam cecinisse poetam: Facundum constat quondam cecinisse poetam:
SSSD
ALDHELM.Aenig 7 2. ‘Quo Deus et quo dura uocat Fortuna; sequamur!’ ‘Quo Deus et quo dura uocat Fortuna; sequamur!’
DSDS
ALDHELM.Aenig 7 3. Me ueteres falso dominam uocitare solebant, Me ueteres falso dominam uocitare solebant,
DSDD
ALDHELM.Aenig 7 4. sceptra regens mundi dum Christi gratia regnet. sceptra regens mundi dum Christi gratia regnet.
DSSS

ALD 8

ALDHELM.Aenig 8 1. Nos Athlante satas stolidi dixere priores; Nos Athlante satas stolidi dixere priores;
SDDS
ALDHELM.Aenig 8 2. nam septena cohors est, sed uix cernitur una. nam septena cohors est, sed uix cernitur una.
SDSS
ALDHELM.Aenig 8 3. Arce poli gradimur necnon sub Tartara terrae; Arce poli gradimur necnon sub Tartara terrae;
DDSS
ALDHELM.Aenig 8 4. furuis conspicimur tenebris et luce latemus, furuis conspicimur tenebris et luce latemus,
SDDS
ALDHELM.Aenig 8 5. nomina de uerno ducentes tempore prisca. nomina de uerno ducentes tempore prisca.
DSSS

ALD 9

ALDHELM.Aenig 9 1. En ego non uereor rigidi discrimina ferri, En ego non uereor rigidi discrimina ferri,
DDDS
ALDHELM.Aenig 9 2. flammarum neu torre cremor; sed sanguine capri flammarum neu torre cremor; sed sanguine capri
SSDS
ALDHELM.Aenig 9 3. uirtus indomiti mollescit dura rigoris: uirtus indomiti mollescit dura rigoris:
SDSS
ALDHELM.Aenig 9 4. sic cruor exsuperat, quem ferrea massa pauescit. sic cruor exsuperat, quem ferrea massa pauescit.
DDSD

ALD 10

ALDHELM.Aenig 10 1. Sic me iamdudum rerum ueneranda potestas Sic me iamdudum rerum ueneranda potestas
SSSD
ALDHELM.Aenig 10 2. fecerat, ut domini truculentos persequar hostes; fecerat, ut domini truculentos persequar hostes;
DDDS
ALDHELM.Aenig 10 3. rictibus arma gerens bellorum praelia patro, rictibus arma gerens bellorum praelia patro,
DDSS
ALDHELM.Aenig 10 4. et tamen infantum fugiens mox uerbera uito. et tamen infantum fugiens mox uerbera uito.
DSDS

ALD 11

ALDHELM.Aenig 11 1. Flatibus alternis uescor cum fratre gemello; Flatibus alternis uescor cum fratre gemello;
DSSS
ALDHELM.Aenig 11 2. non est uita mihi, cum sint spiracula uitae. non est uita mihi, cum sint spiracula uitae.
SDSS
ALDHELM.Aenig 11 3. Ars mea gemmatis dedit ornamenta metallis: Ars mea gemmatis dedit ornamenta metallis:
DSDS
ALDHELM.Aenig 11 4. gratia nulla datur mihi, sed capit alter honorem. gratia nulla datur mihi, sed capit alter honorem.
DDDD

ALD 12

ALDHELM.Aenig 12 1. Annua dum redeunt texendi tempora telas, Annua dum redeunt texendi tempora telas,
DDSS
ALDHELM.Aenig 12 2. lurida setigeris replentur uiscera filis; lurida setigeris replentur uiscera filis;
DDSS
ALDHELM.Aenig 12 3. moxque genestarum frondosa cacumina scando, moxque genestarum frondosa cacumina scando,
DSSD
ALDHELM.Aenig 12 4. ut globulos fabricans tum fati sorte quiescam. ut globulos fabricans tum fati sorte quiescam.
DDSS

ALD 13

ALDHELM.Aenig 13 1. Quamuis aere cauo salpictae classica clangant, Quamuis aere cauo salpictae classica clangant,
SDSS
ALDHELM.Aenig 13 2. et citharae crepitent strepituque tubae modulentur, et citharae crepitent strepituque tubae modulentur,
DDDD
ALDHELM.Aenig 13 3. centenos tamen eructant mea uiscera cantus; centenos tamen eructant mea uiscera cantus;
SDSD
ALDHELM.Aenig 13 4. me praesente stupet mox musica chorda fibrarum. me praesente stupet mox musica chorda fibrarum.
SDSD

ALD 14

ALDHELM.Aenig 14 1. Pulcher et excellens specie, mirandus in orbe, Pulcher et excellens specie, mirandus in orbe,
DSDS
ALDHELM.Aenig 14 2. ossibus ac neruis ac rubro sanguine cretus; ossibus ac neruis ac rubro sanguine cretus;
DSSS
ALDHELM.Aenig 14 3. cum mihi uita comes fuerit, nihil aurea forma cum mihi uita comes fuerit, nihil aurea forma
DDDD
ALDHELM.Aenig 14 4. plus rubet et moriens mea numquam pulpa putrescit. plus rubet et moriens mea numquam pulpa putrescit.
DDDS

ALD 15

ALDHELM.Aenig 15 1. Ignibus in mediis uiuens non sentio flammas, Ignibus in mediis uiuens non sentio flammas,
DDSS
ALDHELM.Aenig 15 2. sed detrimenta rogi penitus ludibria faxo. sed detrimenta rogi penitus ludibria faxo.
DDDS
ALDHELM.Aenig 15 3. Nec crepitante foco nec scintillante fauilla Nec crepitante foco nec scintillante fauilla
DDSS
ALDHELM.Aenig 15 4. ardeo, sed flammae flagranti torre tepescunt. ardeo, sed flammae flagranti torre tepescunt.
DSSS

ALD 16

ALDHELM.Aenig 16 1. Nunc cernenda placent nostrae spectacula uitae: Nunc cernenda placent nostrae spectacula uitae:
SDSS
ALDHELM.Aenig 16 2. cum grege piscoso scrutor maris aequora squamis, cum grege piscoso scrutor maris aequora squamis,
DSSD
ALDHELM.Aenig 16 3. cum uolucrum turma quoque scando per aethera pennis, cum uolucrum turma quoque scando per aethera pennis,
DSDD
ALDHELM.Aenig 16 4. et tamen aethereo non possum uiuere flatu. et tamen aethereo non possum uiuere flatu.
DDSS

ALD 17

ALDHELM.Aenig 17 1. E geminis nascor per ponti caerula concis, E geminis nascor per ponti caerula concis,
DSSS
ALDHELM.Aenig 17 2. uellera setigero producens corpore fulua; uellera setigero producens corpore fulua;
DDSS
ALDHELM.Aenig 17 3. en clamidem pepli necnon et pabula pulpae en clamidem pepli necnon et pabula pulpae
DSSS
ALDHELM.Aenig 17 4. confero: sic duplex fati persoluo tributum. coffero: sic duplex fati persoluo tributum.
DSSS

