A Consolidated Library of Anglo-Saxon Poetry

Metadata

ID
https://clasp.ell.ox.ac.uk/poem/WULFSTANC.NmetSwithun
Author
Wulfstan of Winchester
Title
Narratio metrica de S. Swithuno
Language
Latin
Edited
A. Campbell, Frithegodi Monachi Breuiloquium Vitae Beati Wilfridi et Wulfstani Cantoris Narratio Metrica de Sancto Swithuno (Z├╝rich, 1950), pp. 63-177
Other formats
TEI (xml) Plain text (txt) Metadata (json)

Tools

Highlight uncommon word forms
Poem Concordance

WULFSTANC.NmetSwithun

de sancto Swithuno, praefatio

WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 1. Domno pontifici, Wentanam principe Christo Domno pontifici, Vuentanam principe Christo
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 2. Qui regit ecclesiam, prospera cuncta canam. Qui regit ecclesiam, prospera cuncta canam.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 3. Conferat Aelfhego regni caelestis honorem, Cofferat Aelfhego regni caelestis honorem,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 4. Qui dedit hunc omni pontificem populo. Qui dedit hunc omni pontificem populo.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 5. Ipse tibi pacem tribuat sine fine perhennem, Ipse tibi pacem tribuat sine fine perhennem,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 6. Est qui sanctorum gloria, pax, et honor. Est qui sanctorum gloria, pax, et honor.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 7. Hoc cupit ore pio, cupit hoc animoque benigno, Hoc cupit ore pio, cupit hoc animoque benigno,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 8. Vltimus Anglorum seruulus ymnicinum. Vltimus Anglorum seruulus ymnicinum.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 9. Sit licet aegra mihi sine dogmatis igne loquela, Sit licet aegra mihi sine dogmatis igne loquela,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 10. Nec ualeam tanto scribere digna uiro, Nec ualeam tanto scribere digna uiro,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 11. Hoc tamen exiguum quod defero munus amoris Hoc tamen exiguum quod defero munus amoris
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 12. Commendare tibi, magne pater, studui, Commendare tibi, magne pater, studui,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 13. In quo perstrinxi quae fecit rector Olimpi In quo perstrinxi quae fecit rector Olimpi
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 14. Suuithuni meritis caelica signa patris, Suuithuni meritis caelica signa patris,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 15. Per quem magna suis miracula prebuit Anglis, Per quem magna suis miracula prebuit Anglis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 16. Milia languentum corpora saluificans. Milia languentum corpora saluificans.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 17. Haec etenim cecini magnalia paupere cantu, Haec etenim cecini magnalia paupere cantu,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 18. Presumendo boni de bonitate dei, Presumendo boni de bonitate dei,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 19. Grandia de minimis est qui pensare suetus, Grandia de minimis est qui pensare suetus,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 20. Suscipiens uiduae bina minuta libens, Suscipiens uiduae bina minuta libens,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 21. Qua non paupertas, sed erat pensata uoluntas, Qua non paupertas, sed erat pensata uoluntas,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 22. Quae uictum spreuit, et sua cuncta dedit. Quae uictum spreuit, et sua cuncta dedit.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 23. Haec igitur commendo tibi munuscula patri, Haec igitur commendo tibi munuscula patri,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 24. Quae uoui domino reddere corde pio, Quae uoui domino reddere corde pio,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 25. Vt tua dignetur haec corroborare potestas, Vt tua dignetur haec corroborare potestas,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 26. Haec et ab infestis protegere insidiis, Haec et ab infestis protegere insidiis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 27. Dignus apostolica resides qui presul in aula, Dignus apostolica resides qui presul in aula,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 28. Instruis et populum dogmate catholicum, Instruis et populum dogmate catholicum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 29. Hocque monasterium uariis ornatibus ornas, Hocque monasterium uariis ornatibus ornas,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 30. Intus et exterius illud ubique leuans, Intus et exterius illud ubique leuans,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 31. Quod quondam renouauit ouans antistes Adeluuold, Quod quondam renouauit ouans antistes Adeluuold,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 32. Sollicitudo cui nocte dieque fuit, Sollicitudo cui nocte dieque fuit,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 33. Christicolas augere greges atque ore paterno Christicolas augere greges atque ore paterno
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 34. Hos cum lacte soli, lacte nutrire poli, Hos cum lacte soli, lacte nutrire poli,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 35. Qui struxit firmis haec cuncta habitacula muris, Qui struxit firmis haec cuncta habitacula muris,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 36. Ille etiam tectis texit et ipsa nouis, Ille etiam tectis texit et ipsa nouis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 37. Et cunctis decorauit ouans id honoribus, hucque Et cunctis decorauit ouans id honoribus, hucque
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 38. Dulcia piscosae flumina traxit aquae, Dulcia piscosae flumina traxit aquae,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 39. Secessusque laci penetrant secreta domorum, Secessusque laci penetrant secreta domorum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 40. Mundantes totum murmure coenobium. Mundantes totum murmure coenobium.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 41. Istius antiqui reparauit et atria templi, Istius antiqui reparauit et atria templi,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 42. Moenibus excelsis, culminibusque nouis, Moenibus excelsis, culminibusque nouis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 43. Partibus hoc austri firmans et partibus arcti Partibus hoc austri firmans et partibus arcti
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 44. Porticibus solidis, arcubus et uariis. Porticibus solidis, arcubus et uariis.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 45. Addidit et plures sacris altaribus aedes, Addidit et plures sacris altaribus aedes,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 46. Quae retinent dubium liminis introitum, Quae retinent dubium liminis introitum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 47. Quisquis ut ignotis haec deambulat atria plantis, Quisquis ut ignotis haec deambulat atria plantis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 48. Nesciat unde meat, quoue pedem referat, Nesciat unde meat, quoue pedem referat,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 49. Omni parte fores quia conspiciuntur apertae, Omni parte fores quia conspiciuntur apertae,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 50. Nec patet ulla sibi semita certa uiae; Nec patet ulla sibi semita certa uiae;
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 51. Huc illucque uagos stans circumducit ocellos, Huc illucque uagos stans circumducit ocellos,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 52. Attica Dedalei tecta stupetque soli, Attica Dedalei tecta stupetque soli,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 53. Certior adueniat donec sibi ductor, et ipsum Certior adueniat donec sibi ductor, et ipsum
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 54. Ducat ad extremi limina uestibuli. Ducat ad extremi limina uestibuli.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 55. Hic secum mirans cruce se consignat, et unde Hic secum mirans cruce se consignat, et unde
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 56. Exeat attonito pectore scire nequit. Exeat attonito pectore scire nequit.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 57. Sic constructa micat, sic et uariata coruscat Sic constructa micat, sic et uariata coruscat
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 58. Machina, quae hanc matrem sustinet ecclesiam, Machina, quae hanc matrem sustinet ecclesiam,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 59. Quam pater ille pius, summa pietate refertus, Quam pater ille pius, summa pietate refertus,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 60. Nominis ad laudem celsitonantis heri Nominis ad laudem celsitonantis heri
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 61. Fundauit, struxit, dotauit, et inde sacrauit, Fundauit, struxit, dotauit, et inde sacrauit,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 62. Et meruit templi soluere uota sui, Et meruit templi soluere uota sui,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 63. Regis Aedelredi uisu cernente modesti, Regis Aedelredi uisu cernente modesti,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 64. In regni solio qui superest hodie. In regni solio qui superest hodie.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 65. Illum pontifices sequebantur in ordine plures, Illum pontifices sequebantur in ordine plures,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 66. Complentes sanctum rite ministerium, Complentes sanctum rite ministerium,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 67. Quorum summus erat, uultu maturus et actu, Quorum summus erat, uultu maturus et actu,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 68. Canicie niueus Dunstan et angelicus. Canicie niueus Dunstan et angelicus.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 69. Hunc sequebatur ouans Anglorum lucifer, idem Hunc sequebatur ouans Anglorum lucifer, idem
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 70. Presul Adeluuoldus, corde benigniuolus. Presul Adeluuoldus, corde benigniuolus.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 71. Post alii septem, quos nunc edicere promptum est Post alii septem, quos nunc edicere promptum est
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 72. Carmine uersifico, cum pede dactilico: Carmine uersifico, cum pede dactilico:
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 73. Aelfstan, Aepelgarus, rursumque Aelfstanus et Aescuuig, Aelfstan, Aepelgarus, rursumque Aelfstanus et Aescuuig,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 74. Aelfheah, Aepelsinus, hic et Adulfus erant. Aelfheah, Aepelsinus, hic et Adulfus erant.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 75. Post alii plures aderant, proceresque ducesque, Post alii plures aderant, proceresque ducesque,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 76. Gentis et Anglorum maxima pars comitum, Gentis et Anglorum maxima pars comitum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 77. Quos e concilio pariter collegerat illo, Quos e concilio pariter collegerat illo,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 78. Quod fuerat uico regis in Andeferan, Quod fuerat uico regis in Andeferan,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 79. Idem pastor ouans ac saepe notandus Adeluuold, Idem pastor ouans ac saepe notandus Adeluuold,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 80. Sicut ei domini gratia contulerat; Sicut ei domini gratia contulerat;
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 81. Et celebrant cuncti sollempnia maxima templi, Et celebrant cuncti sollempnia maxima templi,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 82. Plaudentes domino pectore laudifluo, Plaudentes domino pectore laudifluo,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 83. Laetanturque bonis super omnibus, ille benignus Laetanturque bonis super omnibus, ille benignus
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 84. Quae statuit cunctis presul opima dari. Quae statuit cunctis presul opima dari.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 85. Fercula sunt admixta epulis, cibus omnis habundat, Fercula sunt ammixta epulis, cibus omnis habundat,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 86. Nullus adest tristis, omnis adest hilaris. Nullus adest tristis, omnis adest hilaris.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 87. Nulla fames, ubi sunt cunctis obsonia plenis, Nulla fames, ubi sunt cunctis obsonia plenis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 88. Et remanet uario mensa referta cibo, Et remanet uario mensa referta cibo,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 89. Pincernaeque uagi cellaria saepe frequentant Pincernaeque uagi cellaria saepe frequentant
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 90. Conuiuasque rogant, ut bibere incipiant. Conuiuasque rogant, ut bibere incipiant.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 91. Crateras magnos statuunt, et uina coronant, Crateras magnos statuunt, et uina coronant,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 92. Miscentes potus potibus innumeris. Miscentes potus potibus innumeris.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 93. Foecundi calices, ubi rusticus impiger hausit Foecundi calices, ubi rusticus impiger hausit
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 94. Spumantem pateram, gurgite mellifluam, Spumantem pateram, gurgite mellifluam,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 95. Et tandem pleno se totum proluit auro, Et tandem pleno se totum proluit auro,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 96. Setigerum mentum concutiendo suum. Setigerum mentum concutiendo suum.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 97. Sicque dies, alterque dies processit in hymnis, Sicque dies, alterque dies processit in hymnis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 98. Et benedixerunt omnia corda deum. Et benedixerunt omnia corda deum.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 99. Omnibus expletis tandem sollempniter hymnis, Omnibus expletis tandem sollempniter hymnis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 100. Quos in honore dei uox sonuit populi, Quos in honore dei uox sonuit populi,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 101. Vnus quisque suas alacer repedauit ad oras, Vnus quisque suas alacer repedauit ad oras,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 102. In domino gaudens, pectore et ore canens. In domino gaudens, pectore et ore canens.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 103. Numquam tanta fuit talisque dicatio templi Numquam tanta fuit talisque dicatio templi
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 104. In tota Anglorum gente patrata, reor, In tota Anglorum gente patrata, reor,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 105. Qualis erat Wenta celebrata potenter in urbe, Qualis erat Vuenta celebrata potenter in urbe,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 106. In sancti Petri coenobio ueteri, In sancti Petri coenobio ueteri,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 107. Quod deus omnipotens sic protegat inmaculatum, Quod deus omnipotens sic protegat immaculatum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 108. Vt iuge dignetur ipse habitare in eo, Vt iuge dignetur ipse habitare in eo,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 109. Et quicumque humiles hoc ingrediuntur asilum Et quicumque humiles hoc ingrediuntur asilum
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 110. Exultent plenae participes ueniae. Exultent plenae participes ueniae.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 111. His super antistes, sacro spiramine plenus, His super antistes, sacro spiramine plenus,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 112. Adhibuit domino plurima uota suo, Adhibuit domino plurima uota suo,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 113. Nam fundamen ouans a cardine iecit Eoi, Nam fundamen ouans a cardine iecit Eoi,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 114. Porticus ut staret aedificata deo, Porticus ut staret aedificata deo,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 115. Erexitque nonum, iacto fundamine, templum; Erexitque nonum, iacto fundamine, templum;
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 116. Ne tamen expleret, raptus ab orbe fuit, Ne tamen expleret, raptus ab orbe fuit,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 117. Pro meritis superam digne translatus in aulam. Pro meritis superam digne translatus in aulam.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 118. Quorum multiplices non numerantur opes, Quorum multiplices non numerantur opes,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 119. Altithronum primo quibus exhilarauit ab euo, Altithronum primo quibus exhilarauit ab euo,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 120. Donec Christo animam redderet ipse suam. Donec Christo animam redderet ipse suam.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 121. Vestra cui statim successit in arce potestas, Vestra cui statim successit in arce potestas,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 122. Et coeptum uigili pectore struxit opus. Et coeptum uigili pectore struxit opus.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 123. Insuper occultas studuistis et addere criptas, Insuper occultas studuistis et addere criptas,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 124. Quas sic Dedaleum struxerat ingenium, Quas sic Dedaleum struxerat ingenium,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 125. Quisquis ut ignotus ueniens intrauerit illas, Quisquis ut ignotus ueniens intrauerit illas,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 126. Nesciat unde meat, quone pedem referat. Nesciat unde meat, quone pedem referat.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 127. Sunt quibus occultae, latitant quae hinc inde, latebrae, Sunt quibus occultae, latitant quae hinc inde, latebrae,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 128. Quarum tecta patent, intus et antra latent, Quarum tecta patent, intus et antra latent,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 129. Introitus quarum stat clausus, et exitus harum, Introitus quarum stat clausus, et exitus harum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 130. Quas homo, qui ignorat, luce carere putat, Quas homo, qui ignorat, luce carere putat,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 131. Nocte sub obscura quae stare uidentur et umbra, Nocte sub obscura quae stare uidentur et umbra,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 132. Sed tamen occulti lumina solis habent, Sed tamen occulti lumina solis habent,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 133. Cuius in exortu cum spicula prima resultant, Cuius in exortu cum spicula prima resultant,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 134. Lucifer ingrediens spargit ubique iubar, Lucifer ingrediens spargit ubique iubar,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 135. Et penetrat cunctas lucis splendore cauernas, Et penetrat cunctas lucis splendore cauernas,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 136. Donec in hesperium sol ruat oceanum. Donec in hesperium sol ruat oceanum.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 137. Machina stat quarum, sacram subportat et aram, Machina stat quarum, sacram supportat et aram,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 138. Sanctorumque pias ordine relliquias, Sanctorumque pias ordine relliquias,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 139. Multiplicique modo manet utile culmen earum, Multiplicique modo manet utile culmen earum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 140. Exteriora gerens, interiora tegens. Exteriora gerens, interiora tegens.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 141. Talia et auxistis hic organa, qualia nusquam Talia et auxistis hic organa, qualia nusquam
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 142. Cernuntur, gemino constabilita solo. Cernuntur, gemino constabilita solo.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 143. Bisseni supra sociantur in ordine folles, Bisseni supra sociantur in ordine folles,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 144. Inferiusque iacent quattuor atque decem. Inferiusque iacent quattuor atque decem.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 145. Flatibus alternis spiracula maxima reddunt. Flatibus alternis spiracula maxima reddunt.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 146. Quos agitant ualidi septuaginta uiri Quos agitant ualidi septuaginta uiri
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 147. Brachia uersantes, multo et sudore madentes, Brachia uersantes, multo et sudore madentes,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 148. Certatimque suos quique monent socios, Certatimque suos quique monent socios,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 149. Viribus ut totis impellant flamina sursum, Viribus ut totis impellant flamina sursum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 150. Et rugiat pleno kapsa referta sinu, Et rugiat pleno kapsa referta sinu,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 151. Sola quadringenta, quae sustinet ordine musas, Sola quadringenta, quae sustinet ordine musas,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 152. Quas manus organici temperat ingenii: Quas manus organici temperat ingenii:
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 153. Has aperit clausas, iterumque has claudit apertas, Has aperit clausas, iterumque has claudit apertas,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 154. Exigit ut uarii certa Camena soni, Exigit ut uarii certa Camena soni,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 155. Considuntque duo concordi pectore fratres, Considuntque duo concordi pectore fratres,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 156. Et regit alphabetum rector uterque suum, Et regit alphabetum rector uterque suum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 157. Suntque quaterdenis occulta foramina linguis, Suntque quaterdenis occulta foramina linguis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 158. Inque suo retinet ordine quaeque decem. Inque suo retinet ordine quaeque decem.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 159. Huc aliae currunt, illuc aliaeque recurrunt, Huc aliae currunt, illuc aliaeque recurrunt,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 160. Seruantes modulis singula puncta suis, Seruantes modulis singula puncta suis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 161. Et feriunt iubilum septem discrimina uocum, Et feriunt iubilum septem discrimina uocum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 162. Permixto lyrici carmine semitoni, Permixto lyrici carmine semitoni,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 163. Inque modum tonitrus uox ferrea uerberat aures, Inque modum tonitrus uox ferrea uerberat aures,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 164. Preter ut hunc solum nil capiant sonitum, Preter ut hunc solum nil capiant sonitum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 165. Concrepat in tantum sonus hinc illincque resultans, Concrepat in tantum sonus hinc illincque resultans,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 166. Quisque manu patulas claudat ut auriculas, Quisque manu patulas claudat ut auriculas,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 167. Haudquaquam sufferre ualens propiando rugitum, Haudquaquam sufferre ualens propiando rugitum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 168. Quem reddunt uarii concrepitando soni, Quem reddunt uarii concrepitando soni,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 169. Musarumque melos auditur ubique per urbem, Musarumque melos auditur ubique per urbem,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 170. Et peragrat totam fama uolans patriam. Et peragrat totam fama uolans patriam.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 171. Hoc decus ecclesiae uouit tua cura tonanti, Hoc decus ecclesiae uouit tua cura tonanti,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 172. Clauigeri inque sacri struxit honore Petri. Clauigeri inque sacri struxit honore Petri.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 173. Insuper excelsum fecistis et addere templum, Insuper excelsum fecistis et addere templum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 174. Quo sine nocte manet continuata dies. Quo sine nocte manet continuata dies.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 175. Turris ab axe micat, qua sol oriendo coruscat, Turris ab axe micat, qua sol oriendo coruscat,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 176. Et spargit lucis spicula prima suae, Et spargit lucis spicula prima suae,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 177. Quinque tenet patulis segmenta oculata fenestris, Quinque tenet patulis segmenta oculata fenestris,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 178. Per quadrasque plagas pandit ubique uias. Per quadrasque plagas pandit ubique uias.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 179. Stant excelsa tolis rostrata cacumina turris, Stant excelsa tolis rostrata cacumina turris,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 180. Fornicibus uariis et sinuata micant, Fornicibus uariis et sinuata micant,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 181. Quae sic ingenium docuit curuare peritum, Quae sic ingenium docuit curuare peritum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 182. Quod solet in pulchris addere pulchra locis. Quod solet in pulchris addere pulchra locis.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 183. Stat super auratis uirgae fabricatio bullis, Stat super auratis uirgae fabricatio bullis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 184. Aureus et totum splendor adornat opus. Aureus et totum splendor adornat opus.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 185. Luna coronato quotiens radiauerit ortu, Luna coronato quotiens radiauerit ortu,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 186. Alterum ab ede sacra surgit ad astra iubar. Alterum ab ede sacra surgit ad astra iubar.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 187. Si nocte inspiciat hanc pretereundo uiator, Si nocte inspiciat hanc pretereundo uiator,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 188. Et terram stellas credit habere suas. Et terram stellas credit habere suas.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 189. Additur ad specimen, stat ei quod uertice gallus, Additur ad specimen, stat ei quod uertice gallus,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 190. Aureus ornatu, grandis et intuitu. Aureus ornatu, grandis et intuitu.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 191. Despicit omne solum, cunctis supereminet aruis, Despicit omne solum, cunctis supereminet aruis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 192. Signiferi et boreae sidera pulchra uidens. Signiferi et boreae sidera pulchra uidens.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 193. Imperii sceptrum pedibus tenet ille superbis, Imperii sceptrum pedibus tenet ille superbis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 194. Stat super et cunctum Wintoniae populum, Stat super et cunctum Vuintoniae populum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 195. Imperat et cunctis euectus in aera gallis, Imperat et cunctis euectus in aera gallis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 196. Et regit occiduum nobilis imperium, Et regit occiduum nobilis imperium,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 197. Impiger imbriferos qui suscipit undique uentos, Impiger imbriferos qui suscipit undique uentos,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 198. Seque rotando suam prebet eis faciem, Seque rotando suam prebet eis faciem,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 199. Turbinis horrisonos suffertque uiriliter ictus, Turbinis horrisonos suffertque uiriliter ictus,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 200. Intrepidus perstans, flabra, niues tolerans. Intrepidus perstans, flabra, niues tolerans.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 201. Oceano solem solus uidet ipse ruentem, Oceano solem solus uidet ipse ruentem,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 202. Aurorae primum cernit et hic radium. Aurorae primum cernit et hic radium.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 203. A longe adueniens, oculo uicinus adheret, A longe adueniens, oculo uicinus adheret,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 204. Figit et aspectum, dissociante loco, Figit et aspectum, dissociante loco,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 205. Quo fessus rapitur, uisu mirante uiator, Quo fessus rapitur, uisu mirante uiator,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 206. Et pede disiunctus, lumine iunctus adest. Et pede disiunctus, lumine iunctus adest.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 207. Plura quid his addam? tota uirtute laboras, Plura quid his addam? tota uirtute laboras,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 208. Vt decores totum undique coenobium, Vt decores totum undique coenobium,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 209. Cuius nuper erant encenia rite peracta, Cuius nuper erant encenia rite peracta,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 210. Et celebrata satis ordine mirifico, Et celebrata satis ordine mirifico,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 211. Octo quod egregii domino sanxere ierarchi, Octo quod egregii domino sanxere ierarchi,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 212. Quos simul hic pietas fecit adesse dei. Quos simul hic pietas fecit adesse dei.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 213. Primus erat quorum Sigericus, onomate pulchro, Primus erat quorum Sigericus, onomate pulchro,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 214. Victor honore potens, uictor in arce nitens, Victor honore potens, uictor in arce nitens,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 215. Ante retroque micans, habitu uenerandus et actu, Ante retroque micans, habitu uenerandus et actu,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 216. Cuius ab eloquio dulcia mella fluunt, Cuius ab eloquio dulcia mella fluunt,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 217. Quem deus e caelis tueatur ubique supernis, Quem deus e caelis tueatur ubique supernis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 218. Anglorum populis seruet et incolomem. Anglorum populis seruet et incolomem.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 219. Hunc Aelfstanus ouans alter comitatur et Aelfstan, Hunc Aelfstanus ouans alter comitatur et Aelfstan,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 220. Pontifices ambo, plenus uterque deo. Pontifices ambo, plenus uterque deo.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 221. Aelfheah adest, Ordbirhtus adest, Vulfsinus, et Aelfric, Aelfheah adest, Ordbirhtus adest, Vulfsinus, et Aelfric,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 222. Splendentes cuncti iure sacerdotii. Splendentes cuncti iure sacerdotii.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 223. Incipiuntque omnes, modulata uoce canentes, Incipiuntque omnes, modulata uoce canentes,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 224. "Pax sit huic domui, pax sit et hic fidei, "Pax sit huic domui, pax sit et hic fidei,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 225. Pax fiat intranti, pax et fiat egredienti, Pax fiat intranti, pax et fiat egredienti,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 226. Semper in hocque loco laus sit honorque deo." Semper in hocque loco laus sit honorque deo."
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 227. Sic in laude dei resonant noua moenia templi, Sic in laude dei resonant noua moenia templi,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 228. Omnis et in domino lingua resultat ouans. Omnis et in domino lingua resultat ouans.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 229. Hinc adstant proceres, pueri hinc iuuenesque senesque, Hinc asstant proceres, pueri hinc iuuenesque senesque,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 230. Et celebrant sancti gaudia coenobii. Et celebrant sancti gaudia coenobii.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 231. Sic optata diu, data memoranda per aenum, Sic optata diu, data memoranda per aenum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 232. Votis plena piis, fulsit in urbe dies, Votis plena piis, fulsit in urbe dies,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 233. In qua promeruit sua gaudia cernere pastor, In qua promeruit sua gaudia cernere pastor,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 234. Officioque sacro reddere uota deo. Officioque sacro reddere uota deo.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 235. Hinc te pontifices circumdant, inde ministri, Hinc te pontifices circumdant, inde ministri,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 236. Te totum cinxit hinc honor, inde fauor, Te totum cinxit hinc honor, inde fauor,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 237. Et simul ymnisona fratrum coeunte corona, Et simul ymnisona fratrum coeunte corona,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 238. Quisque tuum uotum, qua ualet arte, canit. Quisque tuum uotum, qua ualet arte, canit.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 239. Cimbalicae uoces calamis miscentur acutis, Cimbalicae uoces calamis miscentur acutis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 240. Disparibusque tropis dulce Camena sonat, Disparibusque tropis dulce Camena sonat,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 241. Insuper et cleri iubilat plebs omnis, et infans, Insuper et cleri iubilat plebs omnis, et infans,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 242. Et deitatis opem machina trina tonat, Et deitatis opem machina trina tonat,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 243. Laetitiae augmentum quoniam cumulatur in omni Laetitiae augmentum quoniam cumulatur in omni
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 244. Istius antiqui parte monasterii. Istius antiqui parte monasterii.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 245. Laetanturque cibis omnes epulisque refecti, Laetanturque cibis omnes epulisque refecti,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 246. Potibus et uariis, omnibus atque bonis. Potibus et uariis, omnibus atque bonis.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 247. Sic huius sancti nituit celebratio templi, Sic huius sancti nituit celebratio templi,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 248. Nomine apostolico sanctificata deo. Nomine apostolico sanctificata deo.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 249. Haec est aula pii fulgens in onomate Petri, Haec est aula pii fulgens in onomate Petri,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 250. Qui solet excelsos claue ligare polos, Qui solet excelsos claue ligare polos,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 251. Qui prestante deo soluitque ligamina mundo, Qui prestante deo soluitque ligamina mundo,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 252. Et reserat cunctis caelica regna piis. Et reserat cunctis caelica regna piis.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 253. Haec quoque, Paule, tibi committitur aula tuenda, Haec quoque, Paule, tibi committitur aula tuenda,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 254. Qui mundi cunctos ore domas populos, Qui mundi cunctos ore domas populos,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 255. Existatis ut hic speciales ambo patroni, Existatis ut hic speciales ambo patroni,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 256. Est quibus unus apex, gloria parque polo. Est quibus unus apex, gloria parque polo.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 257. Exaudire deum rogitetis et omnipotentem Exaudire deum rogitetis et omnipotentem
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 258. Dignanter populi uota precesque sui, Dignanter populi uota precesque sui,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 259. Quisquis ut hoc templum beneficia poscere quaerit, Quisquis ut hoc templum beneficia poscere quaerit,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 260. Impetret a domino gaudia plena pio, Impetret a domino gaudia plena pio,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 261. Qua uir apostolicus iacet almus et ille Birinus, Qua uir apostolicus iacet almus et ille Birinus,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 262. Has lauacro gentes qui lauit occiduas. Has lauacro gentes qui lauit occiduas.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 263. Signipotens in ea pausat quoque demate Suuidhun, Signipotens in ea pausat quoque demate Suuidhun,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 264. Qui precibus cunctum subleuat hunc populum. Qui precibus cunctum subleuat hunc populum.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 265. In medio templi fulgent Byrnstanus et Aelfheah, In medio templi fulgent Byrnstanus et Aelfheah,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 266. Iure sacerdotii cultor uterque dei, Iure sacerdotii cultor uterque dei,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 267. Summus et antistes, patriae decus, altor egentum, Summus et antistes, patriae decus, altor egentum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 268. Spes peregrinorum, splendor honorque patrum, Spes peregrinorum, splendor honorque patrum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 269. Noster Adeluuoldus pastor, pater, atque magister, Noster Adeluuoldus pastor, pater, atque magister,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 270. Cuius in aeterna luce coruscat apex, Cuius in aeterna luce coruscat apex,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 271. Cuius in Anglorum micat omni limite nomen, Cuius in Anglorum micat omni limite nomen,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 272. Inque monasteriis, pluribus inque locis, Inque monasteriis, pluribus inque locis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 273. Quae uouens domino construxit, eique sacrauit, Quae uouens domino construxit, eique sacrauit,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 274. Centenos in eis accumulando greges, Centenos in eis accumulando greges,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 275. Qui inter pontifices minimus nulla tenus extat, Qui inter pontifices minimus nulla tenus extat,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 276. Cuius doctrinae splendet ubique iubar, Cuius doctrinae splendet ubique iubar,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 277. Inter apostolicos sed lucet in axe ierarchos, Inter apostolicos sed lucet in axe ierarchos,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 278. Per quem signa facit iam manifesta dens, Per quem signa facit iam manifesta dens,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 279. Illustrans oculos tetra caligine mersos, Illustrans oculos tetra caligine mersos,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 280. Et reuocans neruis languida membra suis, Et reuocans neruis languida membra suis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 281. Ad cuius sacrum ueniunt quicumque sepulchrum Ad cuius sacrum ueniunt quicumque sepulchrum
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 282. Cum precibus plenam percipiunt ueniam, Cum precibus plenam percipiunt ueniam,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 283. Quique fide pleni quaerunt beneficia Christi Quique fide pleni quaerunt beneficia Christi
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 284. Munera quae cupiunt caelitus inueniunt. Munera quae cupiunt caelitus inueniunt.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 285. Comperit hoc nuper quidam uir nobilis Aelfhelm, Comperit hoc nuper quidam uir nobilis Aelfhelm,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 286. In somnis tumbam iussus adire sacram. In somnis tumbam iussus adire sacram.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 287. Cuius erant oculi nimio glaucomate clausi, Cuius erant oculi nimio glaucomate clausi,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 288. Nec ualuit Phoebum cernere nec radium. Nec ualuit Phoebum cernere nec radium.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 289. Qui mox huc ueniens, sanctus mandauit ut idem, Qui mox huc ueniens, sanctus mandauit ut idem,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 290. Percepit clarum luminis intuitum, Percepit clarum luminis intuitum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 291. Et nullo ducente redit, miratur et in se, Et nullo ducente redit, miratur et in se,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 292. Qualis erat ueniens, qualis et hinc rediens. Qualis erat ueniens, qualis et hinc rediens.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 293. Sic etiam quaedam nimis infirmata puella Sic etiam quaedam nimis infirmata puella
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 294. Ducitur ad tumulum matre gemente sacrum. Ducitur ad tumulum matre gemente sacrum.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 295. Protinus obdormit; uigilans sanissima surgit, Protinus obdormit; uigilans sanissima surgit,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 296. Incolomisque domum cum genitrice redit. Incolomisque domum cum genitrice redit.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 297. Talia, quid mirum, rutilant quod signa per illum, Talia, quid mirum, rutilant quod signa per illum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 298. Et quod post mortem clarus in aethre micat, Et quod post mortem clarus in aethre micat,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 299. Cuius uita fuit uirtutibus undique plena, Cuius uita fuit uirtutibus undique plena,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 300. Qui iugiter studuit corde placere deo, Qui iugiter studuit corde placere deo,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 301. Temporibusque suis clara atque exempla futuris Temporibusque suis clara atque exempla futuris
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 302. Prebuit, altithronum semper amando deum, Prebuit, altithronum semper amando deum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 303. Multiplici, iubilo gaudens feliciter unde Multiplici, iubilo gaudens feliciter unde
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 304. Exultat Christi nobilis ecclesia. Exultat Christi nobilis ecclesia.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 305. Est quoniam dominus mirabilis et metuendus, Est quoniam dominus mirabilis et metuendus,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 306. Qui facit in sanctis signa stupenda suis. Qui facit in sanctis signa stupenda suis.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 307. Sunt alii plures etiam hinc inde locati, Sunt alii plures etiam hinc inde locati,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 308. De quibus est scriptum, quod canit Ecclesia, De quibus est scriptum, quod canit Ecclesia,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 309. "Corpora sanctorum sunt hic in pace sepulta, "Corpora sanctorum sunt hic in pace sepulta,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 310. Et uiuunt eorum nomina in aeternum." Et uiuunt eorum nomina in aeternum."