ALD 18

ALDHELM.Aenig 18 1. Dudum compositis ego nomen gesto figuris: Dudum compositis ego nomen gesto figuris:
SDDS
ALDHELM.Aenig 18 2. ut leo, sic formica uocor sermone Pelasgo ut leo, sic formica uocor sermone Pelasgo
DSDS
ALDHELM.Aenig 18 3. tropica nominibus signans praesagia duplis, tropica nominibus signans praesagia duplis,
DDSS
ALDHELM.Aenig 18 4. cum rostris auium nequeam rescindere rostro. cum rostris auium nequeam rescindere rostro.
SDDS
ALDHELM.Aenig 18 5. Scrutetur sapiens, gemino cur nomine fungar. Scrutetur sapiens, gemino cur nomine fungar.
SDDS

ALD 19

ALDHELM.Aenig 19 1. Dudum limpha fui squamoso pisce redundans, Dudum limpha fui squamoso pisce redundans,
SDSS
ALDHELM.Aenig 19 2. sed natura nouo fati discrimine cessit, sed natura nouo fati discrimine cessit,
SDSS
ALDHELM.Aenig 19 3. torrida dum calidos patior tormenta per ignes: torrida dum calidos patior tormenta per ignes:
DDDS
ALDHELM.Aenig 19 4. nam cineri facies niuibusque simillima constat. nam cineri facies niuibusque simillima constat.
DDDD

ALD 20

ALDHELM.Aenig 20 1. Mirificis formata modis, sine semine creta Mirificis formata modis, sine semine creta
DSDD
ALDHELM.Aenig 20 2. dulcia florigeris onero praecordia praedis; dulcia florigeris onero praecordia praedis;
DDDS
ALDHELM.Aenig 20 3. arte mea crocea flauescunt fercula regum. arte mea crocea flauescunt fercula regum.
DDSS
ALDHELM.Aenig 20 4. Semper acuta gero crudelis spicula belli, Semper acuta gero crudelis spicula belli,
DDSS
ALDHELM.Aenig 20 5. atque carens manibus fabrorum uinco metalla. atque carens manibus fabrorum uinco metalla.
DDSS

ALD 21

ALDHELM.Aenig 21 1. Corpore sulcato necnon ferrugine glauca, Corpore sulcato necnon ferrugine glauca,
DSSS
ALDHELM.Aenig 21 2. sum formata fricans rimis informe metallum. sum formata fricans rimis informe metallum.
SDSS
ALDHELM.Aenig 21 3. Auri materias massasque polire sueta; Auri materias massasque polire sueta;
SDSD
ALDHELM.Aenig 21 4. plano superficiem constans asperrima rerum; plano superficiem constans asperrima rerum;
DDSS
ALDHELM.Aenig 21 5. garrio uoce carens rauco cum murmure stridens. garrio uoce carens rauco cum murmure stridens.
DDSS

ALD 22

ALDHELM.Aenig 22 1. Vox mea diuersis uariatur pulcra figuris; Vox mea diuersis uariatur pulcra figuris;
DSDS
ALDHELM.Aenig 22 2. raucisonis numquam modulabor carmina rostris. raucisonis numquam modulabor carmina rostris.
DSDS
ALDHELM.Aenig 22 3. Spurca colore tamen, sed non sum spreta canendo: Spurca colore tamen, sed non sum spreta canendo:
DDSS
ALDHELM.Aenig 22 4. sic non cesso canens fato terrente futuro; sic non cesso canens fato terrente futuro;
SDSS
ALDHELM.Aenig 22 5. nam me bruma fugat, sed mox aestate redibo. nam me bruma fugat, sed mox aestate redibo.
SDSS

ALD 23

ALDHELM.Aenig 23 1. Nos geminas olim genuit natura sorores, Nos geminas olim genuit natura sorores,
DSDS
ALDHELM.Aenig 23 2. quas iugiter rectae legis censura gubernat; quas iugiter rectae legis censura gubernat;
DSSS
ALDHELM.Aenig 23 3. temnere personas et ius seruare solemus. temnere personas et ius seruare solemus.
DSSS
ALDHELM.Aenig 23 4. Felix in terra fieret mortalibus aeuum, Felix in terra fieret mortalibus aeuum,
SSDS
ALDHELM.Aenig 23 5. iustitiae normam si seruent more sororum. iustitiae normam si seruent more sororum.
DSSS

ALD 24

ALDHELM.Aenig 24 1. Me caput horrentis fertur genuisse draconis; Me caput horrentis fertur genuisse draconis;
DSSD
ALDHELM.Aenig 24 2. augeo purpureis gemmarum lumina fucis, augeo purpureis gemmarum lumina fucis,
DDSS
ALDHELM.Aenig 24 3. sed mihi non dabitur rigida uirtute potestas, sed mihi non dabitur rigida uirtute potestas,
DDDS
ALDHELM.Aenig 24 4. si prius occumbat squamoso corpore natrix, si prius occumbat squamoso corpore natrix,
DSSS
ALDHELM.Aenig 24 5. quam summo spolier capitis de uertice rubra. quam summo spolier capitis de uertice rubra.
SDDS

ALD 25

ALDHELM.Aenig 25 1. Vis mihi naturae dedit, immo creator Olimpi, Vis mihi naturae dedit, immo creator Olimpi,
DSDD
ALDHELM.Aenig 25 2. id, quo cuncta carent ueteris miracula mundi. id, quo cuncta carent ueteris miracula mundi.
SDDS
ALDHELM.Aenig 25 3. Frigida nam chalibis suspendo metalla per auras, Frigida nam chalibis suspendo metalla per auras,
DDSD
ALDHELM.Aenig 25 4. ui quadam superans sic ferrea fata reuinco, ui quadam superans sic ferrea fata reuinco,
SDSD
ALDHELM.Aenig 25 5. mox adamante Cypri praesente potentia fraudor. mox adamante Cypri praesente potentia fraudor.
DDSD

ALD 26

ALDHELM.Aenig 26 1. Garrulus in tenebris rutilos cecinisse solebam Garrulus in tenebris rutilos cecinisse solebam
DDDD
ALDHELM.Aenig 26 2. augustae lucis radios et lumina Phoebi. augustae lucis radios et lumina Phoebi.
SSDS
ALDHELM.Aenig 26 3. Penniger experto populorum nomine fungor; Penniger experto populorum nomine fungor;
DSDS
ALDHELM.Aenig 26 4. arma ferens pedibus belli discrimina faxo arma ferens pedibus belli discrimina faxo
DDSS
ALDHELM.Aenig 26 5. serratas capitis gestans in uertice cristas. serratas capitis gestans in uertice cristas.
SDSS

ALD 27

ALDHELM.Aenig 27 1. Frigidus ex gelido prolatus uiscere terrae; Frigidus ex gelido prolatus uiscere terrae;
DDSS
ALDHELM.Aenig 27 2. duritiem ferri quadrata fronte polibo, duritiem ferri quadrata fronte polibo,
DSSS
ALDHELM.Aenig 27 3. atque senectutis uereor discrimina numquam, atque senectutis uereor discrimina numquam,
DSDS
ALDHELM.Aenig 27 4. Mulcifer annorum numerum ni dempserit igne: Mulcifer annorum numerum ni dempserit igne:
DSDS
ALDHELM.Aenig 27 5. mox rigida species mollescit torribus atris. mox rigida species mollescit torribus atris.
DDSS

ALD 28

ALDHELM.Aenig 28 1. Sum mihi dissimilis uultu membrisque biformis, Sum mihi dissimilis uultu membrisque biformis,
DDSS
ALDHELM.Aenig 28 2. cornibus armatus, horrendum cetera fingunt cornibus armatus, horrendum cetera fingunt
DSSS
ALDHELM.Aenig 28 3. membra uirum; fama clarus per Gnossia rura, membra uirum; fama clarus per Gnossia rura,
DSSS
ALDHELM.Aenig 28 4. spurius incerto Creta genitore creatus; spurius incerto Creta genitore creatus;
DSSD
ALDHELM.Aenig 28 5. ex hominis pecudisque simul cognomine dicor. ex hominis pecudisque simul cognomine dicor.
DDDS

ALD 29

ALDHELM.Aenig 29 1. Quis non obstupeat nostri spectacula fati, Quis non obstupeat nostri spectacula fati,
SDSS
ALDHELM.Aenig 29 2. dum uirtute fero siluarum robora mille, dum uirtute fero siluarum robora mille,
SDSS
ALDHELM.Aenig 29 3. ast acus exilis mox tanta gestamina rumpit? ast acus exilis mox tanta gestamina rumpit?
DSSD
ALDHELM.Aenig 29 4. Nam uolucres caeli nantesque per aequora pisces Nam uolucres caeli nantesque per aequora pisces
DSSD
ALDHELM.Aenig 29 5. olim sumpserunt ex me primordia uitae: olim sumpserunt ex me primordia uitae:
SSSS
ALDHELM.Aenig 29 6. tertia pars mundi mihi constat iure tenenda. tertia pars mundi mihi constat iure tenenda.
DSDS

ALD 30

ALDHELM.Aenig 30 1. Nos denae et septem genitae sine uoce sorores; Nos denae et septem genitae sine uoce sorores;
SSDD
ALDHELM.Aenig 30 2. sex alias nothas non dicimus annumerandas. sex alias nothas non dicimus annumerandas.
DSSD
ALDHELM.Aenig 30 3. Nascimur ex ferro rursus ferro moribundae, Nascimur ex ferro rursus ferro moribundae,
DSSS
ALDHELM.Aenig 30 4. necnon et uolucris penna uolitantis ad aethram; necnon et uolucris penna uolitantis ad aethram;
SDSD
ALDHELM.Aenig 30 5. terni nos fratres incerta matre crearunt. terni nos fratres incerta matre crearunt.
SSSS
ALDHELM.Aenig 30 6. Qui cupit instanter sitiens audire docentes, Qui cupit instanter sitiens audire docentes,
DSDS
ALDHELM.Aenig 30 7. tum cito prompta damus rogitanti uerba silenter. tum cito prompta damus rogitanti uerba silenter.
DDDS

ALD 31

ALDHELM.Aenig 31 1. Candida forma nitens necnon et furua nigrescens Candida forma nitens necnon et furua nigrescens
DDSS
ALDHELM.Aenig 31 2. est mihi, dum uaria componor imagine pennae; est mihi, dum uaria componor imagine pennae;
DDSD
ALDHELM.Aenig 31 3. uoce carens tremula nam faxo crepacula rostro. uoce carens tremula nam faxo crepacula rostro.
DDSD
ALDHELM.Aenig 31 4. Quamuis squamigeros discerpam dira colubros, Quamuis squamigeros discerpam dira colubros,
SDSS
ALDHELM.Aenig 31 5. non mea letiferis turgescunt membra uenenis; non mea letiferis turgescunt membra uenenis;
DDSS
ALDHELM.Aenig 31 6. sic teneros pullos prolemque nutrire suesco sic teneros pullos prolemque nutrire suesco
DSSD
ALDHELM.Aenig 31 7. carne uenenata tetroque cruore draconum. carne uenenata tetroque cruore draconum.
DSSD

ALD 32

ALDHELM.Aenig 32 1. Melligeris apibus mea prima processit origo, Melligeris apibus mea prima processit origo,
DDDD
ALDHELM.Aenig 32 2. sed pars exterior crescebat cetera siluis; sed pars exterior crescebat cetera siluis;
SDSS
ALDHELM.Aenig 32 3. calciamenta mihi tradebant tergora dura. calciamenta mihi tradebant tergora dura.
DDSS
ALDHELM.Aenig 32 4. Nunc ferri stimulus faciem proscindit amoenam, Nunc ferri stimulus faciem proscindit amoenam,
SDDS
ALDHELM.Aenig 32 5. flexibus et sulcos obliquat adinstar aratri. flexibus et sulcos olliquat adinstar aratri.
DSSD
ALDHELM.Aenig 32 6. Sed semen segiti de caelo ducitur almum, Sed semen segiti de caelo ducitur almum,
SDSS
ALDHELM.Aenig 32 7. quod largos generat millena fruge maniplos. quod largos generat millena fruge maniplos.
SDSS
ALDHELM.Aenig 32 8. Heu! tam sancta seges diris extinguitur armis! Heu! tam sancta seges diris extinguitur armis!
SDSS

ALD 33

ALDHELM.Aenig 33 1. Roscida me genuit gelido de uiscere tellus; Roscida me genuit gelido de uiscere tellus;
DDDS
ALDHELM.Aenig 33 2. non sum setigero lanarum uellere facta; non sum setigero lanarum uellere facta;
SDSS
ALDHELM.Aenig 33 3. licia nulla trahunt nec garrula fila resultant; licia nulla trahunt nec garrula fila resultant;
DDSD
ALDHELM.Aenig 33 4. nec crocea Seres texunt lanugine uermes; nec crocea Seres texunt lanugine uermes;
DSSS
ALDHELM.Aenig 33 5. nec radiis carpor duro nec pectine pulsor; nec radiis carpor duro nec pectine pulsor;
DSSS
ALDHELM.Aenig 33 6. et tamen en uestis uulgi sermone uocabor: et tamen en uestis uulgi sermone uocabor:
DSSS
ALDHELM.Aenig 33 7. spicula non uereor longis exempta faretris. spicula non uereor longis exempta faretris.
DDSS

ALD 34

ALDHELM.Aenig 34 1. Quamuis agricolis non sim laudabilis hospes, Quamuis agricolis non sim laudabilis hospes,
SDSS
ALDHELM.Aenig 34 2. fructus agrorum uiridi de cespite ruris fructus agrorum uiridi de cespite ruris
SSDS
ALDHELM.Aenig 34 3. carpo, cateruatim rodens de stipite libros, carpo, cateruatim rodens de stipite libros,
DSSS
ALDHELM.Aenig 34 4. iamdudum celebris spolians Nilotica regna, iamdudum celebris spolians Nilotica regna,
SDDS
ALDHELM.Aenig 34 5. quando decem plagas spurca cum gente luebant. quando decem plagas spurca cum gente luebant.
DSSS
ALDHELM.Aenig 34 6. Cor mihi sub genibus, nam constat carcere saeptum; Cor mihi sub genibus, nam constat carcere saeptum;
DDSS
ALDHELM.Aenig 34 7. pectora poplitibus subduntur more rubetae. pectora poplitibus subduntur more rubetae.
DDSS