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 311. Quorum facta sequens, et dicta fideliter implens, Quorum facta sequens, et dicta fideliter implens,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 312. Sedulus iniunctum perficis officium. Sedulus iniunctum perficis officium.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 313. Lumen apostolicum populis tua lingua ministrat, Lumen apostolicum populis tua lingua ministrat,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 314. Et uerbum domini, te reserante, patet. Et uerbum domini, te reserante, patet.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 315. Pauperibus uictum, nudis largiris amictum, Pauperibus uictum, nudis largiris amictum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 316. Diuidis et miseris munera larga pius. Diuidis et miseris munera larga pius.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 317. Vt commissa tibi duplicata talenta reportans, Vt commissa tibi duplicata talenta reportans,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 318. Introeas domini gaudia uera tui. Introeas domini gaudia uera tui.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 319. Suscipe, quaeso, tibi quae defero munera patri, Suscipe, quaeso, tibi quae defero munera patri,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 320. Atque ea quae meritis debita soluo tuis. Atque ea quae meritis debita soluo tuis.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 321. Haec tibi uita diu rogo prospera cuncta ministret, Haec tibi uita diu rogo prospera cuncta ministret,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 322. Luxque futura tibi prosperiora ferat. Luxque futura tibi prosperiora ferat.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 323. Hic domino multos soluas pia uota per annos, Hic domino multos soluas pia uota per annos,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 324. Vt tibi commissae multiplicentur ones, Vt tibi commissae multiplicentur ones,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 325. Et subeas regnum grege te comitante supernum, Et subeas regnum grege te comitante supernum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 326. Cum sanctis semper laetus in arce poli. Cum sanctis semper laetus in arce poli.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 327. Quod tibi concedat, qui cuncta elementa gubernat, Quod tibi concedat, qui cuncta elementa gubernat,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 328. Vnus ubique potens in trinitate deus. Vnus ubique potens in trinitate deus.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 329. Explicit ad domnum specialis epistola patrem, Explicit ad domnum specialis epistola patrem,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 330. Aelfegum, Wentam qui regit ecclesiam; Aelfegum, Vuentam qui regit ecclesiam;
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 331. Incipit ad cunctos generalis epistola fratres, Incipit ad cunctos generalis epistola fratres,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 332. Qui baiolant inibi suaue iugum domini. Qui baiolant inibi suaue iugum domini.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 333. Fratribus aeternae crescant augmenta salutis Fratribus aeternae crescant augmenta salutis
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 334. Omnibus, in magna Christo famulantibus urbe, Omnibus, in magna Christo famulantibus urbe,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 335. Nomine quae proprio Wintonia dicitur, et quae Nomine quae proprio Vuintonia dicitur, et quae
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 336. Conlustrat turrita suos hinc inde colonos, Collustrat turrita suos hinc inde colonos,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 337. Omnibus Occiduis caput et Saxonibus extat, Omnibus Occiduis caput et Saxonibus extat,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 338. Clauigeri in Petri degunt qui, principe Christo, Clauigeri in Petri degunt qui, principe Christo,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 339. Coenobio ueteri, uitam sectando beatam, Coenobio ueteri, uitam sectando beatam,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 340. Quam pius ille pater sanctissimus atque magister Quam pius ille pater sanctissimus atque magister
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 341. Instituit, toto Benedictus in orbe coruscans. Instituit, toto Benedictus in orbe coruscans.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 342. Vita, salus, pietas, splendor, pax, gloria, uirtus, Vita, salus, pietas, splendor, pax, gloria, uirtus,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 343. Multiplicetur eis, per eum qui trinus et unus Multiplicetur eis, per eum qui trinus et unus
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 344. Continet imperium super omnia regna per aeuum. Continet imperium super omnia regna per aeuum.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 345. Magna, pii fratres, miracula caelitus acta Magna, pii fratres, miracula caelitus acta
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 346. Finibus in cunctis Europae nota patescunt, Finibus in cunctis Europae nota patescunt,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 347. Quae deus omnipotens, hominum sator atque redemptor, Quae deus omnipotens, hominum sator atque redemptor,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 348. Gentibus Anglorum direxit ab arce polorum, Gentibus Anglorum direxit ab arce polorum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 349. Mirificare suum uoluit quo tempore sanctum Mirificare suum uoluit quo tempore sanctum
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 350. Suuithunum, innumeras sanans a clade cateruas. Suuithunum, innumeras sanans a clade cateruas.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 351. Sed reor indignum beneficia tanta latere Sed reor indignum beneficia tanta latere
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 352. Aetatem, uentura foret quae in margine saecli; Aetatem, uentura foret quae in margine saecli;
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 353. Vnde mihi quantum dominus concesserit, ipse Vnde mihi quantum dominus concesserit, ipse
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 354. Eloquar, et modico percurram magna relatu, Eloquar, et modico percurram magna relatu,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 355. Et licet extremus hominum, atque abiectio plebis Et licet extremus hominum, atque abiectio plebis
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 356. Sim, quia sermonis me nulla scientia fulcit, Sim, quia sermonis me nulla scientia fulcit,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 357. Nec misero meritum probitas mihi conferat ullum, Nec misero meritum probitas mihi cofferat ullum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 358. De Christi pietate tamen confisus, et almis De Christi pietate tamen coffisus, et almis
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 359. Sanctorum nitens precibus, parendoque uobis, Sanctorum nitens precibus, parendoque uobis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 360. Hinc canere incipiam, uelut et de gurgite stillam Hinc canere incipiam, uelut et de gurgite stillam
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 361. Marmoris exiguam, sic ista canendo restringam. Marmoris exiguam, sic ista canendo restringam.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 362. Quapropter dominum prius inuoco mente supernum, Quapropter dominum prius inuoco mente supernum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 363. Quatinus ad meritum miseri non tendat iniqui, Quatinus ad meritum miseri non tendat iniqui,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 364. Sed magis affectum uelit ut pensare iubentum. Sed magis affectum uelit ut pensare iubentum.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 365. Vos, quoque uos, seruo precibus succurrite uestro, Vos, quoque uos, seruo precibus succurrite uestro,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 366. Ne flatus per falsa queat me fallere fallax; Ne flatus per falsa queat me fallere fallax;
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 367. Inretitus enim, curis et deditus imis, Irretitus enim, curis et deditus imis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 368. Haud animus quicquam poterit dinoscere ueri Haud animus quicquam poterit dinoscere ueri
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 369. Ni prius errorem tetrae caliginis omnem Ni prius errorem tetrae caliginis omnem
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 370. Expulerit sanctus donorum spiritus auctor. Expulerit sanctus donorum spiritus auctor.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 371. Et quia permodicum sapit haec quae uoluitur aetas Et quia permodicum sapit haec quae uoluitur aetas
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 372. De uariis signis et de uirtutibus illis, De uariis signis et de uirtutibus illis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 373. Quae sacer hic precibus uiuens in corpore gessit, Quae sacer hic precibus uiuens in corpore gessit,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 374. Scribendi studio quamuis neglecta fuissent, Scribendi studio quamuis neglecta fuissent,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 375. Articulum reuocemus ad haec caelestia, quae sunt Articulum reuocemus ad haec caelestia, quae sunt
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 376. Eius post obitum miracula saepius acta, Eius post obitum miracula saepius acta,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 377. Non solum quo sancta iacent sua busta sepulchro, Non solum quo sancta iacent sua busta sepulchro,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 378. Verum etiam multis Anglorum gentis in oris. Verum etiam multis Anglorum gentis in oris.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 379. Idcircoque pias accessimus edere causas, Idcircoque pias accessimus edere causas,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 380. Huius et insignis laudes euoluere patris, Huius et insignis laudes euoluere patris,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 381. Est quoniam laudare dei beneficia dignum, Est quoniam laudare dei beneficia dignum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 382. Hisque, ea qui ignorant, laudando edicere iustum, Hisque, ea qui ignorant, laudando edicere iustum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 383. Et reticere eadem contra, atque silendo negare, est Et reticere eadem contra, atque silendo negare, est
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 384. Impium et indignum, multilatoque ordine stultum. Impium et indignum, multilatoque ordine stultum.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 385. Quin etiam natura animi sic condita constat, Quin etiam natura animi sic condita constat,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 386. Vt si sanctiloquos peragrauerit ordine libros, Vt si sanctiloquos peragrauerit ordine libros,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 387. Auditu sacros patrumque didicerit actus, Auditu sacros patrumque didicerit actus,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 388. Inspirante deo, cordis peruersa relinquat, Inspirante deo, cordis peruersa relinquat,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 389. Execret et rabiem, lacerat quae uulnere mentem, Execret et rabiem, lacerat quae uulnere mentem,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 390. Et flexus uitam ducat pietatis amicam, Et flexus uitam ducat pietatis amicam,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 391. Secteturque humilem uirtutum mente magistram, Secteturque humilem uirtutum mente magistram,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 392. Quae per descensum solet altum scandere caelum. Quae per descensum solet altum scandere caelum.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 393. Explicit ad cunctos generalis epistola fratres, Explicit ad cunctos generalis epistola fratres,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 394. Qui domino Wenta famulantur in urbe uenusta. Qui domino Vuenta famulantur in urbe uenusta.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 395. Incipit exigui praefatio stricta libelli, Incipit exigui praefatio stricta libelli,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 396. Parua canens, sed magna tamen mysteria tangens, Parua canens, sed magna tamen mysteria tangens,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 397. De facili pietate, tulit qua carnea Christus De facili pietate, tulit qua carnea Christus
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 398. Membra, lauans totum sacro baptismate mundum, Membra, lauans totum sacro baptismate mundum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 399. Restaurans et eum fuit unde expulsus in ortum. Restaurans et eum fuit unde expulsus in ortum.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 400. Omnibus est notum quadri per climata mundi Omnibus est notum quadri per climata mundi
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 401. Gentibus ac populis sacro baptismate lotis, Gentibus ac populis sacro baptismate lotis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 402. Catholicam quicumque fidem sectantur, et illam Catholicam quicumque fidem sectantur, et illam
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 403. Mente tenent, atque ore docent, ac moribus implent, Mente tenent, atque ore docent, ac moribus implent,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 404. Quanta pius misero Christus beneficia mundo Quanta pius misero Christus beneficia mundo
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 405. Contulit, et quantum cunctis impendit amorem, Contulit, et quantum cunctis impendit amorem,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 406. Qui in dominum credunt, qui condidit omne quod extat, Qui in dominum credunt, qui condidit omne quod extat,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 407. Cuius et ingentem sapientia circuit orbem, Cuius et ingentem sapientia circuit orbem,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 408. Nomine qui trinus colitur, deitate sed unus, Nomine qui trinus colitur, deitate sed unus,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 409. Qui licet angelicos stabiliret in aethre ministros, Qui licet angelicos stabiliret in aethre ministros,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 410. Ante coaeternus fierent quam saecula patri, Ante coaeternus fierent quam saecula patri,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 411. Et daret humanum genus ut subsisteret omne, Et daret humanum genus ut subsisteret omne,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 412. Conderet ac totum nullo de semine mundum, Conderet ac totum nullo de semine mundum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 413. Humana tamen in specie est dignatus adesse, Humana tamen in specie est dignatus adesse,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 414. Corpore uirgineo suscepit et infima terrae, Corpore uirgineo suscepit et infima terrae,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 415. Nostra sibi socians, sua nec tamen alta minorans, Nostra sibi socians, sua nec tamen alta minorans,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 416. Quatinus humanam caeli de sede repulsam Quatinus humanam caeli de sede repulsam
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 417. Naturam liuore suo sanaret, et illam Naturam liuore suo sanaret, et illam
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 418. Perpetuae mortis soeua de fauce redemptam Perpetuae mortis soeua de fauce redemptam
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 419. In paradysiacum surgendo reduceret hortum, In paradysiacum surgendo reduceret hortum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 420. Rursus ut amissae repetat primordia uitae, Rursus ut amissae repetat primordia uitae,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 421. Possideatque iugem regni caelestis honorem, Possideatque iugem regni caelestis honorem,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 422. Quem prius amisit uetiti dulcedine pomi, Quem prius amisit uetiti dulcedine pomi,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 423. Contempnendo bonus statuit quae iussa creator. Contempnendo bonus statuit quae iussa creator.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 424. Qui postquam nostrum de uirgine sumpsit amictum, Qui postquam nostrum de uirgine sumpsit amictum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 425. Sex quasi lustra gerens, placidam Iordanis ad undam Sex quasi lustra gerens, placidam Iordanis ad undam
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 426. Venit, ut acciperet, dare quod uenit ipse, lauacrum, Venit, ut acciperet, dare quod uenit ipse, lauacrum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 427. In se iustitiam sic et compleret ut omnem. In se iustitiam sic et compleret ut omnem.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 428. Ternis hinc annis post plurima signa uolutis, Ternis hinc annis post plurima signa uolutis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 429. Sponte crucem subiit, patiens ac probra pependit, Sponte crucem subiit, patiens ac probra pependit,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 430. Humano generi uitam conferret ut inde, Humano generi uitam cofferret ut inde,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 431. Vnde necem mortis soeuissimus intulit hostis, Vnde necem mortis soeuissimus intulit hostis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 432. Et lucra perpetuae nobis daret inde coronae, Et lucra perpetuae nobis daret inde coronae,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 433. Dampna repentinae demon dedit unde ruinae, Dampna repentinae demon dedit unde ruinae,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 434. Arbore uita homini sic et reseraret Olimpum, Arbore uita homini sic et reseraret Olimpum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 435. Arbore mors homini sicut reserauit Auernum. Arbore mors homini sicut reserauit Auernum.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 436. Post cuius sanctam nostrae parcendo saluti Post cuius sanctam nostrae parcendo saluti
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 437. Sustinuit quam sponte crucem, lux tertia surgit; Sustinuit quam sponte crucem, lux tertia surgit;
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 438. Inde quaterdenis uoluit quos uisit ymeris, Inde quaterdenis uoluit quos uisit ymeris,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 439. Bethaniae post arua petens, coramque beatis Bethaniae post arua petens, coramque beatis
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 440. Qui tantum meruere uiris spectare triumphum, Qui tantum meruere uiris spectare triumphum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 441. Nubibus assumptus subit aurea sidera uictor, Nubibus assumptus subit aurea sidera uictor,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 442. Maiestate quibus numquam uel numine deerat. Maiestate quibus numquam uel numine deerat.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 443. Ad dextram patris ipse sedet, totumque gubernat Ad dextram patris ipse sedet, totumque gubernat
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 444. Et regit aeterno moderamine cum patre mundum, Et regit aeterno moderamine cum patre mundum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 445. Aequalis deitas quibus est, eademque potestas. Aequalis deitas quibus est, eademque potestas.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 446. Denique septenas sol postquam uertit ymeras Denique septenas sol postquam uertit ymeras
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 447. Septies, et typicum compleuit in orbe recursum Septies, et typicum compleuit in orbe recursum
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 448. Paschalis festi, Christus quo uincula rupit Paschalis festi, Christus quo uincula rupit
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 449. Mortis, et inferni destruxit claustra profundi, Mortis, et inferni destruxit claustra profundi,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 450. Illuxit uotiua dies mortalibus, in qua Illuxit uotiua dies mortalibus, in qua
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 451. Fit concessa reis optata remissio legis, Fit concessa reis optata remissio legis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 452. Quae numero sacratur eo, quo deluit olim Quae numero sacratur eo, quo deluit olim
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 453. Inclitus ille Dauid sua crimina psalmicen et rex, Inclitus ille Dauid sua crimina psalmicen et rex,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 454. Sed potius nunc sancta nitet, quam consecrat almus Sed potius nunc sancta nitet, quam consecrat almus
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 455. Spiritus, aethereae ueniens a finibus aulae, Spiritus, aethereae ueniens a finibus aulae,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 456. Et replens fulgore locum, quo territus omnis Et replens fulgore locum, quo territus omnis
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 457. Coetus apostolicus latuit munimine clausus, Coetus apostolicus latuit munimine clausus,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 458. Iudaica feritate pauens, exire nec audens; Iudaica feritate pauens, exire nec audens;
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 459. Quorum compleuit tunc corda carismate tanto Quorum compleuit tunc corda carismate tanto
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 460. Spiritus ille opifex, ut tempestate sub ipsa Spiritus ille opifex, ut tempestate sub ipsa
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 461. Omne ibi linguarum pariter modulamen adesset, Omne ibi linguarum pariter modulamen adesset,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 462. Omnibus et linguis diuersa uoce disertis Omnibus et linguis diuersa uoce disertis
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 463. Sufficeret uox una loqui magnalia Christi. Sufficeret uox una loqui magnalia Christi.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 464. Continuoque uiris ignito corde refertis Continuoque uiris ignito corde refertis
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 465. Conclusae patuere fores; patefacta remansit Conclusae patuere fores; patefacta remansit
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 466. Ianua; proclamant pulsa formidine linguae; Ianua; proclamant pulsa formidine linguae;
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 467. Affirmant regnare deum super aethera Christum, Affirmant regnare deum super aethera Christum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 468. Quem dudum clausi fuerant uocitare nec ausi; Quem dudum clausi fuerant uocitare nec ausi;
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 469. Auribus et uulgi, tonitrus ceu territat orbem, Auribus et uulgi, tonitrus ceu territat orbem,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 470. Voce prophetarum sic mystica uerba resultant: Voce prophetarum sic mystica uerba resultant:
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 471. Primus apostolico sistens et in agmine Petrus Primus apostolico sistens et in agmine Petrus
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 472. Plebis apostaticae constans senioribus infit, Plebis apostaticae constans senioribus infit,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 473. "Dicite nunc, populi seniores, dicite quid sit "Dicite nunc, populi seniores, dicite quid sit
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 474. Iustius ante deum, uobis parere, deumque Iustius ante deum, uobis parere, deumque
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 475. Linquere. non enim quae uidimus acta silere Linquere. non enim quae uidimus acta silere
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 476. Possumus, aut tacitis caelare audita loquelis; Possumus, aut tacitis caelare audita loquelis;
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 477. Displiceat, placeat, numquam reticebimus illum, Displiceat, placeat, numquam reticebimus illum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 478. Est qui uera salus, ac certa redemptio mundi, Est qui uera salus, ac certa redemptio mundi,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 479. Quem cruce fixistis, cui maxima probra dedistis. Quem cruce fixistis, cui maxima probra dedistis.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 480. Vidimus en ipsum calcata uiuere morte; Vidimus en ipsum calcata uiuere morte;
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 481. Vidimus hunc etiam super omnes scandere caelos; Vidimus hunc etiam super omnes scandere caelos;
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 482. Victor ubique tonat, caelum terramque gubernat. Victor ubique tonat, caelum terramque gubernat.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 483. Gentibus hunc canimus toto uenientibus orbe; Gentibus hunc canimus toto uenientibus orbe;
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 484. Quo trepidat cunctus uentura iudice mundus, Quo trepidat cunctus uentura iudice mundus,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 485. Hic bona digna bonis, mala digna malisque rependet." Hic bona digna bonis, mala digna malisque rependet."
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 486. Talibus ardebant uerbis, et amore calebant, Talibus ardebant uerbis, et amore calebant,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 487. Nec metuunt ullam constantia pectora poenam, Nec metuunt ullam constantia pectora poenam,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 488. Aspera nec facilem minitantia uerbera mortem Aspera nec facilem minitantia uerbera mortem
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 489. Omnia dira pati Iesu pro nomine prompti, Omnia dira pati Iesu pro nomine prompti,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 490. Insuper atque necem gratis sufferre parati. Insuper atque necem gratis sufferre parati.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 491. Ast ubi se turbae sic expauere feroces Ast ubi se turbae sic expauere feroces
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 492. Eloquio torrente premi, pars credula quaedam Eloquio torrente premi, pars credula quaedam
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 493. Credidit in Christum, pars impia soeuit et illi. Credidit in Christum, pars impia soeuit et illi.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 494. Nec mora, uitantes inimicae gentis alumnos, Nec mora, uitantes inimicae gentis alumnos,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 495. Sancta salutiferi complent precepta magistri, Sancta salutiferi complent precepta magistri,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 496. Bis senas sortique datas sparguntur in oras, Bis senas sortique datas sparguntur in oras,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 497. Adgressique omnes aequo discrimine gentes, Aggressique omnes aequo discrimine gentes,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 498. Humano generi reserant pia dogmata regni, Humano generi reserant pia dogmata regni,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 499. Et mundant totum Christi baptismate mundum. Et mundant totum Christi baptismate mundum.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 500. Posteritas quorum post plurima saecula tandem Posteritas quorum post plurima saecula tandem
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 501. Sparserat Anglorum caelestia semina genti, Sparserat Anglorum caelestia semina genti,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 502. Qui prius ignari deitatis ubique potentis, Qui prius ignari deitatis ubique potentis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 503. Delubra falsorum coluere maligna deorum, Delubra falsorum coluere maligna deorum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 504. Iactantes mutis fumantia tura metallis, Iactantes mutis fumantia tura metallis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 505. Sed crescente fide, baptismi in gurgite loti, Sed crescente fide, baptismi in gurgite loti,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 506. Idola demonii penitus spreuere maligni, Idola demonii penitus spreuere maligni,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 507. Felices et amare deam coepere supernum. Felices et amare deam coepere supernum.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 508. Felices ideo quos predico nomine recto, Felices ideo quos predico nomine recto,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 509. Audito quoniam diuini dogmate uerbi, Audito quoniam diuini dogmate uerbi,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 510. Suscepere fidem Christi sine sanguine fuso Suscepere fidem Christi sine sanguine fuso
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 511. Doctorum, qui illos solo sermone domabant, Doctorum, qui illos solo sermone domabant,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 512. Quod gentes aliae nusquam fecisse leguntur, Quod gentes aliae nusquam fecisse leguntur,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 513. Multiplici quae strage suos strauere magistros, Multiplici quae strage suos strauere magistros,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 514. Difficilemque uiam, paucis credentibus ultro, Difficilemque uiam, paucis credentibus ultro,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 515. Repperit alma fides, quoniam respersio multa Repperit alma fides, quoniam respersio multa
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 516. Sanguinis in toto maduit crudeliter orbe, Sanguinis in toto maduit crudeliter orbe,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 517. Nullus ut ignorat, ueterum qui scripta peragrat. Nullus ut ignorat, ueterum qui scripta peragrat.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 518. Anglorum gentes fidei sed amore calentes Anglorum gentes fidei sed amore calentes
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 519. Elegere piam tanto moderamine uitam, Elegere piam tanto moderamine uitam,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 520. Vt quas nec uires hominum, nec bella domabant, Vt quas nec uires hominum, nec bella domabant,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 521. Ora sacerdotum per lenia uerba ligarent, Ora sacerdotum per lenia uerba ligarent,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 522. Ferratas acies et quae strauere feroces, Ferratas acies et quae strauere feroces,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 523. Colla iugo domini certarent subdere mites. Colla iugo domini certarent subdere mites.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 524. Quapropter dominus genti concessit eidem, Quapropter dominus genti concessit eidem,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 525. Sanctos e propriis quo consequeretur alumnis Sanctos e propriis quo consequeretur alumnis
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 526. Innumeros, uirtute dei qui caelitus omnes Innumeros, uirtute dei qui caelitus omnes
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 527. Sanarent aegros in cunctis finibus eius. Sanarent aegros in cunctis finibus eius.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 528. Sit iugiter nostro laus et benedictio Christo, Sit iugiter nostro laus et benedictio Christo,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 529. Suscepit fragilem qui nostrae carnis amictum, Suscepit fragilem qui nostrae carnis amictum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 530. Nos et ab inferni subtraxit fauce profundi, Nos et ab inferni subtraxit fauce profundi,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 531. Quem quondam primogenito ferus intulit anguis, Quem quondam primogenito ferus intulit anguis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 532. Vt genus humanum post comperit omne per orbem, Vt genus humanum post comperit omne per orbem,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 533. Qui similis uirtute deo dum quaereret esse, Qui similis uirtute deo dum quaereret esse,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 534. Factorique suo considere culmine caeli, Factorique suo considere culmine caeli,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 535. Cum foret angelicis praelatus in aethere turmis, Cum foret angelicis praelatus in aethere turmis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 536. Atque creaturis ingenti lumine cunctis, Atque creaturis ingenti lumine cunctis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 537. Pulsus in igniuomae preceps ruit ima Gehennae, Pulsus in igniuomae preceps ruit ima Gehennae,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 538. Cunctarumque miser rerum uilissimus extat Cunctarumque miser rerum uilissimus extat
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 539. Pro meritis ululatque suis, ac trusus Auerno, Pro meritis ululatque suis, ac trusus Auerno,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 540. Ignea pestiferi soluit tormenta ueneni, Ignea pestiferi soluit tormenta ueneni,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 541. Dentibus insanis sese manditque trahitque, Dentibus insanis sese manditque trahitque,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 542. Et dolet humanum caelo genus esse locandum, Et dolet humanum caelo genus esse locandum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 543. Quod uidet inferius fore se re prorsus in omni, Quod uidet inferius fore se re prorsus in omni,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 544. Vtpote corporeum limoque parente creatum, Vtpote corporeum limoque parente creatum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 545. Vermibus aequandum, fragilique putredine tectum, Vermibus aequandum, fragilique putredine tectum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 546. Quodque superba sibi tulit extollentia regnum, Quodque superba sibi tulit extollentia regnum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 547. Id possessurum Christo tribuente per aeuum. Id possessurum Christo tribuente per aeuum.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 548. Post cuius sacram de uirgine natiuitatem, Post cuius sacram de uirgine natiuitatem,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 549. Quam tulerat sexta ueniens aetate caduca, Quam tulerat sexta ueniens aetate caduca,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 550. Carnis participem, carnis sed labe carentem, Carnis participem, carnis sed labe carentem,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 551. Nec mora, nongentos sol transuolat aureus annos, Nec mora, nongentos sol transuolat aureus annos,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 552. Adnectens uolucri bis septem cardine lustra, Annectens uolucri bis septem cardine lustra,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 553. Bis septemque suos indictio uerterat orbes, Bis septemque suos indictio uerterat orbes,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 554. Cancer et in medio se uoluerat aestifer anno, Cancer et in medio se uoluerat aestifer anno,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 555. Imperium regni tenuit quo tempore magnus Imperium regni tenuit quo tempore magnus
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 556. Eadgar, et inuictus sublimia sceptra gubernans, Eadgar, et inuictus sublimia sceptra gubernans,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 557. Omnibus Anglorum feliciter imperitando Omnibus Anglorum feliciter imperitando
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 558. Gentibus, arcturi quae uertice sidera cernunt, Gentibus, arcturi quae uertice sidera cernunt,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 559. Moribus, eloquiis, habito uarioque diremptae, Moribus, eloquiis, habito uarioque diremptae,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 560. Insula quas pelagi cingens hinc continet atque hinc, Insula quas pelagi cingens hinc continet atque hinc,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 561. Albio quam ueteres uocitare didicimus Anglos. Albio quam ueteres uocitare didicimus Anglos.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 562. Haec cum felici uolitarent tempora cursu, Haec cum felici uolitarent tempora cursu,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 563. Ipse dei genitus, lux uera, nitorque perhennis, Ipse dei genitus, lux uera, nitorque perhennis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 564. Aurea caelestis dignanter munera lucis Aurea caelestis dignanter munera lucis
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 565. Gentibus Anglorum direxit ab aethre polorum, Gentibus Anglorum direxit ab aethre polorum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 566. Suuidhuni per magna patris suffragia sancti, Suuidhuni per magna patris suffragia sancti,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 567. Huius amatoris, huius pastoris et urbis, Huius amatoris, huius pastoris et urbis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 568. Sunt data millenis per quem medicamina turmis, Sunt data millenis per quem medicamina turmis,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 569. Omnia depulsis sanantia corpora morbis. Omnia depulsis sanantia corpora morbis.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 570. Nam postquam fuit euectum uenerabile corpus Nam postquam fuit euectum uenerabile corpus
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 571. Illius, argentum pretio quod uincit et aurum, Illius, argentum pretio quod uincit et aurum,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 572. Prisca salus aegros tot restituebat, et ipsos, Prisca salus aegros tot restituebat, et ipsos,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 573. Concedente deo, fecit procedere sanos, Concedente deo, fecit procedere sanos,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 574. Sancta uiri quo membra iacent tumulata sacello, Sancta uiri quo membra iacent tumulata sacello,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 575. Cernere quot nemo uiuens in corpore quiuit, Cernere quot nemo uiuens in corpore quiuit,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 576. Nec sacris elementa legens ediscere libris, Nec sacris elementa legens ediscere libris,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 577. Nec audire auidas rumore uolante per aures, Nec audire auidas rumore uolante per aures,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 578. Vnius ad sancti curatos esse sepulchrum; Vnius ad sancti curatos esse sepulchrum;
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 579. Post nec apostolicos, quos Lucas retulit, actus, Post nec apostolicos, quos Lucas retulit, actus,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 580. Quorum umbra infirmos quotquot tangebat abire Quorum umbra infirmos quotquot tangebat abire
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 581. Fecerat incolomes, sanctus uelamine quisquam Fecerat incolomes, sanctus uelamine quisquam
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 582. Corporis indutus fragili, dinoscitur usquam Corporis indutus fragili, dinoscitur usquam
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 583. Reddere corpoream totiens animaeque salutem. Reddere corpoream totiens animaeque salutem.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 584. Explicit exigui praefatio stricta libelli, Explicit exigui praefatio stricta libelli,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 585. De facili pietate tulit qua carnea Christus, De facili pietate tulit qua carnea Christus,
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 586. Membra lauit totum proprio qui sanguine mundum. Membra lauit totum proprio qui sanguine mundum.