ALD 35

ALDHELM.Aenig 35 1. Duplicat ars geminis mihi nomen rite figuris, Duplicat ars geminis mihi nomen rite figuris,
DDDS
ALDHELM.Aenig 35 2. nam partem tenebrae retinent partemque uolucres. nam partem tenebrae retinent partemque uolucres.
SDDS
ALDHELM.Aenig 35 3. Raro me quisquam cernet sub luce serena, Raro me quisquam cernet sub luce serena,
SSSS
ALDHELM.Aenig 35 4. quin magis astriferas ego nocte fouebo latebras. quin magis astriferas ego nocte fouebo latebras.
DDDD
ALDHELM.Aenig 35 5. Raucisono medium crepitare per aethra suescens, Raucisono medium crepitare per aethra suescens,
DDDD
ALDHELM.Aenig 35 6. Romuleis scribor biblis, sed uoce Pelasga, Romuleis scribor biblis, sed uoce Pelasga,
DSSS
ALDHELM.Aenig 35 7. nomine nocturnas dum semper seruo tenebras. nomine nocturnas dum semper seruo tenebras.
DSSS

ALD 36

ALDHELM.Aenig 36 1. Corpore sum gracilis, stimulis armatus acerbis; Corpore sum gracilis, stimulis armatus acerbis;
DDDS
ALDHELM.Aenig 36 2. scando cateruatim uolitans super ardua pennis, scando cateruatim uolitans super ardua pennis,
DSDD
ALDHELM.Aenig 36 3. sanguineas sumens praedas mucrone cruento; sanguineas sumens praedas mucrone cruento;
DSSS
ALDHELM.Aenig 36 4. quadrupedi parcens nulli; sed spicula trudo quadrupedi parcens nulli; sed spicula trudo
DSSS
ALDHELM.Aenig 36 5. setigeras pecudum stimulans per uulnera pulpas, setigeras pecudum stimulans per uulnera pulpas,
DDDS
ALDHELM.Aenig 36 6. olim famosus uexans Memphitica rura, olim famosus uexans Memphitica rura,
SSSS
ALDHELM.Aenig 36 7. nam toros terebrans taurorum sanguine uescor. nam toros terebrans taurorum sanguine uescor.
SDSS

ALD 37

ALDHELM.Aenig 37 1. Nepa mihi nomen ueteres dixere Latini: Nepa mihi nomen ueteres dixere Latini:
DSDS
ALDHELM.Aenig 37 2. humida spumiferi spatior per litora ponti; humida spumiferi spatior per litora ponti;
DDDS
ALDHELM.Aenig 37 3. passibus oceanum retrograda transeo uersis, passibus oceanum retrograda transeo uersis,
DDSD
ALDHELM.Aenig 37 4. et tamen aethereus per me decoratur Olimpus, et tamen aethereus per me decoratur Olimpus,
DDSD
ALDHELM.Aenig 37 5. dum ruber in caelo bisseno sidere scando; dum ruber in caelo bisseno sidere scando;
DSSS
ALDHELM.Aenig 37 6. ostrea quem metuit duris perterrita saxis. ostrea quem metuit duris perterrita saxis.
DDSS

ALD 38

ALDHELM.Aenig 38 1. Pergo super latices plantis suffulta quaternis Pergo super latices plantis suffulta quaternis
DDSS
ALDHELM.Aenig 38 2. nec tamen in limphas uereor quod mergar aquosas, nec tamen in limphas uereor quod mergar aquosas,
DSDS
ALDHELM.Aenig 38 3. sed pariter terras et flumina calco pedestris; sed pariter terras et flumina calco pedestris;
DSSD
ALDHELM.Aenig 38 4. nec natura sinit celerem natare per afmnem, nec natura sinit celerem natare per afmnem,
SDDS
ALDHELM.Aenig 38 5. pontibus aut ratibus fluuios transire feroces; pontibus aut ratibus fluuios transire feroces;
DDDS
ALDHELM.Aenig 38 6. quin potius pedibus gradior super aequora siccis. quin potius pedibus gradior super aequora siccis.
DDDD

ALD 39

ALDHELM.Aenig 39 1. Setiger in siluis armatos dentibus apros Setiger in siluis armatos dentibus apros
DSSS
ALDHELM.Aenig 39 2. cornigerosque simul ceruos licet ore rudentes, cornigerosque simul ceruos licet ore rudentes,
DDSD
ALDHELM.Aenig 39 3. contero nec parcens ursorum quasso lacertos; contero nec parcens ursorum quasso lacertos;
DSSS
ALDHELM.Aenig 39 4. ora cruenta ferens morsus rictusque luporum ora cruenta ferens morsus rictusque luporum
DDSS
ALDHELM.Aenig 39 5. horridus haud uereor regali culmine fretus; horridus haud uereor regali culmine fretus;
DDSS
ALDHELM.Aenig 39 6. dormio nam patulis, non claudens lumina, gemmis. dormio nam patulis, non claudens lumina, gemmis.
DDSS

ALD 40

ALDHELM.Aenig 40 1. Sum niger exterius rugoso cortice tectus, Sum niger exterius rugoso cortice tectus,
DDSS
ALDHELM.Aenig 40 2. sed tamen interius candentem gesto medullam. sed tamen interius candentem gesto medullam.
DDSS
ALDHELM.Aenig 40 3. Dilicias, epulas regum luxusque ciborum, Dilicias, epulas regum luxusque ciborum,
DDSS
ALDHELM.Aenig 40 4. ius simul et pulpas battutas condo culinae: ius simul et pulpas battutas condo culinae:
DSSS
ALDHELM.Aenig 40 5. sed me subnixum nulla uirtute uidebis, sed me subnixum nulla uirtute uidebis,
SSSS
ALDHELM.Aenig 40 6. uiscera ni fuerint nitidis quassata medullis. uiscera ni fuerint nitidis quassata medullis.
DDDS

ALD 41

ALDHELM.Aenig 41 1. Nolo fidem frangas, licet irrita dicta putentur; Nolo fidem frangas, licet irrita dicta putentur;
DSDD
ALDHELM.Aenig 41 2. credula sed nostris pande praecordia uerbis. credula sed nostris pande praecordia uerbis.
DSSS
ALDHELM.Aenig 41 3. Celsior ad superas possum turgescere nubes, Celsior ad superas possum turgescere nubes,
DDSS
ALDHELM.Aenig 41 4. si caput aufertur mihi toto corpore dempto. si caput aufertur mihi toto corpore dempto.
DSDS
ALDHELM.Aenig 41 5. At uero capitis si pressus mole grauabor, At uero capitis si pressus mole grauabor,
SDSS
ALDHELM.Aenig 41 6. ima petens iugiter minorari parte uidebor. ima petens iugiter minorari parte uidebor.
DDDS

ALD 42

ALDHELM.Aenig 42 1. Grandia membra mihi plumescunt corpore denso; Grandia membra mihi plumescunt corpore denso;
DDSS
ALDHELM.Aenig 42 2. par color accipitri, sed dispar causa uolandi, par color accipitri, sed dispar causa uolandi,
DDSS
ALDHELM.Aenig 42 3. nam summa exiguis non trano per aethera pennis, nam summa exiguis non trano per aethera pennis,
SDSD
ALDHELM.Aenig 42 4. sed potius pedibus spatior per squalida rura, sed potius pedibus spatior per squalida rura,
DDDS
ALDHELM.Aenig 42 5. ouorum teretes praebens ad pocula testas; ouorum teretes praebens ad pocula testas;
SDSS
ALDHELM.Aenig 42 6. Africa Poenorum me fertur gignere tellus. Africa Poenorum me fertur gignere tellus.
DSSS