WULFSTANC.NmetSwithun praefatio 587. Incipiunt tituli de signis presulis almi. Incipiunt tituli de signis presulis almi.

de sancto Swithuno, 1

WULFSTANC.NmetSwithun 1 1. Prima dei nutu patuit haec uisio ternis Prima dei nutu patuit haec uisio ternis
WULFSTANC.NmetSwithun 1 2. Solibus ante sacri quam cum caelestibus hymnis Solibus ante sacri quam cum caelestibus hymnis
WULFSTANC.NmetSwithun 1 3. Ossa uiri benedicta forent translata sepulchro, Ossa uiri benedicta forent translata sepulchro,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 4. Quo quondam pausans in pace quieuit, et ante Quo quondam pausans in pace quieuit, et ante
WULFSTANC.NmetSwithun 1 5. Quam ferret nostro caeli noua lumina saeclo, Quam ferret nostro caeli noua lumina saeclo,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 6. Sicut eam cui uisa fuit narrare solebat. Sicut eam cui uisa fuit narrare solebat.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 7. Tempore nocturno cuidam per somnia fabro Tempore nocturno cuidam per somnia fabro
WULFSTANC.NmetSwithun 1 8. Sanctus adest, nitidis perfusus uertice canis, Sanctus adest, nitidis perfusus uertice canis,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 9. Angelico uultu niueoque decorus amictu, Angelico uultu niueoque decorus amictu,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 10. Vndique bissini comptus uelamine pepli, Vndique bissini comptus uelamine pepli,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 11. Aurea perspicuis et habens sandalia plantis. Aurea perspicuis et habens sandalia plantis.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 12. Ad fabrique thorum pedetemptim pergit, et eius Ad fabrique thorum pedetemptim pergit, et eius
WULFSTANC.NmetSwithun 1 13. Ter caput auricoma contingit harundine tactu Ter caput auricoma contingit harundine tactu
WULFSTANC.NmetSwithun 1 14. Permodico, sermone pio sic fatus ad illum: Permodico, sermone pio sic fatus ad illum:
WULFSTANC.NmetSwithun 1 15. "Tene quiescentem frater nunc an uigilantem "Tene quiescentem frater nunc an uigilantem
WULFSTANC.NmetSwithun 1 16. Cerno?" faber respondit ad haec, "pater alme, grauatus Cerno?" faber respondit ad haec, "pater alme, grauatus
WULFSTANC.NmetSwithun 1 17. Dormieram paulo ante; sed hanc cum lumine cellam Dormieram paulo ante; sed hanc cum lumine cellam
WULFSTANC.NmetSwithun 1 18. Mox ut es ingressus, sopor his abscessit ocellis". Mox ut es ingressus, sopor his abscessit ocellis".
WULFSTANC.NmetSwithun 1 19. Cui presul: "num canonicus tibi cognitus ille est, Cui presul: "num canonicus tibi cognitus ille est,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 20. Coenobio rex e ueteri quem depulit Eadgar Coenobio rex e ueteri quem depulit Eadgar
WULFSTANC.NmetSwithun 1 21. Cum sociis, simili fuerant qui mente profani? Cum sociis, simili fuerant qui mente profani?
WULFSTANC.NmetSwithun 1 22. Hunc ut nosse queas, est Eadzige nomine dictus." Hunc ut nosse queas, est Eadzige nomine dictus."
WULFSTANC.NmetSwithun 1 23. Respondit, "mihi notus erat, pater alme, sed in quo Respondit, "mihi notus erat, pater alme, sed in quo
WULFSTANC.NmetSwithun 1 24. Sit praesens ignoro locum." uir sanctus ad ista Sit praesens ignoro locum." uir sanctus ad ista
WULFSTANC.NmetSwithun 1 25. Nunc ait, "hic habitat, uallis qua Winclea constat." Nunc ait, "hic habitat, uallis qua Vuinclea constat."
WULFSTANC.NmetSwithun 1 26. "Cur domine," inquit, "eum dubio quasi corde requiris, "Cur domine," inquit, "eum dubio quasi corde requiris,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 27. Cuius utrumque mihi nomenque locumque reuelas? Cuius utrumque mihi nomenque locumque reuelas?
WULFSTANC.NmetSwithun 1 28. Pande mihi, rogo, pastor ouans, quod onoma tuum sit; Pande mihi, rogo, pastor ouans, quod onoma tuum sit;
WULFSTANC.NmetSwithun 1 29. Ore tuo tuba mira sonat, quae te fore pandit Ore tuo tuba mira sonat, quae te fore pandit
WULFSTANC.NmetSwithun 1 30. Caelicolam; mihi propterea miserere precor te." Caelicolam; mihi propterea miserere precor te."
WULFSTANC.NmetSwithun 1 31. Cui sacer antistes: "nomen quod quaeris habebis. Cui sacer antistes: "nomen quod quaeris habebis.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 32. Nomine in altithroni, constat qui trinus et unus, Nomine in altithroni, constat qui trinus et unus,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 33. Suscipe uerba tibi nunc quae mandauero, fili, Suscipe uerba tibi nunc quae mandauero, fili,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 34. Suggero quodque tibi studiosus et impiger audi, Suggero quodque tibi studiosus et impiger audi,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 35. Quatinus Eadzinum properes maturus ad ipsum, Quatinus Eadzinum properes maturus ad ipsum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 36. Huc referens si forte pedem hanc uiserit urbem, Huc referens si forte pedem hanc uiserit urbem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 37. Veriloquo sermone et ei mea iussa reueles; Veriloquo sermone et ei mea iussa reueles;
WULFSTANC.NmetSwithun 1 38. Quod si corde tenet haec moenia uisere numquam, Quod si corde tenet haec moenia uisere numquam,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 39. Tuque uenire ad eum ratione nequiueris ulla, Tuque uenire ad eum ratione nequiueris ulla,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 40. Illius hic aliquem uideas si forte clientem, Illius hic aliquem uideas si forte clientem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 41. Continuo sibi parte mea tu concitus adsta, Continuo sibi parte mea tu concitus assta,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 42. Et manda, ut proprio satagat narrare patrono Et manda, ut proprio satagat narrare patrono
WULFSTANC.NmetSwithun 1 43. Omne quod haud dubiis tibi nunc iniungo relatis: Omne quod haud dubiis tibi nunc iniungo relatis:
WULFSTANC.NmetSwithun 1 44. Haec Eadzine tibi presul legata Suuithunus Haec Eadzine tibi presul legata Suuithunus
WULFSTANC.NmetSwithun 1 45. Dirigit, ut Wentam pergas festinus ad urbem, Dirigit, ut Vuentam pergas festinus ad urbem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 46. Pontifici mandans, est qui praelatus in isto Pontifici mandans, est qui praelatus in isto
WULFSTANC.NmetSwithun 1 47. Tempore episcopio, quondam quod rexerat ipse, Tempore episcopio, quondam quod rexerat ipse,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 48. Eius ut e tumulo corpus leuet, inque sacrata Eius ut e tumulo corpus leuet, inque sacrata
WULFSTANC.NmetSwithun 1 49. Collocet ecclesia, quoniam diuinitus ecce Collocet ecclesia, quoniam diuinitus ecce
WULFSTANC.NmetSwithun 1 50. Est sibi concessum, quod tempore pontificatus Est sibi concessum, quod tempore pontificatus
WULFSTANC.NmetSwithun 1 51. Illius occiduis sum clarificandus in oris! Illius occiduis sum clarificandus in oris!
WULFSTANC.NmetSwithun 1 52. Cui faber: "ille meis nullomodo credere dictis Cui faber: "ille meis nullomodo credere dictis
WULFSTANC.NmetSwithun 1 53. Voluerit, nec sancte, tuis parere loquelis." Voluerit, nec sancte, tuis parere loquelis."
WULFSTANC.NmetSwithun 1 54. Sanctus ad haec: "ut uera sibi te dicere credat, Sanctus ad haec: "ut uera sibi te dicere credat,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 55. Credulus atque meis sit fido pectore iussis, Credulus atque meis sit fido pectore iussis,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 56. Dic illi properando meam quo uisere tumbam Dic illi properando meam quo uisere tumbam
WULFSTANC.NmetSwithun 1 57. Pergat, et e senis unam trahat orbibus orbem, Pergat, et e senis unam trahat orbibus orbem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 58. Quos retinet stringendo mei clausura sepulchri. Quos retinet stringendo mei clausura sepulchri.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 59. Illum continuo fuerit si spera secuta, Illum continuo fuerit si spera secuta,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 60. Hoc sit ei certum, quod te nunc destino ad illum. Hoc sit ei certum, quod te nunc destino ad illum.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 61. Quod si non ipsum diuellere quiuerit orbem, Quod si non ipsum diuellere quiuerit orbem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 62. Credere nullimoda tibi tunc ratione ualebit; Credere nullimoda tibi tunc ratione ualebit;
WULFSTANC.NmetSwithun 1 63. Indubitanter ei post haec mandare memento, Indubitanter ei post haec mandare memento,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 64. Quo si perpetuam mauult contingere uitam, Quo si perpetuam mauult contingere uitam,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 65. Neuorum maculas interna mente relinquat, Neuorum maculas interna mente relinquat,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 66. Curet et in melius mutare salubriter actus, Curet et in melius mutare salubriter actus,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 67. Et studeat mores componere sedulus omnes, Et studeat mores componere sedulus omnes,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 68. Quaerat et aeternam morum probitate coronam, Quaerat et aeternam morum probitate coronam,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 69. Ne per foeda suam maculando piacula uitam Ne per foeda suam maculando piacula uitam
WULFSTANC.NmetSwithun 1 70. Incidat in foueam caecato corde profundam, Incidat in foueam caecato corde profundam,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 71. Et ne post modicam mundani temporis horam Et ne post modicam mundani temporis horam
WULFSTANC.NmetSwithun 1 72. Ignea flammiuomae soluat tormenta Gehennae. Ignea flammiuomae soluat tormenta Gehennae.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 73. Hoc quoque nec sileas, sed uaticinando resulta, et Hoc quoque nec sileas, sed uaticinando resulta, et
WULFSTANC.NmetSwithun 1 74. Veridico sermone palam praedicito, quod mox Veridico sermone palam praedicito, quod mox
WULFSTANC.NmetSwithun 1 75. Vt fuerit clausura mei patefacta sepulchri, Vt fuerit clausura mei patefacta sepulchri,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 76. Inuenient tantos supero medicamine plenos Inuenient tantos supero medicamine plenos
WULFSTANC.NmetSwithun 1 77. Thesauros, ut quicquid humo uersatur in omni Thesauros, ut quicquid humo uersatur in omni
WULFSTANC.NmetSwithun 1 78. Ponderis argenti, gemmae rutilantis, et auri, Ponderis argenti, gemmae rutilantis, et auri,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 79. Sit ualde exiguum coram mortalibus, atque Sit ualde exiguum coram mortalibus, atque
WULFSTANC.NmetSwithun 1 80. Vilescat totum uisis ornatibus horum." Vilescat totum uisis ornatibus horum."