ALD 43

ALDHELM.Aenig 43 1. Lurida per latices cenosas lustro paludes; Lurida per latices cenosas lustro paludes;
DDSS
ALDHELM.Aenig 43 2. nam mihi composuit nomen fortuna cruentum, nam mihi composuit nomen fortuna cruentum,
DDSS
ALDHELM.Aenig 43 3. rubro dum bibulis uescor de sanguine buccis. rubro dum bibulis uescor de sanguine buccis.
SDSS
ALDHELM.Aenig 43 4. Ossibus et pedibus geminisque carebo lacertis, Ossibus et pedibus geminisque carebo lacertis,
DDDD
ALDHELM.Aenig 43 5. corpora uulneribus sed mordeo dira trisulcis, corpora uulneribus sed mordeo dira trisulcis,
DDSD
ALDHELM.Aenig 43 6. atque salutiferis sic curam praesto labellis. atque salutiferis sic curam praesto labellis.
DDSS

ALD 44

ALDHELM.Aenig 44 1. Me pater et mater gelido genuere rigore, Me pater et mater gelido genuere rigore,
DSDD
ALDHELM.Aenig 44 2. fomitibus siccis dum mox rudimenta uigebant, fomitibus siccis dum mox rudimenta uigebant,
DSSD
ALDHELM.Aenig 44 3. quorum ui propria fortunam uincere possum, quorum ui propria fortunam uincere possum,
SDSS
ALDHELM.Aenig 44 4. cum nil ni latices mea possint uincere fata; cum nil ni latices mea possint uincere fata;
SDDS
ALDHELM.Aenig 44 5. sed saltus, scopulos, stagni ferrique metalla sed saltus, scopulos, stagni ferrique metalla
SDSS
ALDHELM.Aenig 44 6. comminuens penitus naturae iura resoluam; comminuens penitus naturae iura resoluam;
DDSS
ALDHELM.Aenig 44 7. cum me uita fouet, sum clari sideris instar, cum me uita fouet, sum clari sideris instar,
SDSS
ALDHELM.Aenig 44 8. post haec et fato uictus pice nigrior exsto. post haec et fato uictus pice nigrior exsto.
SSSD

ALD 45

ALDHELM.Aenig 45 1. In saltu nascor ramosa fronde uirescens, In saltu nascor ramosa fronde uirescens,
SSSS
ALDHELM.Aenig 45 2. sed fortuna meum mutauerat ordine fatum; sed fortuna meum mutauerat ordine fatum;
SDSD
ALDHELM.Aenig 45 3. dum ueho per collum teretem uertigine molam: dum ueho per collum teretem uertigine molam:
DSDS
ALDHELM.Aenig 45 4. tam longa nullus zona praecingitur heros. tam longa nullus zona praecingitur heros.
SSSS
ALDHELM.Aenig 45 5. Per me fata uirum dicunt decernere Parcas; Per me fata uirum dicunt decernere Parcas;
SDSS
ALDHELM.Aenig 45 6. ex quo conficitur regalis stragula pepli: ex quo cofficitur regalis stragula pepli:
SDSS
ALDHELM.Aenig 45 7. frigora dura uiros sternant, ni forte resistam. frigora dura uiros sternant, ni forte resistam.
DDSS

ALD 46

ALDHELM.Aenig 46 1. Torqueo torquentes, sed nullum torqueo sponte; Torqueo torquentes, sed nullum torqueo sponte;
DSSS
ALDHELM.Aenig 46 2. laedere nec quemquam uolo, ni prius ipse reatum laedere nec quemquam uolo, ni prius ipse reatum
DSDD
ALDHELM.Aenig 46 3. contrahat et uiridem studeat decerpere caulem. contrahat et uiridem studeat decerpere caulem.
DDDS
ALDHELM.Aenig 46 4. Feruida mox hominis turgescunt membra nocentis; Feruida mox hominis turgescunt membra nocentis;
DDSS
ALDHELM.Aenig 46 5. uindico sic noxam stimulisque ulciscor acutis. uindico sic noxam stimulisque ulciscor acutis.
DSDS

ALD 47

ALDHELM.Aenig 47 1. Absque cibo plures degebam marcida menses, Absque cibo plures degebam marcida menses,
DSSS
ALDHELM.Aenig 47 2. sed sopor et somnus ieiunia longa tulerunt. sed sopor et somnus ieiunia longa tulerunt.
DSSD
ALDHELM.Aenig 47 3. Pallida purpureo dum glescunt gramine rura, Pallida purpureo dum glescunt gramine rura,
DDSS
ALDHELM.Aenig 47 4. garrula mox crepitat rubicundum carmina guttur. garrula mox crepitat rubicundum carmina guttur.
DDDS
ALDHELM.Aenig 47 5. Post teneros fetus et prolem gentis adultam, Post teneros fetus et prolem gentis adultam,
DSSS
ALDHELM.Aenig 47 6. sponte mea fugiens umbrosas quaero latebras; sponte mea fugiens umbrosas quaero latebras;
DDSS
ALDHELM.Aenig 47 7. si uero quisquam pullorum lumina laedat, si uero quisquam pullorum lumina laedat,
SSSS
ALDHELM.Aenig 47 8. affero compertum medicans cataplasma salutis affero compertum medicans cataplasma salutis
DSDD
ALDHELM.Aenig 47 9. quaerens campestrem proprio de nomine florem. quaerens campestrem proprio de nomine florem.
SSDS

ALD 48

ALDHELM.Aenig 48 1. Sic me formauit naturae conditor almus: Sic me formauit naturae conditor almus:
SSSS
ALDHELM.Aenig 48 2. lustro teres tota spatiosis saecula ciclis lustro teres tota spatiosis saecula ciclis
DSDS
ALDHELM.Aenig 48 3. latas in gremio portans cum pondere terras; latas in gremio portans cum pondere terras;
SDSS
ALDHELM.Aenig 48 4. sic maris undantes cumulos et caerula cludo. sic maris undantes cumulos et caerula cludo.
DSDS
ALDHELM.Aenig 48 5. Nam nihil in rerum natura tam celer esset, Nam nihil in rerum natura tam celer esset,
DSSS
ALDHELM.Aenig 48 6. quod pedibus pergat, quod pennis aethera tranet quod pedibus pergat, quod pennis aethera tranet
DSSS
ALDHELM.Aenig 48 7. neu ponti uolitans per caerula squamis neu ponti uolitans per caerula squamis
DSDS
ALDHELM.Aenig 48 8. nec rota, per girum quam trudit machina limphae), nec rota, per girum quam trudit machina limphae),
DSSS
ALDHELM.Aenig 48 9. currere sic posset, ni septem sidera tricent. currere sic posset, ni septem sidera tricent.
DSSS

ALD 49

ALDHELM.Aenig 49 1. Horrida, curua, capax, patulis fabricata metallis Horrida, curua, capax, patulis fabricata metallis
DDDD
ALDHELM.Aenig 49 2. pendeo nec caelum tangens terramue profundam, pendeo nec caelum tangens terramue profundam,
DSSS
ALDHELM.Aenig 49 3. ignibus ardescens necnon et gurgite feruens; ignibus ardescens necnon et gurgite feruens;
DSSS
ALDHELM.Aenig 49 4. sic geminas uario patior discrimine pugnas, sic geminas uario patior discrimine pugnas,
DDDS
ALDHELM.Aenig 49 5. dum latices limphae tolero flammasque feroces. dum latices limphae tolero flammasque feroces.
DSDS

ALD 50

ALDHELM.Aenig 50 1. Prorsus Achiuorum lingua pariterque Latina, Prorsus Achiuorum lingua pariterque Latina,
DSSD
ALDHELM.Aenig 50 2. mille uocor uiridi folium de cespite natum. mille uocor uiridi folium de cespite natum.
DDDS
ALDHELM.Aenig 50 3. Idcirco decies centenum nomen habebo, Idcirco decies centenum nomen habebo,
SDSS
ALDHELM.Aenig 50 4. cauliculis florens quoniam sic nulla frutescit cauliculis florens quoniam sic nulla frutescit
DSDS
ALDHELM.Aenig 50 5. herba per innumeros telluris limite sulcos. herba per innumeros telluris limite sulcos.
DDSS

ALD 51

ALDHELM.Aenig 51 1. Sponte mea nascor fecundo cespite uernans; Sponte mea nascor fecundo cespite uernans;
DSSS
ALDHELM.Aenig 51 2. fulgida de croceo flauescunt culmina flore. fulgida de croceo flauescunt culmina flore.
DDSS
ALDHELM.Aenig 51 3. Occiduo claudor, sic orto sole patesco: Occiduo claudor, sic orto sole patesco:
DSSS
ALDHELM.Aenig 51 4. unde prudentes posuerunt nomina Graeci. unde prudentes posuerunt nomina Graeci.
SSDS

ALD 52

ALDHELM.Aenig 52 1. Materia duplici palmis plasmabar apertis: Materia duplici palmis plasmabar apertis:
DDSS
ALDHELM.Aenig 52 2. interiora mihi candescunt: uiscera lino interiora mihi candescunt: uiscera lino
DDSS
ALDHELM.Aenig 52 3. seu certe gracili iunco spoliata nitescunt; seu certe gracili iunco spoliata nitescunt;
SDSD
ALDHELM.Aenig 52 4. sed nunc exterius flauescunt corpora flore sed nunc exterius flauescunt corpora flore
SDSS
ALDHELM.Aenig 52 5. quae flammasque focosque laremque uomentia fundunt, quae flammasque focosque laremque uomentia fundunt,
SDDD
ALDHELM.Aenig 52 6. et crebro lacrimae stillant de frontibus udae. et crebro lacrimae stillant de frontibus udae.
SDSS
ALDHELM.Aenig 52 7. Sic tamen horrendas noctis extinguo latebras; Sic tamen horrendas noctis extinguo latebras;
DSSS
ALDHELM.Aenig 52 8. reliquias cinerum mox uiscera tosta relinquunt. reliquias cinerum mox uiscera tosta relinquunt.
DDSD

ALD 53

ALDHELM.Aenig 53 1. Sidereis stipor turmis in uertice mundi; Sidereis stipor turmis in uertice mundi;
DSSS
ALDHELM.Aenig 53 2. esseda famoso gesto cognomina uulgo; esseda famoso gesto cognomina uulgo;
DSSS
ALDHELM.Aenig 53 3. in giro uoluens iugiter non uergo deorsum, in giro uoluens iugiter non uergo deorsum,
SSDS
ALDHELM.Aenig 53 4. cetera ceu properant caelorum lumina ponto. cetera ceu properant caelorum lumina ponto.
DDSS
ALDHELM.Aenig 53 5. Hac gaza ditor: quoniam sum proximus axi, Hac gaza ditor: quoniam sum proximus axi,
SSDS
ALDHELM.Aenig 53 6. qui Ripheis Scithiae praelatus montibus errat, qui Ripheis Scithiae praelatus montibus errat,
DDSS
ALDHELM.Aenig 53 7. Vergilias numeris aequans in arce polorum, Vergilias numeris aequans in arce polorum,
DDSS
ALDHELM.Aenig 53 8. cui pars inferior Stigia Letheaque palude cui pars inferior Stigia Letheaque palude
SDDD
ALDHELM.Aenig 53 9. fertur et inferni fundo succumbere nigro. fertur et inferni fundo succumbere nigro.
DSSS

ALD 54

ALDHELM.Aenig 54 1. Credere quis poterit tantarum foedera rerum Credere quis poterit tantarum foedera rerum
DDSS
ALDHELM.Aenig 54 2. temperet et fatis morum contraria fata? temperet et fatis morum contraria fata?
DSSS
ALDHELM.Aenig 54 3. Ecce larem, laticem quoque gesto in uiscere uentris, Ecce larem, laticem quoque gesto in uiscere uentris,
DDDS
ALDHELM.Aenig 54 4. nec tamen undantes uincunt incendia limphae, nec tamen undantes uincunt incendia limphae,
DSSS
ALDHELM.Aenig 54 5. ignibus aut atris siccantur flumina fontis, ignibus aut atris siccantur flumina fontis,
DSSS
ALDHELM.Aenig 54 6. foedera sed pacis sunt flammas inter et undas; foedera sed pacis sunt flammas inter et undas;
DSSS
ALDHELM.Aenig 54 7. malleus in primo memet formabat et incus. malleus in primo memet formabat et incus.
DSSS

ALD 55

ALDHELM.Aenig 55 1. Alma domus ueneror diuino munere plena, Alma domus ueneror diuino munere plena,
DDSS
ALDHELM.Aenig 55 2. ualuas sed nullus reserat nec limina pandit ualuas sed nullus reserat nec limina pandit
SSDS
ALDHELM.Aenig 55 3. culmina ni fuerint aulis sublata quaternis; culmina ni fuerint aulis sublata quaternis;
DDSS
ALDHELM.Aenig 55 4. et licet exterius rutilent de corpore gemmae, et licet exterius rutilent de corpore gemmae,
DDDS
ALDHELM.Aenig 55 5. aurea dum fuluis flauescit bulla metallis, aurea dum fuluis flauescit bulla metallis,
DSSS
ALDHELM.Aenig 55 6. sed tamen uberius ditantur uiscera crassa sed tamen uberius ditantur uiscera crassa
DDSS
ALDHELM.Aenig 55 7. intus, qua species flagrat pulcherrima Christi: intus, qua species flagrat pulcherrima Christi:
SDSS
ALDHELM.Aenig 55 8. candida sanctarum sic floret gloria rerum; candida sanctarum sic floret gloria rerum;
DSSS
ALDHELM.Aenig 55 9. nec trabis in templo, surgunt nec tecta columnis. nec trabis in templo, surgunt nec tecta columnis.
DSSS