WULFSTANC.NmetSwithun 1 81. Talia miranti postquam preconia sanctus Talia miranti postquam preconia sanctus
WULFSTANC.NmetSwithun 1 82. Tradidit antistes, penetrato culmine cellam Tradidit antistes, penetrato culmine cellam
WULFSTANC.NmetSwithun 1 83. Liquit, et angelico subuectus in aethra uolatu Liquit, et angelico subuectus in aethra uolatu
WULFSTANC.NmetSwithun 1 84. Moenia caelorum subit aurea, iunctus in illis Moenia caelorum subit aurea, iunctus in illis
WULFSTANC.NmetSwithun 1 85. Sanctorum capiti Christo, per saecla beatus Sanctorum capiti Christo, per saecla beatus
WULFSTANC.NmetSwithun 1 86. Pro sanctis meritis saeclo quae gessit in isto. Pro sanctis meritis saeclo quae gessit in isto.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 87. His faber ammonitus metuens sicophanta uideri His faber ammonitus metuens sicophanta uideri
WULFSTANC.NmetSwithun 1 88. Falsus, et a cunctis furioso pectore dici Falsus, et a cunctis furioso pectore dici
WULFSTANC.NmetSwithun 1 89. Insanus, si tale palam quid diceret ulli, Insanus, si tale palam quid diceret ulli,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 90. Visa sibi prorsus patefacere non erat ausus; Visa sibi prorsus patefacere non erat ausus;
WULFSTANC.NmetSwithun 1 91. Sed monitis iterum atque iterum correptus eisdem, Sed monitis iterum atque iterum correptus eisdem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 92. Nec minus et dirae cladis terrore minatus, Nec minus et dirae cladis terrore minatus,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 93. Impleret sancti citius ni iussa patroni, Impleret sancti citius ni iussa patroni,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 94. Quod siluit timidus post prodidit omne coactus. Quod siluit timidus post prodidit omne coactus.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 95. Nescius ergo opifex animum quo flecteret idem, Nescius ergo opifex animum quo flecteret idem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 96. Plurima secreto uoluit meditamine secum, Plurima secreto uoluit meditamine secum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 97. Pectore et ambiguo duplicique labore laborans, Pectore et ambiguo duplicique labore laborans,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 98. Hinc quia castellum nesciit qua manserat idem Hinc quia castellum nesciit qua manserat idem
WULFSTANC.NmetSwithun 1 99. Clericus, hinc quia quamuis idem certissime sciret, Clericus, hinc quia quamuis idem certissime sciret,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 100. Nil melius tamen esset ei, quia corpore toto Nil melius tamen esset ei, quia corpore toto
WULFSTANC.NmetSwithun 1 101. Debilis ingentem patitur per membra dolorem, Debilis ingentem patitur per membra dolorem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 102. Vadere nec plantis, equitando nec ire ualebat. Vadere nec plantis, equitando nec ire ualebat.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 103. Qui tamen exigua tandem uirtute resumpta, Qui tamen exigua tandem uirtute resumpta,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 104. Sub lucem sua membra leuat pulsante metallo, Sub lucem sua membra leuat pulsante metallo,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 105. Tempore nocturnas celebrant quo concine laudes, Tempore nocturnas celebrant quo concine laudes,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 106. Et matuta deo persoluunt uota fideles, Et matuta deo persoluunt uota fideles,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 107. Vt ualuit seseque parat, fulcroque relicto, Vt ualuit seseque parat, fulcroque relicto,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 108. Surgit et ad tumbam maturo tramite pergit Surgit et ad tumbam maturo tramite pergit
WULFSTANC.NmetSwithun 1 109. Sancti pontificis, precibusque incumbit anhelis, Sancti pontificis, precibusque incumbit anhelis,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 110. Exorans dominum singultibus et lacrimis, quo Exorans dominum singultibus et lacrimis, quo
WULFSTANC.NmetSwithun 1 111. Dignaretur ei clemens ostendere talem Dignaretur ei clemens ostendere talem
WULFSTANC.NmetSwithun 1 112. Quendam hominem, qui sancta patris legata referre Quendam hominem, qui sancta patris legata referre
WULFSTANC.NmetSwithun 1 113. Vellet eo, qua canonicus habitauerat idem. Vellet eo, qua canonicus habitauerat idem.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 114. Qui prece finita, prisca et uirtute recepta Qui prece finita, prisca et uirtute recepta
WULFSTANC.NmetSwithun 1 115. Comperit extimplo certus se caelitus esse Comperit extimplo certus se caelitus esse
WULFSTANC.NmetSwithun 1 116. Exauditum ab eo, qui confugientibus ad se Exauditum ab eo, qui coffugientibus ad se
WULFSTANC.NmetSwithun 1 117. Auxilium prestare solet, uitamque perhennem. Auxilium prestare solet, uitamque perhennem.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 118. E senisque orbem mox credulus arripit unum, E senisque orbem mox credulus arripit unum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 119. Obsecrans dominum madidis ac fletibus aiens, Obsecrans dominum madidis ac fletibus aiens,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 120. "O deus omnipotens, cuius super omnia numen "O deus omnipotens, cuius super omnia numen
WULFSTANC.NmetSwithun 1 121. Et regnum sine fine manet, mihi quaeso misello Et regnum sine fine manet, mihi quaeso misello
WULFSTANC.NmetSwithun 1 122. Annue propitius, si caelicus iste sacerdos, Annue propitius, si caelicus iste sacerdos,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 123. Qui in tumulo hoc sancto requiescit corpore, nuper Qui in tumulo hoc sancto requiescit corpore, nuper
WULFSTANC.NmetSwithun 1 124. Tempore nocturno mihi ter comparuit, et me Tempore nocturno mihi ter comparuit, et me
WULFSTANC.NmetSwithun 1 125. Verba super mella docuit praedulcia de se, Verba super mella docuit praedulcia de se,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 126. Quatinus hanc ualeam ferri hinc diuellere speram, Quatinus hanc ualeam ferri hinc diuellere speram,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 127. Sanctus ut in somnis mihi tum praedixerat idem." Sanctus ut in somnis mihi tum praedixerat idem."
WULFSTANC.NmetSwithun 1 128. Dixerat, et speram facili conamine prensam Dixerat, et speram facili conamine prensam
WULFSTANC.NmetSwithun 1 129. Extrahit, et dicto citius de rupe tenaci Extrahit, et dicto citius de rupe tenaci
WULFSTANC.NmetSwithun 1 130. Hunc sequitur, quasi tenta foret sabulone marino, Hunc sequitur, quasi tenta foret sabulone marino,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 131. Quae rursum propriae repetens confinia rimae, Quae rursum propriae repetens coffinia rimae,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 132. Calce repressa parum sic fixa remansit ibidem, Calce repressa parum sic fixa remansit ibidem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 133. Vt non posset eam posthac diuellere quisquam, Vt non posset eam posthac diuellere quisquam,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 134. Hactenus ut liquido claret cernentibus illam. Hactenus ut liquido claret cernentibus illam.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 135. Cumque die mediante forum peragraret eodem, Cumque die mediante forum peragraret eodem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 136. Inuenit quendam memorati forte clientem Inuenit quendam memorati forte clientem
WULFSTANC.NmetSwithun 1 137. Canonici, Wentam propria pro merce petentem. Canonici, Vuentam propria pro merce petentem.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 138. Quem mox ut uidit, summisso corde poposcit, Quem mox ut uidit, summisso corde poposcit,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 139. Panderet ut proprio manifesta uoce patrono Panderet ut proprio manifesta uoce patrono
WULFSTANC.NmetSwithun 1 140. Omne quod auditu didicit per somnia de illo, Omne quod auditu didicit per somnia de illo,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 141. Nec illum quoquam discedere sinit ab ipso, Nec illum quoquam discedere sinit ab ipso,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 142. Donec tandem ab eo uix impetrauerat hoc quod Donec tandem ab eo uix impetrauerat hoc quod
WULFSTANC.NmetSwithun 1 143. Vocibus assiduis precibusque extorsit anhelis. Vocibus assiduis precibusque extorsit anhelis.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 144. Qui postquam faciem remeando reuisit herilem, Qui postquam faciem remeando reuisit herilem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 145. Tempora multorum Phoebo replicante dierum, Tempora multorum Phoebo replicante dierum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 146. Seu sibi commissi, solet ut contingere, uerbi Seu sibi commissi, solet ut contingere, uerbi
WULFSTANC.NmetSwithun 1 147. Inmemor, aut fortasse metu concussus herili, Immemor, aut fortasse metu concussus herili,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 148. Conticuit dominoque suo patefacere differt, Conticuit dominoque suo patefacere differt,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 149. Quod se poscenti pridem spopondit amico. Quod se poscenti pridem spopondit amico.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 150. Sed quadam tamen ecce die dum solus adesset, Sed quadam tamen ecce die dum solus adesset,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 151. Ceperat haec secum meditari mente sagaci, Ceperat haec secum meditari mente sagaci,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 152. Cognouitque nefas graue se patrare, sibique Cognouitque nefas graue se patrare, sibique
WULFSTANC.NmetSwithun 1 153. Non fore apud dominum scelus hoc ueniabile summum, Non fore apud dominum scelus hoc ueniabile summum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 154. Suuithuni caelando sacri missatica patris Suuithuni caelando sacri missatica patris
WULFSTANC.NmetSwithun 1 155. Necnon et fidi neglegendo precamina amici. Necnon et fidi neglegendo precamina amici.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 156. Compunctusque animo, perrexit adire patronum Compunctusque animo, perrexit adire patronum
WULFSTANC.NmetSwithun 1 157. Quicquid et a fabro didicit uel grande parumue Quicquid et a fabro didicit uel grande parumue
WULFSTANC.NmetSwithun 1 158. Impiger adsistens ex ordine retulit illi. Impiger assistens ex ordine retulit illi.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 159. Qui quoniam mundana fuit sectatus, et ima Qui quoniam mundana fuit sectatus, et ima
WULFSTANC.NmetSwithun 1 160. Huius adhuc falsae gradiens per deuia uitae, Huius adhuc falsae gradiens per deuia uitae,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 161. Auscultare pii tempsit legata ierarchi, Auscultare pii tempsit legata ierarchi,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 162. His prebere suam uoluit nec credulus aurem; His prebere suam uoluit nec credulus aurem;
WULFSTANC.NmetSwithun 1 163. Et quia coenobio fuerat stimulatus adempto, Et quia coenobio fuerat stimulatus adempto,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 164. Ex quo cum sociis expellitur ante uetusto, Ex quo cum sociis expellitur ante uetusto,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 165. Non modo pontificem meritoque et nomine dignum Non modo pontificem meritoque et nomine dignum
WULFSTANC.NmetSwithun 1 166. Inclitum Adeluuoldum, qui illos generaliter inde Inclitum Adeluuoldum, qui illos generaliter inde
WULFSTANC.NmetSwithun 1 167. Expulerat uirtute dei moderante superni, Expulerat uirtute dei moderante superni,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 168. Pro uitiis meritisque nequam factisque nefandis, Pro uitiis meritisque nequam factisque nefandis,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 169. Eadgaro prestante sibi fautore benigno, Eadgaro prestante sibi fautore benigno,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 170. Verum etiam fratres, ibi tunc quos degere nouit, Verum etiam fratres, ibi tunc quos degere nouit,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 171. Illi complures ubi iam mansere per annos, Illi complures ubi iam mansere per annos,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 172. Suspectos habuit, zelo et mordente perosos. Suspectos habuit, zelo et mordente perosos.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 173. Atque ideo potius sancti quam iussa patrare Atque ideo potius sancti quam iussa patrare
WULFSTANC.NmetSwithun 1 174. Curaret, fidei perpendere rennuit aure. Curaret, fidei perpendere rennuit aure.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 175. Sed postquam geminum sol uerterat aureus annum, Sed postquam geminum sol uerterat aureus annum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 176. Concedente deo, qui dat sua munera gratis Concedente deo, qui dat sua munera gratis
WULFSTANC.NmetSwithun 1 177. Omnibus, ecclesiae quos uinea congregat almae, Omnibus, ecclesiae quos uinea congregat almae,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 178. Vt quoscumque in ea praenoscerit esse futuros, Vt quoscumque in ea praenoscerit esse futuros,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 179. Quosque operatores hic uiderit esse fideles, Quosque operatores hic uiderit esse fideles,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 180. Reddat eis brauium finita luce laborum, Reddat eis brauium finita luce laborum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 181. Idem canonicus, qui mente biotticus atque Idem canonicus, qui mente biotticus atque
WULFSTANC.NmetSwithun 1 182. Lubricus ante fuit, subito mutatur in omni re, Lubricus ante fuit, subito mutatur in omni re,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 183. In tantumque deo se pectore uouit et ore, In tantumque deo se pectore uouit et ore,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 184. Vt qui subiectus fuerat paulo ante caducis Vt qui subiectus fuerat paulo ante caducis
WULFSTANC.NmetSwithun 1 185. Rebus, eas statim non ficto corde relinquens, Rebus, eas statim non ficto corde relinquens,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 186. Omnia contempti fugeret discrimina mundi, Omnia contempti fugeret discrimina mundi,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 187. Atque monasterium, pulsus fuit unde proteruus, Atque monasterium, pulsus fuit unde proteruus,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 188. Mente humili petit, promissaque debita soluit, Mente humili petit, promissaque debita soluit,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 189. Suscipiens habitum Benedicti patris honestum, Suscipiens habitum Benedicti patris honestum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 190. Permansitque in eo normali tramite uiuens, Permansitque in eo normali tramite uiuens,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 191. Vsque diem mortis sic felix sumptus in astris. Vsque diem mortis sic felix sumptus in astris.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 192. Quo narrante palam sic gesta didicimus ista, Quo narrante palam sic gesta didicimus ista,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 193. Sicut hic exiguo pandit sermone libellus. Sicut hic exiguo pandit sermone libellus.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 194. Sit dominus noster benedictus in aethere semper, Sit dominus noster benedictus in aethere semper,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 195. Peccantes qui iustificat, qui corde superbos Peccantes qui iustificat, qui corde superbos
WULFSTANC.NmetSwithun 1 196. Prosternit uirtute sua, qui mente pusillos Prosternit uirtute sua, qui mente pusillos
WULFSTANC.NmetSwithun 1 197. In se sperantes super aethera scandere prestat, In se sperantes super aethera scandere prestat,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 198. Conregnent ut ei per saecula cuncta beati. Corregnent ut ei per saecula cuncta beati.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 199. Talia praefatis dum gesta patrantur in oris, Talia praefatis dum gesta patrantur in oris,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 200. Curuus erat, quem prima suae primordia uitae Curuus erat, quem prima suae primordia uitae
WULFSTANC.NmetSwithun 1 201. Membrorum cum strage premunt, cui nomen Aedelsi, Membrorum cum strage premunt, cui nomen Aedelsi,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 202. Multiplici languore miser. quem uilla tenebat Multiplici languore miser. quem uilla tenebat
WULFSTANC.NmetSwithun 1 203. Regia, quae frugum foecunda alimenta ministrans, Regia, quae frugum foecunda alimenta ministrans,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 204. Ateluuarabyrig solito uocitatur ab Anglis. Ateluuarabyrig solito uocitatur ab Anglis.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 205. Cui caput in tantum gibbus submerserat ingens, Cui caput in tantum gibbus submerserat ingens,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 206. Ceu pariter iunctura foret genibusque genisque. Ceu pariter iunctura foret genibusque genisque.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 207. Qui postquam plures sic rite peregerat annos, Qui postquam plures sic rite peregerat annos,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 208. Audit responsum noctis per somnia certum, Audit responsum noctis per somnia certum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 209. Se debere citum Wentanam pergere ad urbem, Se debere citum Vuentanam pergere ad urbem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 210. Solliciteque inibi medicum perquirere talem, Solliciteque inibi medicum perquirere talem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 211. Qui sibi sublatam posset reparare salutem. Qui sibi sublatam posset reparare salutem.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 212. Protinus ergo uigil patriam fratresque reliquit, Protinus ergo uigil patriam fratresque reliquit,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 213. Cum quibus a puero altus erat, quorumque rogatu Cum quibus a puero altus erat, quorumque rogatu
WULFSTANC.NmetSwithun 1 214. Clericus extiterat. quibus et ualedixit, et illinc Clericus extiterat. quibus et ualedixit, et illinc
WULFSTANC.NmetSwithun 1 215. Pergere festinat maturo tramite Wentam, Pergere festinat maturo tramite Vuentam,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 216. Gibbum sustentans ingentem fuste gemello. Gibbum sustentans ingentem fuste gemello.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 217. Quam celer ut petiit, mox est susceptus ab uno Quam celer ut petiit, mox est susceptus ab uno
WULFSTANC.NmetSwithun 1 218. Ciue, cui solitum formare numismatis aera, Ciue, cui solitum formare numismatis aera,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 219. Cum quo sol medium donec contingeret annum Cum quo sol medium donec contingeret annum
WULFSTANC.NmetSwithun 1 220. Manserat, hospitio satus et uegetatus amico, Manserat, hospitio satus et uegetatus amico,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 221. Qui tanto curuum dilexit amore misellum, Qui tanto curuum dilexit amore misellum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 222. Pro Christi hunc pietate fouens, ut nulla sine illo Pro Christi hunc pietate fouens, ut nulla sine illo
WULFSTANC.NmetSwithun 1 223. Sumeret ore libens allata alimenta, nec illo Sumeret ore libens allata alimenta, nec illo
WULFSTANC.NmetSwithun 1 224. Vult absente meri dulcem potare liquorem. Vult absente meri dulcem potare liquorem.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 225. Si prope uel longe peteret conuiuia forte, Si prope uel longe peteret conuiuia forte,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 226. Hunc secum deferre iubet gestamine molli Hunc secum deferre iubet gestamine molli
WULFSTANC.NmetSwithun 1 227. Seruorum seu cornipedum, testando sine aegro Seruorum seu cornipedum, testando sine aegro
WULFSTANC.NmetSwithun 1 228. Se non posse cibum contingere dulciter ullum. Se non posse cibum contingere dulciter ullum.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 229. Tandem curriculo medium uolitante per annum, Tandem curriculo medium uolitante per annum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 230. Cunctitonans aegro miserans saluator eidem, Cunctitonans aegro miserans saluator eidem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 231. Respexit heminis beneficia larga fidelis, Respexit heminis beneficia larga fidelis,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 232. Strumosique preces, fudit quas corde gementi, Strumosique preces, fudit quas corde gementi,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 233. Misit eique citam pulso languore medelam, Misit eique citam pulso languore medelam,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 234. Pontificis sancti petit ut mox mente fideli Pontificis sancti petit ut mox mente fideli
WULFSTANC.NmetSwithun 1 235. Mausoleum, radii uelut ecce sequentia narrant. Mausoleum, radii uelut ecce sequentia narrant.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 236. More suo geminos sol uerterat aureus annos, More suo geminos sol uerterat aureus annos,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 237. Ante sacri quam membra forent translata sepulchro Ante sacri quam membra forent translata sepulchro
WULFSTANC.NmetSwithun 1 238. Pontificis, strumosus erat quo tempore merens Pontificis, strumosus erat quo tempore merens
WULFSTANC.NmetSwithun 1 239. Altus in hospitio, quo sum praefatus; et ecce Altus in hospitio, quo sum praefatus; et ecce
WULFSTANC.NmetSwithun 1 240. Nocte uidet media subito per somnia binos Nocte uidet media subito per somnia binos
WULFSTANC.NmetSwithun 1 241. Stare sibi iuuenes, nimio candore micantes, Stare sibi iuuenes, nimio candore micantes,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 242. Alloquio dulci pariter haec dicere et illi: Alloquio dulci pariter haec dicere et illi:
WULFSTANC.NmetSwithun 1 243. "Dormisne an uigilas?" gibber miratus ad illos "Dormisne an uigilas?" gibber miratus ad illos
WULFSTANC.NmetSwithun 1 244. Respondit, a paulo ante sopor me pressit, at istam Respondit, a paulo ante sopor me pressit, at istam
WULFSTANC.NmetSwithun 1 245. Irradiante domum uestro splendore recessit." Irradiante domum uestro splendore recessit."