ALD 56

ALDHELM.Aenig 56 1. Hospes praeruptis habitans in margine ripis Hospes praeruptis habitans in margine ripis
SSDS
ALDHELM.Aenig 56 2. non sum torpescens, oris sed belliger armis, non sum torpescens, oris sed belliger armis,
SSSS
ALDHELM.Aenig 56 3. quin potius duro uitam sustento labore, quin potius duro uitam sustento labore,
DSSS
ALDHELM.Aenig 56 4. grossaque prosternens mox ligna securibus uncis; grossaque prosternens mox ligna securibus uncis;
DSSD
ALDHELM.Aenig 56 5. humidus in fundo, tranat qua piscis, aquoso, humidus in fundo, tranat qua piscis, aquoso,
DSSS
ALDHELM.Aenig 56 6. saepe caput proprium tingens in gurgite mergo. saepe caput proprium tingens in gurgite mergo.
DDSS
ALDHELM.Aenig 56 7. Vulnera fibrarum necnon et lurida tabo Vulnera fibrarum necnon et lurida tabo
DSSS
ALDHELM.Aenig 56 8. membra medens pestemque luemque resoluo necantem; membra medens pestemque luemque resoluo necantem;
DSDD
ALDHELM.Aenig 56 9. libris corrosis et cortice uescor amara. libris corrosis et cortice uescor amara.
SSSD

ALD 57

ALDHELM.Aenig 57 1. “Armiger infausti Iouis” et “raptor Ganimidis:” “Armiger infausti Iouis” et “raptor Ganimidis:”
DSDS
ALDHELM.Aenig 57 2. quamquam pellaces cantarent carmine uates, quamquam pellaces cantarent carmine uates,
SSSS
ALDHELM.Aenig 57 3. non fueram “praepes,” quo fertur “Dardana proles;” non fueram “praepes,” quo fertur “Dardana proles;”
DSSS
ALDHELM.Aenig 57 4. sed magis in summis cicnos agitabo fugaces sed magis in summis cicnos agitabo fugaces
DSSD
ALDHELM.Aenig 57 5. arsantesque grues proturbo sub aetheris axe. arsantesque grues proturbo sub aetheris axe.
SDSD
ALDHELM.Aenig 57 6. Corpora dum senio corrumpit fessa uetustas, Corpora dum senio corrumpit fessa uetustas,
DDSS
ALDHELM.Aenig 57 7. fontibus in liquidis mergentis membra madescunt; fontibus in liquidis mergentis membra madescunt;
DDSS
ALDHELM.Aenig 57 8. post haec restauror praeclaro lumine Phoebi. post haec restauror praeclaro lumine Phoebi.
SSSS

ALD 58

ALDHELM.Aenig 58 1. Tempore de primo noctis mihi nomen adhaesit; Tempore de primo noctis mihi nomen adhaesit;
DSSD
ALDHELM.Aenig 58 2. occiduas mundi complector cardine partes; occiduas mundi complector cardine partes;
DSSS
ALDHELM.Aenig 58 3. oceano Titan dum corpus tinxerit almum, oceano Titan dum corpus tinxerit almum,
DSSS
ALDHELM.Aenig 58 4. et polus in glaucis descendens uoluitur undis, et polus in glaucis descendens uoluitur undis,
DSSS
ALDHELM.Aenig 58 5. tum sequor, in uitreis abscondens lumina campis, tum sequor, in uitreis abscondens lumina campis,
DDSS
ALDHELM.Aenig 58 6. et fortunatus, subito ni tollar ab aethra, et fortunatus, subito ni tollar ab aethra,
SSDS
ALDHELM.Aenig 58 7. ut furuas lumen noctis depelleret umbras. ut furuas lumen noctis depelleret umbras.
SSSS

ALD 59

ALDHELM.Aenig 59 1. Me dudum genuit candens onocrotalus albam, Me dudum genuit candens onocrotalus albam,
SDSD
ALDHELM.Aenig 59 2. gutture qui patulo sorbet de gurgite limphas. gutture qui patulo sorbet de gurgite limphas.
DDSS
ALDHELM.Aenig 59 3. Pergo per albentes directo tramite campos, Pergo per albentes directo tramite campos,
DSSS
ALDHELM.Aenig 59 4. candentique uiae uestigia caerula linquo, candentique uiae uestigia caerula linquo,
SDSD
ALDHELM.Aenig 59 5. lucida nigratis fuscans anfractibus arua. lucida nigratis fuscans anfractibus arua.
DSSS
ALDHELM.Aenig 59 6. Nec satis est unum per campos pandere callem: Nec satis est unum per campos pandere callem:
DSSS
ALDHELM.Aenig 59 7. semita quin potius milleno tramite tendit, semita quin potius milleno tramite tendit,
DDSS
ALDHELM.Aenig 59 8. quae non errantes ad caeli culmina uexit. quae non errantes ad caeli culmina uexit.
SSSS

ALD 60

ALDHELM.Aenig 60 1. Collibus in celsis saeui discrimina Martis, Collibus in celsis saeui discrimina Martis,
DSSS
ALDHELM.Aenig 60 2. quamuis uenator frustra latrante moloso, quamuis uenator frustra latrante moloso,
SSSS
ALDHELM.Aenig 60 3. garriat arcister contorquens spicula ferri garriat arcister contorquens spicula ferri
DSSS
ALDHELM.Aenig 60 4. nil uereor; magnis sed fretus uiribus altos nil uereor; magnis sed fretus uiribus altos
DSSS
ALDHELM.Aenig 60 5. belliger impugnans elefantes uulnere sterno. belliger impugnans elefantes uulnere sterno.
DSDS
ALDHELM.Aenig 60 6. Heu! fortuna ferox, quae me sic arte fefellit: Heu! fortuna ferox, quae me sic arte fefellit:
SDSS
ALDHELM.Aenig 60 7. dum trucido grandes et uirgine uincor inermi! dum trucido grandes et uirgine uincor inermi!
DSSD
ALDHELM.Aenig 60 8. Nam gremium pandens mox pulchra puerpera prendit Nam gremium pandens mox pulchra puerpera prendit
DSSD
ALDHELM.Aenig 60 9. et uoti compos celsam deducit ad urbem. et uoti compos celsam deducit ad urbem.
SSSS
ALDHELM.Aenig 60 10. Indidit ex cornu nomen mihi lingua Pelasga; Indidit ex cornu nomen mihi lingua Pelasga;
DSSD
ALDHELM.Aenig 60 11. sic itidem propria dixerunt uoce Latini. sic itidem propria dixerunt uoce Latini.
DDSS

ALD 61

ALDHELM.Aenig 61 1. De terrae gremiis formabar primitus arte; De terrae gremiis formabar primitus arte;
SDSS
ALDHELM.Aenig 61 2. materia trucibus processit cetera tauris, materia trucibus processit cetera tauris,
DDSS
ALDHELM.Aenig 61 3. aut potius putidis constat fabricata capellis. aut potius putidis constat fabricata capellis.
DDSD
ALDHELM.Aenig 61 4. Per me multorum clauduntur lumina leto, Per me multorum clauduntur lumina leto,
SSSS
ALDHELM.Aenig 61 5. qui domini nudus nitor defendere uitam. qui domini nudus nitor defendere uitam.
DSSS
ALDHELM.Aenig 61 6. Nam domus est constructa mihi de tergore secto Nam domus est constructa mihi de tergore secto
DSDS
ALDHELM.Aenig 61 7. necnon et tabulis, quas findunt stipite, rasis. necnon et tabulis, quas findunt stipite, rasis.
SDSS