WULFSTANC.NmetSwithun 1 246. Percunctantur eum, "te circa qualiter est nunc?" Percunctantur eum, "te circa qualiter est nunc?"
WULFSTANC.NmetSwithun 1 247. Aduersis ait in numeris, "me struma fatigat." Aduersis ait in numeris, "me struma fatigat."
WULFSTANC.NmetSwithun 1 248. Subiungunt, "an esse cupis ueniente medela Subiungunt, "an esse cupis ueniente medela
WULFSTANC.NmetSwithun 1 249. Sanus?" at ille: "uolo, si donet Christus." et illi Sanus?" at ille: "uolo, si donet Christus." et illi
WULFSTANC.NmetSwithun 1 250. Protinus haec addunt: "fulcro consurge relicto, Protinus haec addunt: "fulcro consurge relicto,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 251. Primo mane celerque ad limina sacra uetusti Primo mane celerque ad limina sacra uetusti
WULFSTANC.NmetSwithun 1 252. Perge monasterii, studioque require sagaci Perge monasterii, studioque require sagaci
WULFSTANC.NmetSwithun 1 253. Presulis unius sancti sublime sepulchrum, Presulis unius sancti sublime sepulchrum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 254. Quod super inuenies positum tumulare sacellum, Quod super inuenies positum tumulare sacellum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 255. Parietibus structum, necnon et culmine tectum, Parietibus structum, necnon et culmine tectum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 256. Sarcofagi inque modum, bis bina fronte locatum. Sarcofagi inque modum, bis bina fronte locatum.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 257. Hoc inter sanctamque crucem, quae sistitur illic Hoc inter sanctamque crucem, quae sistitur illic
WULFSTANC.NmetSwithun 1 258. Saxea, somniferam paulatim carpe quietem, Saxea, somniferam paulatim carpe quietem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 259. Mox et utramque deo capies miserante salutem, Mox et utramque deo capies miserante salutem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 260. Ac simul aeternae caelestia gaudia uitae, Ac simul aeternae caelestia gaudia uitae,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 261. Si grates studeas iugiter persoluere Christo, Si grates studeas iugiter persoluere Christo,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 262. Nisibus et totis laudaueris omnipotentem." Nisibus et totis laudaueris omnipotentem."
WULFSTANC.NmetSwithun 1 263. Talibus incuruum postquam monuere loquelis, Talibus incuruum postquam monuere loquelis,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 264. Angelici iuuenes ingenti luce nitentes, Angelici iuuenes ingenti luce nitentes,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 265. Vnde prius ueniunt, caelo se concito reddunt. Vnde prius ueniunt, caelo se concito reddunt.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 266. Euigilat gibber fugiente grauedine somni, Euigilat gibber fugiente grauedine somni,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 267. Laetaturque nimis se talia cernere uisa, Laetaturque nimis se talia cernere uisa,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 268. Promissum cupiensque sibi medicamen adesse Promissum cupiensque sibi medicamen adesse
WULFSTANC.NmetSwithun 1 269. Corporis atque animae, fulcro consurgit ab aegro, Corporis atque animae, fulcro consurgit ab aegro,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 270. Pergit et ad patrem, narratque per omnia quicquid Pergit et ad patrem, narratque per omnia quicquid
WULFSTANC.NmetSwithun 1 271. Viderat in somnis sibi caelitus esse relatum. Viderat in somnis sibi caelitus esse relatum.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 272. Qui stupuit nimium, quod tempestate soporis Qui stupuit nimium, quod tempestate soporis
WULFSTANC.NmetSwithun 1 273. Excitat hospes eum, sed rem cognouit ut omnem, Excitat hospes eum, sed rem cognouit ut omnem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 274. Glorificat dominum tota uirtute supernum, Glorificat dominum tota uirtute supernum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 275. Sperantes in eum qui saluat in arce polorum. Sperantes in eum qui saluat in arce polorum.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 276. Nec dignum reticendo reor uitare, quod idem Nec dignum reticendo reor uitare, quod idem
WULFSTANC.NmetSwithun 1 277. Perdidit ingentem nummarius ante mucronem Perdidit ingentem nummarius ante mucronem
WULFSTANC.NmetSwithun 1 278. Quem solito plerique solent uocitare macheram, Quem solito plerique solent uocitare macheram,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 279. Cuius erat uagina auri radiante metallo Cuius erat uagina auri radiante metallo
WULFSTANC.NmetSwithun 1 280. Predita decocti, permundi sculptaque mole Predita decocti, permundi sculptaque mole
WULFSTANC.NmetSwithun 1 281. Argenti nimia. quaesiuit ubique nec illam Argenti nimia. quaesiuit ubique nec illam
WULFSTANC.NmetSwithun 1 282. Repperit. attonitus tacito meditamine secum Repperit. attonitus tacito meditamine secum
WULFSTANC.NmetSwithun 1 283. Scrutari coepit, quidnam contingeret illi, Scrutari coepit, quidnam contingeret illi,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 284. Quod sua momentum fit res subtracta per unum. Quod sua momentum fit res subtracta per unum.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 285. Qui percunctari persaepe decreuerat aegrum, Qui percunctari persaepe decreuerat aegrum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 286. Cerneret an aliquo pugionem forte locello; Cerneret an aliquo pugionem forte locello;
WULFSTANC.NmetSwithun 1 287. Sed quotiens adstabat ei, sic corde recessit Sed quotiens asstabat ei, sic corde recessit
WULFSTANC.NmetSwithun 1 288. Mentio mucronis, ueluti nil perderet umquam, Mentio mucronis, ueluti nil perderet umquam,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 289. Quod sine diuino minime est moderamine gestum, Quod sine diuino minime est moderamine gestum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 290. Cuius ab instinctu patuit ceu postea. gazae Cuius ab instinctu patuit ceu postea. gazae
WULFSTANC.NmetSwithun 1 291. Est memor hac hora, qua somnia uiderat aeger, Est memor hac hora, qua somnia uiderat aeger,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 292. Audit et angelicae praedulcia iussa loquelae. Audit et angelicae praedulcia iussa loquelae.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 293. Talibus incuruum tunc atque affatur eundem: Talibus incuruum tunc atque affatur eundem:
WULFSTANC.NmetSwithun 1 294. "Dic, rogo, si nostrum mucronem uideris usquam. "Dic, rogo, si nostrum mucronem uideris usquam.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 295. Cuius erat uagina mero decorata argento, Cuius erat uagina mero decorata argento,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 296. Vndique et obrizo circumdata, nec minus auro." Vndique et obrizo circumdata, nec minus auro."
WULFSTANC.NmetSwithun 1 297. Gibber ad haec humili subiunxit uoce uicissim: Gibber ad haec humili subiunxit uoce uicissim:
WULFSTANC.NmetSwithun 1 298. "Perdiderasne tuum, pater o uenerande, mucronem?" "Perdiderasne tuum, pater o uenerande, mucronem?"
WULFSTANC.NmetSwithun 1 299. "Quidni," ait, "amisi." curuus, "quando," inquit, "ubiue?" "Quidni," ait, "amisi." curuus, "quando," inquit, "ubiue?"
WULFSTANC.NmetSwithun 1 300. Respondit, "ter quinque dies sol iam rotat, ex quo Respondit, "ter quinque dies sol iam rotat, ex quo
WULFSTANC.NmetSwithun 1 301. Hoc carui, nec eum ualui perquirere, fili, Hoc carui, nec eum ualui perquirere, fili,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 302. Nam super hoc scamnum manus ista reliquerat illum, Nam super hoc scamnum manus ista reliquerat illum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 303. Quem manus abstulerat mihi, credo, latronis iniqui. Quem manus abstulerat mihi, credo, latronis iniqui.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 304. Plurima sed quid nunc ego te per uerba retento? Plurima sed quid nunc ego te per uerba retento?
WULFSTANC.NmetSwithun 1 305. Perge tuum citus ad lectum, da membra sopori, Perge tuum citus ad lectum, da membra sopori,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 306. Quatinus ante diem capias pausando quietem, Quatinus ante diem capias pausando quietem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 307. Qua surgente locum ualeam te ducere ad illum, Qua surgente locum ualeam te ducere ad illum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 308. Quem tibi legati praesignauere superni." Quem tibi legati praesignauere superni."
WULFSTANC.NmetSwithun 1 309. Hospitis edictis obtemperat ille paternis, Hospitis edictis obtemperat ille paternis,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 310. Rursus et angelicos somno uidet ecce ministros Rursus et angelicos somno uidet ecce ministros
WULFSTANC.NmetSwithun 1 311. Praefatos adstare sibi, quem (nec mora) ducunt Praefatos asstare sibi, quem (nec mora) ducunt
WULFSTANC.NmetSwithun 1 312. Hospitis ad cistam, reserant quam claue silenter, Hospitis ad cistam, reserant quam claue silenter,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 313. Ostendunt et ei quam uir bonus ille macheram Ostendunt et ei quam uir bonus ille macheram
WULFSTANC.NmetSwithun 1 314. Perdidit illesam; rursum munimine kapsam Perdidit illesam; rursum munimine kapsam
WULFSTANC.NmetSwithun 1 315. Recludunt pausante uiro, clauimque reponunt Recludunt pausante uiro, clauimque reponunt
WULFSTANC.NmetSwithun 1 316. Sub puluinari, nutu mandantque silenti, Sub puluinari, nutu mandantque silenti,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 317. Indicet ut domino, quod res sua non foret illi Indicet ut domino, quod res sua non foret illi
WULFSTANC.NmetSwithun 1 318. Per furis subtracta manum, sed tuta quod esset Per furis subtracta manum, sed tuta quod esset
WULFSTANC.NmetSwithun 1 319. Conseruata sibi, domino miserante superno, Conseruata sibi, domino miserante superno,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 320. Vt nihil ambigeret, certus sed sciret ab illo Vt nihil ambigeret, certus sed sciret ab illo
WULFSTANC.NmetSwithun 1 321. Se fore donandum proprii mercede laboris, Se fore donandum proprii mercede laboris,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 322. Qui bona se propter facientibus aethera pandit. Qui bona se propter facientibus aethera pandit.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 323. Lucifer interea noctis caligine mersa Lucifer interea noctis caligine mersa
WULFSTANC.NmetSwithun 1 324. Surgit, et euigilans gibber hac uoce patronum Surgit, et euigilans gibber hac uoce patronum
WULFSTANC.NmetSwithun 1 325. Alloquitur: "ne sis rogito, nutritor amande, Alloquitur: "ne sis rogito, nutritor amande,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 326. Ne sis sollicitus de illa quam perdere nuper Ne sis sollicitus de illa quam perdere nuper
WULFSTANC.NmetSwithun 1 327. Te quereris gaza, quia caelitus extat in ista Te quereris gaza, quia caelitus extat in ista
WULFSTANC.NmetSwithun 1 328. Conseruata tibi diuino munere cista." Conseruata tibi diuino munere cista."
WULFSTANC.NmetSwithun 1 329. Ammirans opifex stupuit, subrisit, et infit: Ammirans opifex stupuit, subrisit, et infit:
WULFSTANC.NmetSwithun 1 330. "Quid, rogo, quid loqueris? quid talia uerba profaris? "Quid, rogo, quid loqueris? quid talia uerba profaris?
WULFSTANC.NmetSwithun 1 331. Bis denos iam iamque dies sol uertit et unum, Bis denos iam iamque dies sol uertit et unum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 332. Postquam clauiculam cistae inuenisse nequibam, Postquam clauiculam cistae inuenisse nequibam,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 333. Et tu dicis ibi nostrae fore pondera gazae? Et tu dicis ibi nostrae fore pondera gazae?
WULFSTANC.NmetSwithun 1 334. Credere non ualeo. non est ita." clericus inquit, Credere non ualeo. non est ita." clericus inquit,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 335. "Crede mihi, quia uera loquor, quia perdere quod te "Crede mihi, quia uera loquor, quia perdere quod te
WULFSTANC.NmetSwithun 1 336. Credis ibi inuenies argenti pondus." at ille: Credis ibi inuenies argenti pondus." at ille:
WULFSTANC.NmetSwithun 1 337. "Vnde tibi notum, uel quis tibi talia suasit "Vnde tibi notum, uel quis tibi talia suasit
WULFSTANC.NmetSwithun 1 338. Friuola falsiloquis mendacia fingere uerbis? Friuola falsiloquis mendacia fingere uerbis?
WULFSTANC.NmetSwithun 1 339. Credulus esse tuis nullo modo quibo loquelis." Credulus esse tuis nullo modo quibo loquelis."
WULFSTANC.NmetSwithun 1 340. Gibber ad haec: "ne, quaeso, uelis dubitare, pater mi; Gibber ad haec: "ne, quaeso, uelis dubitare, pater mi;
WULFSTANC.NmetSwithun 1 341. Angelici iuuenes, qui primo tempore noctis Angelici iuuenes, qui primo tempore noctis
WULFSTANC.NmetSwithun 1 342. Cras mihi uenturam fore praedixere salutem, Cras mihi uenturam fore praedixere salutem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 343. Ad me nunc iterum gallo uenere canente, Ad me nunc iterum gallo uenere canente,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 344. Hancque citim cistam reserantes claue, mucronem Hancque citim cistam reserantes claue, mucronem
WULFSTANC.NmetSwithun 1 345. Ostendere tuum pretii cum pondere sanum, Ostendere tuum pretii cum pondere sanum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 346. Hancque iterum propriae claudentes obice clauis, Hancque iterum propriae claudentes obice clauis,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 347. Clauim puluillo taciti posuere sub isto, Clauim puluillo taciti posuere sub isto,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 348. Quam tu per casum dicis te perdere dudum. Quam tu per casum dicis te perdere dudum.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 349. Surgito, quaeso, celer, studioque adtende sagaci, Surgito, quaeso, celer, studioque attende sagaci,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 350. An sint uera, mihi monstrant quae somnia noctis." An sint uera, mihi monstrant quae somnia noctis."
WULFSTANC.NmetSwithun 1 351. Obstupuit nimium de talibus ille relatis, Obstupuit nimium de talibus ille relatis,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 352. Ad prinum properatque thorum, clauimque remoto Ad prinum properatque thorum, clauimque remoto
WULFSTANC.NmetSwithun 1 353. Puluillo cernens secum miratur, et ipsam Puluillo cernens secum miratur, et ipsam
WULFSTANC.NmetSwithun 1 354. Accipit attonitus, reseratque celeriter arcam, Accipit attonitus, reseratque celeriter arcam,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 355. Contemplansque suam diuino munere gazam Contemplansque suam diuino munere gazam
WULFSTANC.NmetSwithun 1 356. Adfore seruatam, nullaque in parte minutam, Affore seruatam, nullaque in parte minutam,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 357. Glorificat dominum, qui confidentibus in se Glorificat dominum, qui coffidentibus in se
WULFSTANC.NmetSwithun 1 358. Dat bona cuncta pius. post haec conuersus ad aegrum, Dat bona cuncta pius. post haec conuersus ad aegrum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 359. "Visne," ait, "ut faciam gerulos adstare gemellos, "Visne," ait, "ut faciam gerulos asstare gemellos,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 360. Qui te comportent ad limina sacra uetusti Qui te comportent ad limina sacra uetusti
WULFSTANC.NmetSwithun 1 361. Coenobii, quo sumas ibi recubando salutem Coenobii, quo sumas ibi recubando salutem
WULFSTANC.NmetSwithun 1 362. Presulis ad tumbam, iuuenes ut nocte profunda Presulis ad tumbam, iuuenes ut nocte profunda
WULFSTANC.NmetSwithun 1 363. Praedixere tibi?" gibber respondit ad illum, Praedixere tibi?" gibber respondit ad illum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 364. "Tu tantum praecede prior; te ego subsequar, hisque "Tu tantum praecede prior; te ego subsequar, hisque
WULFSTANC.NmetSwithun 1 365. Fustibus, ut potero, me sustentabo gemellis; Fustibus, ut potero, me sustentabo gemellis;
WULFSTANC.NmetSwithun 1 366. Non opus est miserante deo, quo portitor adsit Non opus est miserante deo, quo portitor assit
WULFSTANC.NmetSwithun 1 367. Nunc ex parte mihi, quia sentio adesse medelam." Nunc ex parte mihi, quia sentio adesse medelam."
WULFSTANC.NmetSwithun 1 368. Arripuere igitur statim socialiter unam Arripuere igitur statim socialiter unam
WULFSTANC.NmetSwithun 1 369. Ambo uiam, comitemque suum praecesserat aeger, Ambo uiam, comitemque suum praecesserat aeger,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 370. Sanus et infirmum sequitur sine more per urbem, Sanus et infirmum sequitur sine more per urbem,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 371. Continuoque sacram petiit cum praeduce tumbam Continuoque sacram petiit cum praeduce tumbam
WULFSTANC.NmetSwithun 1 372. Gibber, et exorat clementia pectora Christi, Gibber, et exorat clementia pectora Christi,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 373. Quatinus optatam pulso languore medelam Quatinus optatam pulso languore medelam
WULFSTANC.NmetSwithun 1 374. Perciperet sancti meritis, ut noctis opacae Perciperet sancti meritis, ut noctis opacae
WULFSTANC.NmetSwithun 1 375. Tempore legati sibi praedixere superni. Tempore legati sibi praedixere superni.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 376. Qui prece finita postquam surrexit ab aruo Qui prece finita postquam surrexit ab aruo
WULFSTANC.NmetSwithun 1 377. Opprimitur subiti ueniente grauedine somni, Opprimitur subiti ueniente grauedine somni,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 378. Quo uix splendorem posset spectare diurnum. Quo uix splendorem posset spectare diurnum.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 379. Qui sicut potuit ductori protinus infit: Qui sicut potuit ductori protinus infit:
WULFSTANC.NmetSwithun 1 380. "Perge, pater, quocumque tibi uideatur ad horam, "Perge, pater, quocumque tibi uideatur ad horam,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 381. Corpore lassato quia me sopor adgrauat ingens; Corpore lassato quia me sopor aggrauat ingens;
WULFSTANC.NmetSwithun 1 382. Idcircoque mihi modicum pausare necesse est." Idcircoque mihi modicum pausare necesse est."
WULFSTANC.NmetSwithun 1 383. Ille abiit; hic mansit; uix obdormiuit, et ecce Ille abiit; hic mansit; uix obdormiuit, et ecce
WULFSTANC.NmetSwithun 1 384. Coeperunt nerui subito medicamine tendi, Coeperunt nerui subito medicamine tendi,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 385. Omnis et in proprios compago reuertitur usus, Omnis et in proprios compago reuertitur usus,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 386. Sicque diu optata meruit gaudere medela, Sicque diu optata meruit gaudere medela,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 387. Suuidhuni meritis interuenientibus almis. Suuidhuni meritis interuenientibus almis.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 388. Euigilat sanus, toto et sic corpore sanus, Euigilat sanus, toto et sic corpore sanus,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 389. Vt nusquam gibbi locus appareret, et a se Vt nusquam gibbi locus appareret, et a se
WULFSTANC.NmetSwithun 1 390. Fustibus abiectis, cunabula longa relinquens, Fustibus abiectis, cunabula longa relinquens,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 391. Surgit, et erecto uidet aurea lumina uultu Surgit, et erecto uidet aurea lumina uultu
WULFSTANC.NmetSwithun 1 392. Caelorum, Phoebique rotam, lunaeque meatum, Caelorum, Phoebique rotam, lunaeque meatum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 393. Qui pronus paulo ante solum prospexerat imum, Qui pronus paulo ante solum prospexerat imum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 394. Ceu pecus insipidum, uelut ac procliuis humi bos. Ceu pecus insipidum, uelut ac procliuis humi bos.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 395. Iamque peragratis sanctorum hinc inde fauillis, Iamque peragratis sanctorum hinc inde fauillis,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 396. Hospes ad incuruum properat festinus, eumque Hospes ad incuruum properat festinus, eumque
WULFSTANC.NmetSwithun 1 397. Repperiens stantem supero medicamine sanum, Repperiens stantem supero medicamine sanum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 398. Ad caelos alacris palmas utrasque tetendit, Ad caelos alacris palmas utrasque tetendit,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 399. Nisibus et totis dominum benedixit, eumque Nisibus et totis dominum benedixit, eumque
WULFSTANC.NmetSwithun 1 400. Duxit in ecclesiam, narrauit et omnibus ille, Duxit in ecclesiam, narrauit et omnibus ille,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 401. Qualiter aegrotus Christo medicante saluti Qualiter aegrotus Christo medicante saluti
WULFSTANC.NmetSwithun 1 402. Redditus aethereos meruit spectare meatus. Redditus aethereos meruit spectare meatus.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 403. Hoc signum micuit primum diuinitus actum, Hoc signum micuit primum diuinitus actum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 404. Presulis ad sancti Suuidhuni insigne sepulchrum, Presulis ad sancti Suuidhuni insigne sepulchrum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 405. Iulius in Nonis dum uerteret astra quaternis, Iulius in Nonis dum uerteret astra quaternis,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 406. Illuxitque dies culmen qui nominis alti Illuxitque dies culmen qui nominis alti
WULFSTANC.NmetSwithun 1 407. A domino dominante trahit, quem luce coruscum A domino dominante trahit, quem luce coruscum
WULFSTANC.NmetSwithun 1 408. Dominicum gaudent omnes uocitare fideles. Dominicum gaudent omnes uocitare fideles.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 409. Protinus hoc facto uolat undique fama per urbem; Protinus hoc facto uolat undique fama per urbem;
WULFSTANC.NmetSwithun 1 410. Concurrunt populi, sexus simul omnis et aetas; Concurrunt populi, sexus simul omnis et aetas;
WULFSTANC.NmetSwithun 1 411. Conueniunt omnes ad limina sacra uetusti Conueniunt omnes ad limina sacra uetusti
WULFSTANC.NmetSwithun 1 412. Coenobii, nona signa uident, mirantur et omnes. Coenobii, nona signa uident, mirantur et omnes.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 413. Precipites hinc inde ruunt magis ac magis, et uox Precipites hinc inde ruunt magis ac magis, et uox
WULFSTANC.NmetSwithun 1 414. Tollitur in caelum et ferit aurea sidera clamor. Tollitur in caelum et ferit aurea sidera clamor.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 415. Adstitit in medio prebens spectacula de se Asstitit in medio prebens spectacula de se
WULFSTANC.NmetSwithun 1 416. Clericus erectus, quem merserat antea gibbus, Clericus erectus, quem merserat antea gibbus,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 417. Atque in eum solum cuncti sua lumina figunt, Atque in eum solum cuncti sua lumina figunt,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 418. Mirantes paulo ante homines genibusque genisque Mirantes paulo ante homines genibusque genisque
WULFSTANC.NmetSwithun 1 419. Haerentem iam stare dei medicamine rectum, Haerentem iam stare dei medicamine rectum,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 420. Tellurem plantis spectantem uertice caelum. Tellurem plantis spectantem uertice caelum.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 421. Laetantur monachi lacrimis per gaudia fusis; Laetantur monachi lacrimis per gaudia fusis;
WULFSTANC.NmetSwithun 1 422. Congaudent populi nona quod miracula cernunt; Congaudent populi nona quod miracula cernunt;
WULFSTANC.NmetSwithun 1 423. Omnia clarisonis pulsantur cimbala plectris; Omnia clarisonis pulsantur cimbala plectris;
WULFSTANC.NmetSwithun 1 424. Christum lingua sonat, Christum cor omne resultat, Christum lingua sonat, Christum cor omne resultat,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 425. Hymniferi Christumque chori ueneranter adorant, Hymniferi Christumque chori ueneranter adorant,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 426. Cantibus et Christum modulantibus omnia laudant. Cantibus et Christum modulantibus omnia laudant.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 427. Sed quoniam festina dies illuxerat, in qua Sed quoniam festina dies illuxerat, in qua
WULFSTANC.NmetSwithun 1 428. Gemma sacerdotum Martinus in ordine sacro Gemma sacerdotum Martinus in ordine sacro
WULFSTANC.NmetSwithun 1 429. Pontificatus erat, domino sacratus, et in qua Pontificatus erat, domino sacratus, et in qua
WULFSTANC.NmetSwithun 1 430. Translatus micuit toto mirandus in orbe, Translatus micuit toto mirandus in orbe,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 431. Coeperunt fratres inibi normaliter alti Coeperunt fratres inibi normaliter alti
WULFSTANC.NmetSwithun 1 432. Quaerere solliciti, cuius suffragia sancti Quaerere solliciti, cuius suffragia sancti
WULFSTANC.NmetSwithun 1 433. Hunc facerent aegrum miro medicamine sanum. Hunc facerent aegrum miro medicamine sanum.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 434. Complures aderant, hanc qui dixere saluti Complures aderant, hanc qui dixere saluti
WULFSTANC.NmetSwithun 1 435. Restitui sanctis interuenientibus illis, Restitui sanctis interuenientibus illis,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 436. Relliquiae quorum summo uenerantur honore Relliquiae quorum summo uenerantur honore
WULFSTANC.NmetSwithun 1 437. Intra praescripti sublimia culmina templi, Intra praescripti sublimia culmina templi,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 438. Nomina sunt quorum uitae caelestis in albo. Nomina sunt quorum uitae caelestis in albo.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 439. At qui curatus fuerat diuinitus aeger, At qui curatus fuerat diuinitus aeger,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 440. Vt se res habuit constanti pectore coram, Vt se res habuit constanti pectore coram,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 441. Testatur se per meritum consistere rectum Testatur se per meritum consistere rectum
WULFSTANC.NmetSwithun 1 442. Pontificis sancti, uelut audiit antea somno. Pontificis sancti, uelut audiit antea somno.
WULFSTANC.NmetSwithun 1 443. Nonnulli fuerant, hunc qui dixere medelam Nonnulli fuerant, hunc qui dixere medelam
WULFSTANC.NmetSwithun 1 444. Percipere optatam pia per suffragia sancti Percipere optatam pia per suffragia sancti
WULFSTANC.NmetSwithun 1 445. Martini, in cuius solito celebratur honore Martini, in cuius solito celebratur honore
WULFSTANC.NmetSwithun 1 446. Praesignata dies, hoc maxime conicientes, Praesignata dies, hoc maxime conicientes,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 447. Turris erat rostrata tolis quia maxima quaedam Turris erat rostrata tolis quia maxima quaedam
WULFSTANC.NmetSwithun 1 448. Illius ante sacri pulcherrima limina templi, Illius ante sacri pulcherrima limina templi,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 449. Eiusdem sacrata deo sub honore ierarchi, Eiusdem sacrata deo sub honore ierarchi,
WULFSTANC.NmetSwithun 1 450. Inter quam templique sacram pernobilis aulam Inter quam templique sacram pernobilis