ALD 62

ALDHELM.Aenig 62 1. De madido nascor rorantibus aethere guttis, De madido nascor rorantibus aethere guttis,
DSSD
ALDHELM.Aenig 62 2. turgida concrescens liquido de flumine lapsu, turgida concrescens liquido de flumine lapsu,
DSDS
ALDHELM.Aenig 62 3. sed me nulla ualet manus udo gurgite nantem sed me nulla ualet manus udo gurgite nantem
SDDS
ALDHELM.Aenig 62 4. tangere, ni statim rumpantur uiscera tactu, tangere, ni statim rumpantur uiscera tactu,
DSSS
ALDHELM.Aenig 62 5. et fragilis tenues flatus discedat in auras. et fragilis tenues flatus discedat in auras.
DDSS
ALDHELM.Aenig 62 6. Ante cateruatim per limphas duco cohortes, Ante cateruatim per limphas duco cohortes,
DSSS
ALDHELM.Aenig 62 7. dum plures ortu comites potiuntur eodem. dum plures ortu comites potiuntur eodem.
SSDD

ALD 63

ALDHELM.Aenig 63 1. Dum genus humanum truculenta fluenta necarent Dum genus humanum truculenta fluenta necarent
DSDD
ALDHELM.Aenig 63 2. et noua mortales multarent aequora cunctos et noua mortales multarent aequora cunctos
DSSS
ALDHELM.Aenig 63 3. exceptis raris gignunt qui semina saecli, exceptis raris gignunt qui semina saecli,
SSSS
ALDHELM.Aenig 63 4. primus uiuentum perdebam foedera iuris, primus uiuentum perdebam foedera iuris,
SSSS
ALDHELM.Aenig 63 5. imperio patris contemnens subdere colla; imperio patris contemnens subdere colla;
DSSS
ALDHELM.Aenig 63 6. unde puto dudum uersu dixisse poetam: unde puto dudum uersu dixisse poetam:
DSSS
ALDHELM.Aenig 63 7. “abluit in terris, quidquid deliquit in undis.” “abluit in terris, quidquid deliquit in undis.”
DSSS
ALDHELM.Aenig 63 8. Nam sobolem numquam dapibus saturabo ciborum, Nam sobolem numquam dapibus saturabo ciborum,
DSDD
ALDHELM.Aenig 63 9. ni prius in pulpis plumas nigrescere cernam. ni prius in pulpis plumas nigrescere cernam.
DSSS
ALDHELM.Aenig 63 10. Littera tollatur: post haec sine prole manebo. Littera tollatur: post haec sine prole manebo.
DSSD

ALD 64

ALDHELM.Aenig 64 1. Cum Deus infandas iam plecteret aequore noxas Cum Deus infandas iam plecteret aequore noxas
DSSD
ALDHELM.Aenig 64 2. ablueretque simul scelerum contagia limphis, ablueretque simul scelerum contagia limphis,
DDDS
ALDHELM.Aenig 64 3. prima praecepti compleui iussa parentis, prima praecepti compleui iussa parentis,
SSSS
ALDHELM.Aenig 64 4. portendens fructu terris uenisse salutem. portendens fructu terris uenisse salutem.
SSSS
ALDHELM.Aenig 64 5. Mitia quapropter semper praecordia gesto, Mitia quapropter semper praecordia gesto,
DSSS
ALDHELM.Aenig 64 6. et felix praepes nigro sine felle manebo. et felix praepes nigro sine felle manebo.
SSSD

ALD 65

ALDHELM.Aenig 65 1. Fida satis custos conseruans peruigil aedes, Fida satis custos conseruans peruigil aedes,
DSSS
ALDHELM.Aenig 65 2. noctibus in furuis caecas lustrabo latebras, noctibus in furuis caecas lustrabo latebras,
DSSS
ALDHELM.Aenig 65 3. atris haud perdens oculorum lumen in antris. atris haud perdens oculorum lumen in antris.
SSDS
ALDHELM.Aenig 65 4. Furibus inuisis, uastant qui farris aceruos, Furibus inuisis, uastant qui farris aceruos,
DSSS
ALDHELM.Aenig 65 5. insidiis tacite dispono scandala mortis, insidiis tacite dispono scandala mortis,
DDSS
ALDHELM.Aenig 65 6. et uaga uenatrix rimabor lustra ferarum, et uaga uenatrix rimabor lustra ferarum,
DSSS
ALDHELM.Aenig 65 7. nec uolo cum canibus turmas agitare fugaces, nec uolo cum canibus turmas agitare fugaces,
DDSD
ALDHELM.Aenig 65 8. qui mihi latrantes crudelia bella ciebunt: qui mihi latrantes crudelia bella ciebunt:
DSSD
ALDHELM.Aenig 65 9. gens exosa mihi tradebat nomen habendum. gens exosa mihi tradebat nomen habendum.
SDSS

ALD 66

ALDHELM.Aenig 66 1. Nos sumus aequales communi sorte sorores, Nos sumus aequales communi sorte sorores,
DSSS
ALDHELM.Aenig 66 2. quae damus ex nostro cunctis alimenta labore. quae damus ex nostro cunctis alimenta labore.
DSSD
ALDHELM.Aenig 66 3. Par labor ambarum, dispar fortuna duarum, Par labor ambarum, dispar fortuna duarum,
DSSS
ALDHELM.Aenig 66 4. altera nam cursat, quod numquam altera gessit; altera nam cursat, quod numquam altera gessit;
DSSS
ALDHELM.Aenig 66 5. nec tamen inuidiae stimulis agitamur acerbis: nec tamen inuidiae stimulis agitamur acerbis:
DDDD
ALDHELM.Aenig 66 6. utraque, quod mandit, quod ruminat ore patenti, utraque, quod mandit, quod ruminat ore patenti,
DSSD
ALDHELM.Aenig 66 7. comminuens reddit famulans sine fraude maligna. comminuens reddit famulans sine fraude maligna.
DSDD

ALD 67

ALDHELM.Aenig 67 1. Sicca pruinosam crebris effundo fenestris, Sicca pruinosam crebris effundo fenestris,
DDSS
ALDHELM.Aenig 67 2. candentemque niuem iactans de uiscere furuo; candentemque niuem iactans de uiscere furuo;
SDSS
ALDHELM.Aenig 67 3. et tamen omnis amat, quamuis sit frigida nimbo et tamen omnis amat, quamuis sit frigida nimbo
DDSS
ALDHELM.Aenig 67 4. densior et nebulis late spargatur in aula. densior et nebulis late spargatur in aula.
DDSS
ALDHELM.Aenig 67 5. Qua sine mortales grassantur funere leti Qua sine mortales grassantur funere leti
DSSS
ALDHELM.Aenig 67 6. animae pariter pereunt, dum uita fatescit) animae pariter pereunt, dum uita fatescit)
DDDS
ALDHELM.Aenig 67 7. et qua ditati contemnunt limina Ditis. et qua ditati contemnunt limina Ditis.
SSSS
ALDHELM.Aenig 67 8. Liquitur in prunis numquam torrentibus haec nix, Liquitur in prunis numquam torrentibus haec nix,
DSSS
ALDHELM.Aenig 67 9. sed, mirum dictu, magis indurescit ad ignem. sed, mirum